Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §113.11-113.21

美德即生物这一说法的种种矛盾

第 225 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡针对斯多葛派关于美德是生物的观点,从心灵的个体性以及生物的特质(如理性同意和生理需求)的角度指出其矛盾,幽默地揭露了这一争论的荒谬性。

§113.11Omne animal, donec moriatur, id est, quod coepit; homo, donec moriatur, homo est, equus equus, canis canis.
每一个生物,直到死亡,都是它开始时的样子;人直到死亡都是人,马是马,狗是狗。
Transire in aliud non potest.
它不能转变入别的事物。
Iustitia, id est animus quodammodo se habens, animal est.
正义,即处于某种状态的心灵,是生物。
Credamus; deinde animal est fortitudo, id est animus quodammodo se habens.
让我们相信吧;其次,勇敢,即处于某种状态的心灵,也是生物。
Quis animus? Ille, qui modo iustitia erat? Tenetur in priore animali, in aliud animal transire ei non licet; in eo illi, in quo primum esse coepit, perseverandum est.
哪一个心灵? 是刚才作为正义的那个心灵吗? 它被保留在先前的生物中,不允许它转变入另一个生物;它必须在它最初开始存在的那个状态中坚持下去。
§113.12Praeterea unus animus duorum esse animalium non potest, multo minus plurium.
此外,一个心灵不能属于两个生物,更不用说属于多个了。
Si iustitia, fortitudo, temperantia ceteraeque virtutes animalia sunt, quo modo unum animum habebunt? Singulos habeant oportet, aut non sunt animalia.
如果正义、勇敢、节制及其他美德是生物,它们将如何拥有同一个心灵? 它们应该各自拥有独立的心灵,否则它们就不是生物。
§113.13Non potest unum corpus plurium animalium esse.
一个身体不能属于多个生物。
Hoc et ipsi fatentur.
这一点他们自己也承认。
Iustitiae quod est corpus? "Animus.
正义的身体是什么? ‘心灵。
"Quid? Fortitudinis quod est corpus? "Idem animus.
’什么? 勇敢的身体是什么? ‘同一个心灵。
"Atqui unum corpus esse duorum animalium non potest.
’然而,一个身体不能属于两个生物。
§113.14"Sed idem animus," inquit, "iustitiae habitum induit et fortitudinis et temperantiae.
‘但是同一个心灵,’他说,‘穿上了正义的装束,也穿上了勇敢和节制的装束。
"Hoc fieri posset, si quo tempore iustitia esset, fortitudo non esset, quo tempore fortitudo esset, temperantia non esset; nunc vero omnes virtutes simul sunt.
’如果正义存在的时候勇敢不存在,勇敢存在的时候节制不存在,这或许是可能的;但现在,所有的美德是同时存在的。
Ita quomodo singulae erunt animalia, cum unus animus sit, qui plus quam unum animal non potest facere?
既然只有一个心灵,而它又无法制造出多于一个的生物,那么它们又如何会是单个的生物呢?
§113.15Denique nullum animal pars est alterius animalis.
总之,没有一个生物是另一个生物的一部分。
Iustitia autem pars est animi; non est ergo animal, videor mihi in re confessa perdere operam; magis enim indignandum de isto quam disputandum est.
但正义是心灵的一部分;因此它不是生物。 我觉得自己是在一件不言自明的事情上徒劳无功;因为对于这种荒谬的事,人们更应该感到愤慨,而不是进行争论。
Nullum animal alteri par est.
没有一个生物是与另一个完全等同的。
Circumspice omnium corpora: nulli non et color proprius est et figura sua et magnitudo.
环顾所有生物的身体:没有哪一个是不具有它自己特有的颜色、它自己的形状和它自己的大小的。
§113.16Inter cetera, propter quae mirabile divini artificis ingenium est, hoc quoque existimo, et quod in tanta copia rerum numquam in idem incidit; etiam quae similia videntur, cum contuleris, diversa sunt.
在神圣造物主的智慧令人赞叹的其他原因中,我认为这尊也是其一:在如此丰富的万物中,他从未落入重复;即使是看起来相似的事物,当你进行对比时,也是各不相同的。
Tot fecit genera foliorum: nullum non sua proprietate signatum.
他创造了如此多种类的叶子:没有一片是不带其特有特征的。
Tot animalia: nullius magnitudo cum altero convenit, utique aliquid interest.
如此多的生物:没有哪一个的体量是与另一个完全一致的,无论如何总有些许差异。
Exegit a se, ut quae alia erant, et dissimilia essent et inparia; virtutes omnes, ut dicitis, pares sunt.
他对自己要求,那些不同的事物,也必须是各异且不平等的;然而,正如你们所说,所有的美德都是平等的。
Ergo non sunt animalia.
因此它们不是生物。
§113.17Nullum non animal per se agit.
没有一个生物不是依靠自身活动的。
virtus autem per se nihil agit, sed cum homine.
而美德凭借自身什么也不做,而是与人一起。
Omnia animalia aut rationalia sunt, ut homines, ut di, aut inrationalia, ut ferae, ut pecora.
所有的生物要么是理性的(如人类、神明),要么是无理性的(如野兽、牲畜)。
virtutes utique rationales sunt; atqui nec homines sunt nec di; ergo non sunt animalia.
美德固然是理性的;然而它们既不是人也不是神;因此它们不是生物。
§113.18Omne rationale animal nihil agit, nisi primum specie alicuius rei inritatum est, deinde impetum cepit, deinde adsensio confirmavit hunc impetum.
每一个理性生物都不做任何事情,除非它首先被某种事物的表象所刺激,然后产生冲动,接着同意确认了这种冲动。
Quid sit adsensio, dicam.
我来解释什么是同意。
Oportet me ambulare: tunc demum ambulo, cum hoc mihi dixi et adprobavi hanc opinionem meam.
‘我应该散步’:只有当我对自己说了这话,并批准了自己的这一想法时,我才最终去散步。
Oportet me sedere: tunc demum sedeo.
‘我应该坐下’:那时我才最终坐下。
Haec adsensio in virtute non est.
这种同意在美德中是不存在的。
§113.19Puta enim prudentiam esse; quomodo adsentietur "oportet me ambulare"? Hoc natura non recipit.
因为假设存在着智慧;它将如何同意‘我应该散步’? 这在天性上是不成立的。
Prudentia enim ei, cuius est, prospicit, non sibi.
因为智慧是为它所归属的那个人考虑,而不是为它自己。
Nam nec ambulare potest nec sedere.
因为它是既不能散步也不能坐下的。
Ergo adsensionem non habet, rationale animal non est.
因此,它不具有同意,不是理性的生物。
virtus si animal est, rationale est.
美德如果是生物,那它就是理性的。
§113.20Rationale autem non est; ergo nec animal.
但它不是理性的;因此也不是生物。
Si virtus animal est, virtus autem bonum, non est omne bonum animal? Est.
如果美德是生物,而美德又是善,那么难道不可以说每一件善的事物都是生物吗? 是的。
Hoc nostri fatentur.
我们的人承认这一点。
Patrem servare bonum est, et sententiam prudenter in senatu dicere bonum est, et iuste decernere bonum est; ergo et patrem servare animal est et prudenter sententiam dicere animal est.
拯救父亲是善,在元老院中明智地发表意见是善,公正地作判决是善;因此,拯救父亲也是生物,明智地发表意见也是生物。
Eo usque res exegit, ut risum tenere non possis: prudenter tacere bonum est, frugaliter cenare bonum est; ita et tacere et cenare animal est.
事情被推到了这样一个地步,以至于你无法忍住不笑:明智地保持沉默是善,节俭地用餐是善;所以保持沉默和用餐也都是生物。
§113.21Ego mehercules titillare non desinam et ludos mihi ex istis subtilibus ineptus facere.
凭赫拉克勒斯起誓,我绝不会停止去逗弄他们,并从那些微细的荒唐事中为自己寻开心。
Iustitia et fortitudo, si animalia sunt, certe terrestria sunt.
正义和勇敢,如果是生物,无疑是陆生生物。
Omne animal terrestre alget, esurit, sitit; ergo iustitia alget, fortitudo esurit, clementia sitit.
每一个陆生生物都会挨冻、挨饿、口渴;因此正义会挨冻,勇敢会挨饿,宽容会口渴。

词汇与语法注释

  1. 113.11in eo illi, in quo primum esse coepit, perseverandum est — `illi` 是指示代词 `ille` 的阳性单数与格,与无人称被动动形容词 `perseverandum est` 连用,充当“发出者与格”(dative of agent)。其指代对象是前文语境中的 `animus`(心灵)或拟人化的主体。`in eo... in quo` 被理解为“在它最初开始存在的那个状态中”。
  2. 113.16Exegit a se, ut quae alia erant, et dissimilia essent et inparia — `exegit` 的主语是第三人称单数(Deus),由前句中的 `divini artificis`(神圣造物主)补出。`ut` 从句是作为 `exigere`(要求、强加)宾语的名词从句,采用虚拟式未完成过去时 `essent`(与主句的历史完成时 `exegit` 相呼应的时制一致)。其中插入的关系从句 `quae alia erant` 使用直陈式(`erant`)以叙述事实,意为“其他的事物(即不同的个体)”。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §113.11-113.21. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:113.11-113.21

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。