§117.1Multum mihi negotii concinnabis et, dum nescis, in magnam me litem ac molestiam inpinges, qui mihi tales quaestiunculas ponis, in quibus ego nec dissentire a nostris salva gratia nec consentire salva conscientia possum.
你将给我制造许多麻烦,而且,在不知不觉中,你将把我推入一场巨大的争论和烦恼中,因为你向我提出了这些琐碎的小问题,在这些问题上,我既不能在不伤害交情的情况下与我们的人持不同意见,也不能在不违背良心的情况下表示同意。
Quaeris, an verum sit, quod Stoicis placet, sapientiam bonum esse, sapere bonum non esse.
你问,斯多亚学派所主张的“智慧是善,而拥有智慧不是善”是否属实。
Primum exponam, quid Stoicis videatur; deinde tunc dicere sententiam audebo.
首先,我将说明斯多亚学派的看法;然后,那时我才敢于发表我的意见。
§117.2Placet nostris, quod bonum est, corpus esse, quia quod bonum est, facit: quidquid facit, corpus est.
我们这一派主张,凡是善的都是身体,因为凡是善的都会起作用;凡是起作用的都是身体。
Quod bonum est, prodest.
凡是善的都是有益的。
Faciat autem aliquid oportet, ut prosit; si facit, corpus est.
然而,它必须做点什么才能有益;如果它起作用,它就是身体。
Sapientiam bonum esse dicunt; sequitur, ut necesse sit illam corporalem quoque dicere.
他们说智慧是善;由此得出结论,必然也要说它也是有身体的。
§117.3At sapere non putant eiusdem condicionis esse.
但是,他们认为拥有智慧并不属于同一种情况。
Incorporale est et accidens alteri, id est sapientiae; itaque nec facit quidquam nec prodest.
它是无形的,并且是附属于另一事物的,即附属于智慧;因此,它既不起任何作用,也无益处。
' "Quid ergo? "inquit, "non dicimus, bonum est sapere? "Dicimus referentes ad id, ex quo pendet, id est ad ipsam sapientiam.
“那么,”有人说,“我们难道不说拥有智慧是善吗? ”我们这样说,是相对于它所依赖的东西,即智慧本身而言的。
§117.4Adversus hos quid ab aliis respondeatur, audi, antequam ego incipio secedere et in alia parte considere.
在开始退出并坐到另一边去之前,听听其他人对他们作何回答。
"Isto modo," inquiunt, "nec beate vivere bonum est.
“照这种说法,”他们说,“幸福地生活也不是善了。
velint nolint, respondendum est beatam vitam bonum esse, beate vivere bonum non esse. "
不管他们愿不愿意,都必须回答说,幸福的生活是善,而幸福地生活则不是善。
§117.5Etiamnunc nostris illud quoque opponitur: "vultis sapere.
” 此外,我们这一派还面临这样的反对:“你们想要拥有智慧。
Ergo expetenda res est sapere.
因此,拥有智慧是值得追求的事。
Si expetenda res est, bona est.
如果是值得追求的事,它就是善。
"Coguntur nostri verba torquere et unam syllabam expetendo interponere, quam sermo noster inseri non sinit.
”我们的人被迫歪曲词句,在 expetendum(追求)中插入一个音节,而我们的语言并不允许将其插入。
Ego illam, si pateris, adiungam.
如果你允许,我将把它加上。
"Expetendum est," inquiunt, "quod bonum est: expetibile, quod nobis contingit, cum bonum consecuti sumus.
“值得追求的(expetendum),”他们说,“是善的事物;可以追求的(expetibile),是我们在获得善之后临到我们身上的事物。
Non petitur tamquam bonum, sed petito bono accedit. "
它不作为善而被追求,而是在追求善之后随之而来。
§117.6Ego non idem sentio et nostros iudico in hoc descendere, quia iam primo vinculo tenentur et mutare illis formulam non licet.
” 我不持有相同的看法,并且我认为我们这一派之所以沦落到这个地步,是因为他们已经被第一个锁链束缚住,不被允许改变他们的公式。
Multum dare solemus praesumptioni omnium hominum, et apud nos veritatis argumentum est aliquid omnibus videri.
我们通常高度重视全人类的共识,而在我们看来,某事被所有人认同就是真理的证据。
Tamquam deos esse inter alia hoc colligimus, quod omnibus insita de dis opinio est nec ulla gens usquam est adeo extra leges moresque proiecta, ut non aliquos deos credat.
例如,我们推断神存在,除了其他原因外,还因为每个人心中都植根着关于神的观念,世上没有任何一个民族堕落到脱离法度与习俗、以至于不相信有神的地步。
Cum de animarum aeternitate disserimus, non leve momentum apud nos habet consensus hominum aut timentium inferos aut colentium.
当我们讨论灵魂的永恒时,那些要么害怕阴间、要么崇拜阴间的人们的共识,在我们看来具有不小的分量。
Utor hac publica persuasione: neminem invenies, qui non putet et sapientiam bonum et sapere.
我正利用这种公众的信念:你找不到任何一个不认为智慧和拥有智慧都是善的人。
§117.7Non faciam, quod victi solent, ut provocem ad populum; nostris incipiamus armis confligere.
我不会像败者那样去向民众诉求;让我们开始用我们自己的武器来战斗吧。
Quod accidit alicui, utrum extra id, cui accidit, est an in eo, cui accidit? Si in eo est, cui accidit, tam corpus est quam illud, cui accidit.
发生在某物身上的属性,是在它发生于其上的那个客体之外,还是在它之内? 如果它是在它所发生的客体之内,那么它和那个客体一样也是身体。
Nihil enim accidere sine tactu potest; quod tangit, corpus est.
因为没有接触就没有什么能够发生;而接触之物即是身体。
Si extra est, posteaquam acciderat, recessit.
如果它是在外,在它发生之后,它便退去了。
Quod recessit, motum habet.
退去之物具有运动。
Quod motum habet, corpus est.
具有运动之物即是身体。
Speras me dicturum non esse aliud cursum, aliud currere, nec aliud calorem, aliud calere, nec aliud lucem, aliud lucere; concedo ista alia esse, sed non sortis alterius.
你或许期待我会说:奔跑与去跑不是两回事,热与热着不是两回事,光与照耀着不是两回事;我承认这些是不同的,但并非属于不同的范畴。
§117.8Si valetudo indifferens est, et valere indifferens est; si forma indifferens est, et formonsum esse.
如果健康是无所谓的,那么保持健康也是无所谓的;如果美貌是无所谓的,那么美丽也是如此。
Si iustitia bonum est, et iustum esse.
如果正义是善,那么公正是善。
Si turpitudo malum est, et turpem esse malum est, tam mehercules quam, si lippitudo malum est, lippire quoque malum est.
如果卑劣是恶,那么卑劣也是恶,凭赫拉克勒斯起誓,正如眼疾是恶,患眼疾也是恶一样。
Hoc ut scias, neutrum esse sine altero potest.
为了让你明白这一点,两者中没有一个能脱离另一个而存在。
Qui sapit, sapiens est; qui sapiens est, sapit.
明智者即是智者;智者即是明智的。
Adeo non potest dubitari, an quale illud sit, tale hoc sit, ut quibusdam utrumque unum videatur atque idem,
以后者是否具有与前者相同的性质,这简直无可怀疑,以至于在某些人看来,这两者根本就是一回事,