Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §113.1-113.10

关于美德是否为生物的辩驳

第 224 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡讨论了斯多葛学派内部关于“美德是否是生物”的迂腐争论,指出美德仅是心灵的一种状态和部分,不能被算作独立的生命体,否则会导致一个人体内寄宿着无数生物的荒谬结论。

§113.1Desideras tibi scribi a me, quid sentiam de hac quaestione iactata apud nostros: an iustitia, fortitudo, prudentia ceteraeque virtutes animalia sint.
你希望我写信告诉你,我对于在我们的人群中被广泛讨论的这个问题有什么看法:正义、勇敢、智慧以及其他美德是否是生物。
Hac subtilitate effecimus, Lucili carissime, ut exercere ingenium inter inrita videremur et disputationibus nihil profuturis otium ferere.
我亲爱的卢基里乌斯,通过这种微细的辩难,我们使自己看起来像是在无益的事情上磨炼才智,并为毫无益处的争论而浪费闲暇。
Faciam quod desideras, et quid nostris videatur, exponam.
我会满足你的愿望,并阐明我们的人的看法。
Sed me in alia esse sententia profiteor: puto quaedam esse, quae deceant phaecasiatum palliatumque.
但我表明自己持有不同的意见:我认为有些事情只适合那些穿着白皮鞋、披着希腊长袍的人。
Quae sint ergo quae antiquos moverint, vel quae sint quae antiqui moverint, dicam, §113.2Animum constat animal esse, cum ipse efficiat, ut simus animalia, cum ab illo animalia nomen hoc traxerint.
因此,那些惊动了古人的事,或者古人所发起的事究竟是什么,我将予以说明,众所周知,心灵是生物,因为是它本身使我们成为生物,而生物这一名称正是从它那里得来的。
virtus autem nihil aliud est quam animus quodammodo se habens; ergo animal est.
而美德无非是处于某种状态的心灵;因此,它是生物。
Deinde virtus agit aliquid; agi autem nihil sine impetu potest.
其次,美德有所作为;但没有冲动就什么也做不成。
Si impetum habet, qui nulli est nisi animali, animal est.
如果它具有冲动——而这只属于生物——它就是生物。
"Si animal est," inquit, "virtus, habet ipsa virtutem.
他说:“如果美德是生物,那么它自身也拥有美德。
"
” 它为什么不能拥有自身呢?
§113.3Quidni habeat se ipsam? Quo modo sapiens omnia per virtutem gerit, sic virtus per se.
正如智者通过美德行万事,美德也是通过自身。
"Ergo," inquit, "et omnes artes animalia sunt et omnia, quae cogitamus quaeque mente conplectimur.
他说:“那么,所有的技术也都是生物,我们所思考和用心包容的一切也都是生物。
Sequitur, ut multa millia animalium habitent in his angustiis pectoris, et singuli multa simus animalia aut multa habeamus animalia.
其结果是,成千上万的生物居住在我们狭窄的胸怀中,我们个人要么是许多个生物,要么拥有许多个生物。
" Quaeris, quid adversus istud respondeatur? Unaquaeque ex istis res animal erit; multa animalia non erunt.
” 你问该如何反驳这一点? 那些事物中的每一个都将是一个生物;但它们不会是许多个生物。
Quare? Dicam, si mihi accommodaveris subtilitatem et intentionem tuam.
为什么? 如果你把你的敏锐和注意力借给我,我就会告诉你。
§113.4Singula animalia singulas habere debent substantias; ista omnia unum animum habent; itaque singula esse possunt, multa esse non possunt.
单个的生物应该具有单个的实体;所有这些事物都具有同一个心灵;因此它们可以是单个的,但不能是许多个。
Ego et animal sum et homo, non tamen duos esse nos dices.
我既是生物,又是人,但你不会说我们是两个。
Quare? Quia separati debent esse.
为什么? 因为它们应该是分开的。
Ita dico: alter ab altero debet esse diductus, ut duo sint.
我是这样说的:一者必须与另一者分离,才能成为两个。
Quicquid in uno multiplex est, sub unam naturam cadit; itaque unum est.
在一个整体中所包含的多样性,都归属于同一个本性;因此它是单一的。
§113.5Et animus meus animal est et ego animal sum, duo tamen non sumus.
我的心灵是生物,我也是生物,然而我们并不是两个。
Quare? Quia animus mei pars est.
为什么? 因为心灵是我的一部分。
tunc aliquid per se numerabitur, cum per se stabit.
只有当一个事物独立存在时,它才会作为自身被计数。
Ubi vero alterius membrum erit, non poterit videri aliud.
但当它是另一个事物的一个成员时,它就不能被看作是另一个独立的存在。
Quare? Dicam: quia quod aliud est, suum oportet esse et proprium et totum et intra se absolutum.
为什么? 我会告诉你:因为作为另一个独立的存在,它必须是属于自己的、特有的、完整的,并且在自身内部是圆满的。
§113.6Ego in alia esse me sententia professus sum.
我已经表明我持有不同的意见。
Non enim tantum virtutes animalia erunt, si hoc recipitur, sed opposita quoque illis vitia et adfectus, tamquam ira, timor, luctus, suspicio.
因为如果接受了这一点,不仅美德将成为生物,与它们相对立的恶德以及情感(如愤怒、恐惧、悲哀、怀疑)也将成为生物。
Ultra res ista procedet; omnes sententiae, omnes cogitationes animalia erunt.
这件事还会进一步发展;所有的意见、所有的想法都将成为生物。
Quod nullo modo recipiendum est.
这是决不能被接受的。
Non enim quicquid ab homine fit, homo est.
因为并非人所做的一切就都是人。
§113.7"Iustitia quid est? "inquit.
他说:“正义是什么?
Animus quodammodo se habens.
”处于某种状态的心灵。
"Itaque si animus animal est, et iustitia.
“因此,如果心灵是生物,正义也是。
"Minime.
”绝非如此。
Haec enim habitus animi est et quaedam vis; idem animus in varias figuras convertitur et non totiens animal aliud est, quotiens aliud facit.
因为正义是心灵的一种状态和某种力量;同一个心灵转变成各种不同的形态,它并不是每做一件不同的事就成为另一个不同的生物。
Nec illud, quod fit ab animo, animal est.
心灵所产生的东西也不是生物。
§113.8Si iustitia animal est, si fortitudo, si ceterae virtutes, utrum desinunt esse animalia, subinde autem rursus incipiunt, an semper sunt? Desinere virtutes non possunt.
如果正义是生物,如果勇敢和其余的美德也是,那么它们是时而不再是生物接着又重新开始是,还是它们一直都是? 美德是不可能停止存在的。
Ergo multa animalia, immo innumerabilia, in hoc animo versantur.
因此,有许多、甚至是无数个生物,在这颗心灵里活动。
§113.9"Non sunt," inquit, "multa, quia ex uno religata sunt et partes unius ac membra sunt.
他说:“它们并不多,因为它们从一体被系结在一起,是一个整体的部分和成员。
"Talem ergo faciem animi nobis proponimus, qualis est hydrae multa habentis capita, quorum unumquodque per se pugnat, per se nocet.
”那么,我们脑海中浮现的心灵面貌,就像是一只拥有许多个头的许德拉,其中每一个头都各自战斗,各自带来危害。
Atqui nullum ex illis capitibus animal est, sed animalis caput, ceterum ipsa unum animal est.
然而,那些头中没有一个是生物,而是生物的头,其余的部分它本身其实是一个生物。
Nemo in Chimaera leonem animal esse dixit aut draconem; hae partes erant eius; partes autem non sunt animalia.
没有人说奇美拉中的狮子或蛇是生物;这些是它的部分;而部分不是生物。
Quid est, quo colligas iustitiam animal esse?"
你凭什么推论正义是生物呢?
§113.10Agit," inquit, "aliquid et prodest.
” 他说:“它有所作为,并且有益。
Quod autem agit et prodest, impetum habet; quod autem impetum habet, animal est.
而有所作为且有益的事物,就具有冲动;具有冲动的事物就是生物。
"verum est, si suum impetum habet; suum autem non habet, sed animi.
”如果它具有“它自己的”冲动,这是对的;但它不具有自己的,而是具有心灵的冲动。

词汇与语法注释

  1. 113.1phaecasiatum palliatumque — “穿着白皮鞋和披着希腊长袍的人”。*phaecasium*是希腊祭司和哲学家(特别是沉溺于琐碎逻辑争辩的希腊哲学家)穿的鞋子,*pallium*是希腊式的长袍。塞内卡借此讽刺斯多葛学派内部那些关于“美德是否是生物”等琐碎的争论,认为它们具有希腊式的迂腐气,脱离了实际。
  2. 113.1quae antiquos moverint, vel quae sint quae antiqui moverint — “惊动了古人的事,或者古人所发起的事”。这里利用了动词 *moveo* 的主动和被动(或不同宾语)的语意双关。前一个分句意指“什么让古人感到困扰”,后一个则指“古人自己发起、推动了什么论题”。
  3. 113.2animus quodammodo se habens — “处于某种状态的心灵”。这是斯多葛学派关于美德之定义(心灵或气息处于某种特定状态 *pos echon*)的拉丁语翻译。因为美德仅是心灵的一种状态或倾向,而非独立的存在,所以塞内卡反对将美德本身视为一个独立的“生物”。
  4. 113.3singuli multa simus animalia aut multa habeamus animalia — “我们个人要么是许多个生物,要么拥有许多个生物”。对话者提出的归谬法:如果每种美德和思想都是一个独立的生物,那么一个人体内就会共存无数个生物,这意味着个人不再是一个单一的生命体,而是许多生物的集合。
  5. 113.5tunc aliquid per se numerabitur, cum per se stabit — “只有当一个事物独立存在时,它才会作为自身被计数”。这是关于个体性标准的原则。部分(*membrum*)隶属于整体(*totum*),不能被算作独立的个体(*per se*)。因此,由于心灵是我的一部分,而美德是心灵的一种状态,它们不能被作为独立的“生物”来叠加计算。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §113.1-113.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:113.1-113.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。