§117.16Ego in hoc volo sapiens esse, ut sapiam.
我正是为了这个目的而想要成为智者,即为了我能明智。
Quid ergo? Non est id bonum, sine quo nec illud bonum est? Vos certe dicitis sapientiam, si sine usu detur, accipiendam non esse.
那又怎样? 难道没有了它(明智),连另一个(智慧)也不是善的东西,它本身却不是善吗? 你们确实说过,如果给予智慧而没有其使用,那就不应当接受。
Quid est usus sapientiae? Sapere; hoc est in illa pretiosissimum, quo detracto supervacua fit.
智慧的使用是什么? 即是明智;这是智慧中最宝贵的东西,一旦被剥夺,智慧便成了多余之物。
Si tormenta mala sunt, torqueri malum est, adeo quidem, ut illa non sint mala, si quod sequitur detraxeris.
如果折磨是恶,那么受折磨就是恶,甚至可以说,如果你去掉了随之而来的结果,折磨(器具等)本身就不是恶了。
Sapientia habitus perfectae mentis est, sapere usus perfectae mentis.
智慧是完美精神的固持状态,而明智则是完美精神的使用。
Quomodo potest usus eius bonum non esse, quae sine usu bonum non est?
如果没有其使用就不是善的东西,其使用本身又怎么可能不是善呢?
§117.17Interrogo te, an sapientia expetenda sit; fateris.
我问你,智慧是否值得追求;你承认。
Interrogo, an usus sapientiae expetendus sit; fateris; negas enim te illam recepturum, si uti ea prohibearis.
我问,智慧的使用是否值得追求;你承认;因为你否定自己会接受智慧,如果你被禁止使用它的话。
Quod expetendum est, bonum est.
凡值得追求的,就是善。
Sapere sapientiae usus est, quomodo eloquentiae eloqui, quomodo oculorum videre.
明智是智慧的使用,正如雄辩之于口才,看见之于眼睛。
Ergo sapere sapientiae usus est, usus autem sapientiae expetendus est; sapere ergo expetendum est.
因此,明智是智慧的使用,而智慧的使用是值得追求的;所以明智是值得追求的。
Si expetendum est, bonum est.
如果它是值得追求的,它就是善。
§117.18Olim ipse me damno, qui illos imitor, dum accuso, et verba apertae rei impendo.
我早就谴责我自己了,因为我在指责他们的同时也在模仿他们,在显而易见的事情上浪费言辞。
Cui enim dubium potest esse, quin si aestus malum est, et aestuare malum sit? Si algor malum est, malum sit algere? Si vita bonum est, et vivere bonum sit? Omnia ista circa sapientiam, non in ipsa sunt.
因为谁能怀疑,如果酷热是恶,那么受热也是恶? 如果严寒是恶,那么挨冻也是恶? 如果生命是善,那么活着也是善? 所有这些问题都围绕在智慧的周围,而不在智慧本身之中。
At nobis in ipsa commorandum est.
但我们必须在智慧本身之中停留。
§117.19Etiam si quid e vagari libet, amplos habet illa spatiososque secessus: de deorum natura quaeramus, de siderum alimento, de his tam variis stellarum discursibus, an ad illarum motus nostra moveantur, an corporibus omnium animisque illinc impetus veniat, an et haec, quae fortuita dicuntur, certa lege constricta sint nihilque in hoc mundo repentinum aut expers ordinis volutetur.
即使我们喜欢稍微漫游一下,智慧也有着宽广辽阔的隐退之所:让我们探究神灵的本性,天体的滋养,这些如此多变的星辰运行,我们的事务是否随着它们的运动而运动,万物的身体和心灵是否从那里获得冲动,甚至这些被称为偶然的事物,是否也受到某种确定的法则所约束,而在这个世界上没有任何事情是突然发生或毫无秩序地流转的。
Ista iam a formatione morum recesserunt, sed levant animum et ad ipsarum, quas tractat, rerum magnitudinem attollunt; haec vero, de quibus paulo ante dicebam, minuunt et deprimunt nec, ut putatis, exacuunt, sed extenuant.
这些事物已经偏离了品性的塑造,但它们能提升心灵,使之升华到它所处理的事物本身的伟大高度;然而,我刚才所说的这些,却在缩小和压抑心灵,并没有像你们所认为的那样使其敏锐,而是使其变得琐碎虚弱。
§117.20Obsecro vos, tam necessariam curam maioribus melioribusque debitam in re nescio an falsa, certe inutili terimus? Quid mihi profuturum est scire, an aliud sit sapientia, aliud sapere? Quid mihi profuturum est scire illud bonum esse, hoc non esse? Temere me geram, subibo huius voti aleam: tibi sapientia, mihi sapere contingat; pares erimus.
我求求你们,我们难道是在把本应献给更伟大、更好事物的如此必要的关切,浪费在或许虚假、但肯定无益的事情上吗? 知道智慧是一回事、明智是另一回事,对我有什么好处呢? 知道前者是善、而后者不是,对我有什么好处呢? 我要大胆行事,我要承担这个心愿的风险:愿智慧归于你,而明智归于我;我们将是平等的。
§117.21Potius id age, ut mihi viam monstres, qua ad ista perveniam.
¦p.v3.p.352 你更应该做的是,向我展示一条道路,好让我能达到那些目标。
Dic, quid vitare debeam, quid adpetere, quibus animum labantem studiis firmem, quemadmodum quae me ex transverso feriunt aguntque, procul a me repellam, quomodo par esse tot malis possim, quomodo istas calamitates removeam, quae ad me inruperunt, quomodo illas, ad quas ego inrupi.
告诉我,我应该避免什么,追求什么,用什么样的学问来坚定我动摇的心灵,我该如何远远击退那些从侧面袭击并驱赶我的力量,我该如何去抗衡如此多的苦难,我该如何清除那些侵入我身上的灾祸,以及那些我自己闯入的灾祸。
Doce, quomodo feram aerumnam sine gemitu meo, felicitatem sine alieno, quomodo ultimum ac necessarium non expectem, sed ipsemet, cum visum erit, profugiam.
教导我,我该如何毫无叹息地承受苦难,又如何不引起他人叹息地享受幸福,我该如何不去等待那最后且不可避免的一刻,而是在自己认为合适的时候主动逃离。
§117.22Nihil mihi videtur turpius quam optare mortem.
在我看来,没有什么比渴求死亡更可耻的了。
Nam si vis vivere, quid optas mori? Sive non vis, quid deos rogas, quod tibi nascenti dederunt? Nam ut quandoque moriaris, etiam invito positum est, ut cum voles, in tua manu est.
因为如果你想活下去,为什么还要渴求死呢? 如果你不想活了,为什么还要向神明祈求他们在你出生时就已经给你的东西呢? 因为你终将有一天死去,这甚至是违背你的意愿而注定的;而当你想死时(死去),这掌握在你自己的手中。
Alterum tibi necesse est, alterum licet.
前者对你而言是必然的,后者则是被允许的。
§117.23Turpissimum his diebus principium diserti mehercules viri legi: "Ita," inquit, "quamprimum moriar.
最近,我读到一个可耻的开头,天哪,是一个口才雄辩的人写的。 他写道:“愿我就此尽快死去。
"Homo demens, optas rem tuam.
”疯子,你是在渴求已经属于你自己的东西。
"Ita quamprimum moriar.
“愿我就此尽快死去。
"Fortasse inter has voces senex factus es.
”也许你在这些叫嚷声中已经变老了。
Alioqui quid in mora est? Nemo te tenet; evade, qua visum est.
否则,还有什么好耽搁的? 没有人留住你;从你想走的地方逃走吧。
Elige quamlibet rerum naturae partem, quam tibi praebere exitum iubeas.
任意选择自然界的任何一部分,命令它为你提供一条出路。
Haec nempe sunt elementa, quibus hic mundus administratur, aqua, terra, spiritus.
这些自然就是维系这个世界的元素:水、土、气。
Omnia ista tam causae vivendi sunt quam viae mortis. "
所有这些既是活下去的原因,也是通往死亡的道路。