Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §113.22-113.32

摒弃诡辩空谈与追求真正美德

第 226 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡借词语和诗行等例子,讽刺了斯多亚学派认为“美德与活动是生物”这一极端物理主义观点的荒谬性。他敦促人们摆脱无意义的繁琐空谈,转而追求真正能对抗命运的“勇敢”与无私的“公正”,并指出统治自我才是最伟大的帝国。

§113.22Quid porro? Non interrogabo illos, quam figuram habeant ista animalia? Hominis an equi an ferae? Si rotundam illis qualem deo dederint, quaeram, an et avaritia et luxuria et dementia aeque rotundae sint.
此外还有什么? 难道我不该问问他们,这些生物具有什么样的形状吗? 是人的形状,马的形状,还是野兽的形状? 如果他们赋予它们如同他们赋予神明那样的球形,我就会问,贪婪、放荡和疯狂是否同样是圆的。
Sunt enim et ipsae animalia.
因为它们本身也是生物。
Si has quoque conrotundaverint, etiamnunc interrogabo, an prudens ambulatio animal sit.
如果他们也将这些做成圆的,我还会接着问,明智的散步是否也是一种生物。
Necesse est confiteantur, deinde dicant ambulationem animal esse et quidem rotundum.
他们必须承认这一点,然后说散步是一种生物,而且确实是圆的。
§113.23Ne putes autem primum me ex nostris non ex praescripto loqui, sed meae sententiae esse: inter Cleanthen et discipulum eius Chrysippum non convenit, quid sit ambulatio.
但是,免得你以为我是在违背我们学派的准则而说话、这只是我个人的意见:在克勒安德斯和他的弟子克律西波斯之间,关于什么是散步并没有达成一致。
Cleanthes ait spiritum esse a principali usque in pedes permissum, Chrysippus ipsum principale.
克勒安德斯说它是从主导部分发送到双脚的精气,克律西波斯则说它就是主导部分本身。
Quid est ergo, cur non ipsius Chrysippi exemplo sibi quisque se vindicet et ista tot animalia, quot mundus ipse non potest capere, derideat?"
那么,为什么每个人不能效仿克律西波斯本人的先例,来为主张自己的自由辩护,并嘲笑这连世界本身都无法容纳的众多生物呢?
§113.24Non sunt," inquit, "virtutes multa animalia, et tamen animalia sunt.
“美德并不是许多个生物,”他说,“但它们确实是生物。
Nam quemadmodum aliquis et poeta est et orator, et tamen unus, sic virtutes istae animalia sunt, sed multa non sunt.
因为正如某人既是诗人又是演说家,但依然只是一个人,同样,这些美德虽然是生物,但并不是许多个。
Idem est animus et animus et iustus et prudens et fortis, ad singulas virtutes quodammodo se habens.
心灵是同一个,它既是公正的、明智的,又是勇敢的,在面对个别美德时处于某种特定的状态。
" §113.25Sublata controversia convenit nobis.
” 争论消除,我们达成了一致。
Nam et ego interim fateor animum animal esse, postea visurus, quam de ista re sententiam feram; actiones eius animalia esse nego.
因为我也暂时承认心灵是生物,留待以后再看我对这件事会发表什么意见;但我否认它的活动是生物。
Alioqui et omnia verba erunt animalia et omnes versus; nam si prudens sermo bonum est, bonum autem omne animal est, sermo animal est.
否则,所有的词语都将是生物,所有的诗行也将是生物;因为如果明智言语是善,而一切善都是生物,那么言语就是生物。
Prudens versus bonum est, bonum autem omne animal est; versus ergo animal est.
明智的诗行是善,而一切善都是生物;因此诗行是生物。
Ita "arma virumque cano," animal est, quod non possunt rotundum dicere, cum sex pedes habeat.
这样一来,“我歌唱武器与人”就是一个生物,而他们不能说它是圆的,因为它有六只脚(音步)。
" §113.26Textorium," inquis, "totum mehercules istud, quod cum maxime agitur.
“凭赫拉克勒斯起誓,”你说道,“那正在讨论的整件事不过是繁琐的织布活计。
"Dissilio risu, cum mihi propono soloecismum animal esse et barbarismum et synlogismum et aptas illis facies tamquam pictor adsigno.
” 当我设想语法错误、措辞不当和三段论也是生物,并像画家一样给它们分配相配的面孔时,我简直笑破了肚子。
Haec disputamus attractis superciliis, fronte rugosa? Non possum hoc loco dicere illud Caelianum: "O tristes ineptias! "Ridiculae sunt.
我们难道是紧锁双眉、额头布满皱纹地在讨论这些事情吗? 在此处我无法用凯里乌斯的那句名言:“噢,阴沉的愚行! ” 因为这些是滑稽可笑的。
Quin itaque potius aliquid utile nobis ac salutare tractamus et quaerimus, quomodo ad virtutes pervenire possimus, quae nos ad illas via adducat.
那么,我们为什么不宁可去探讨一些对我们有益且有救赎作用的事物,去探求我们如何能够达到美德、什么道路能将我们引向美德呢?
§113.27Doce me non an fortitudo animal sit, sed nullum animal felix esse sine fortitudine, nisi contra fortuita convaluit et omnis casus, antequam exciperet, meditando praedomuit.
请教导我,不是勇敢是否为生物,而是除非坚强地面对偶然事件,并在遭受每一次灾祸之前通过沉思预先将其制服,否则没有任何生物在没有勇敢的情况下能获得幸福。
Quid est fortitudo? Munimentum humanae imbecillitatis inexpugnabile, quod qui circumdedit sibi, securus in hac Vitae obsidione perdurat; utitur enim suis viribus, suis telis.
什么是勇敢? 它是人类软弱的无法攻破的防御壁垒,谁将它环绕在自己身上,谁就能在这一场生命的包围战中安然坚守;因为他使用的是自己的力量,自己的武器。
§113.28Hoc loco tibi Posidonii nostri referre sententiam volo: "Non est quod umquam fortunae armis putes esse te tutum; tuis pugna.
在这里,我想向你转述我们学派波塞多尼奥斯的一句话:“你绝没有理由认为自己靠命运的武器就是安全的;用你自己的武器战斗吧。
Contra ipsam fortuna non armat; itaque contra hostes instructi, contra ipsam inermes sunt.
面对命运自身,命运并不提供武装;因此,那些对敌人做好了准备的人,面对命运自身却是手无寸铁的。
" §113.29Alexander Persas quidem et Hyrcanos et Indos et quicquid gentium usque in oceanum extendit oriens, vastabat fugabatque, sed ipse modo occiso amico, modo amisso iacebat in tenebris, alias scelus, alias desiderium suum maerens, victor tot regum atque populorum irae tristitiaeque succumbens.
” 亚历山大确实使波斯人、吉尔卡尼亚人、印度人以及东方延伸至大洋的任何民族都流离失所、落荒而逃,但他自己,时而因为杀死了朋友,时而因为失去了朋友而躺在黑暗中,一时哀悼自己的罪行,一时哀悼自己的丧失,这位如此多国王和民族的征服者却屈服于愤怒和悲伤。
Id enim egerat, ut omnia potius haberet in potestate quam adfectus.
因为他致力于将一切事物置于自己的掌控之下,唯独除了一己的激情。
§113.30O quam magnis homines tenentur erroribus, qui ius dominandi trans maria cupiunt permittere felicissimosque se iudicant, si multas milite provincias optinent et novas veteribus adiungunt, ignari, quod sit illud ingens parque dis regnum.
噢,人们被多么巨大的谬误所束缚,他们渴望将统治权延伸至海外,并且如果能用兵力占据许多行省、把新的行省并入旧的行省,就判定自己是最幸福的人,却不知道那等同于神明的巨大王国究竟是什么!
§113.31Imperare sibi maximum imperium est.
统治自己是最大的统治。
Doceat me, quam sacra res sit iustitia alienum bonum spectans, nihil ex se petens nisi usum sui.
让他教导我,那着眼于他人的善、除了践行自身之外不为自己寻求任何东西的正义是多么神圣的事物。
Nihil sit illi cum ambitione famaque; sibi placeat.
让它与野心和名誉毫无关联;让它取悦自身。
Hoc ante omnia sibi quisque persuadeat: me iustum esse gratis oportet.
在一切事物之前,让每个人这样说服自己:“我应该无偿地保持公正。
Parum est; adhuc illud persuadeat sibi: me in hanc pulcherrimam virtutem ultro etiam inpendere iuvet.
” 这还不够;还应该让他这样说服自己:“让我甚至乐意为这最美丽的美德自愿奉献自己。
Tota cogitatio a privatis commodis quam longissime aversa sit.
” 所有的心思都应当尽可能远离个人的私利。
Non est quod spectes, quod sit iustae rei praemium; maius in iusto est.
你没有理由去指望一件公正之事的奖赏是什么;更大的奖赏就在公正本身之中。
Illud adhuc tibi adfige, quod paulo ante dicebam: nihil ad rem pertinere, quam multi aequitatem tuam noverint.
还要在心里牢记我刚才说过的话:有多少人知道你的公正,与这件事情毫不相干。
§113.32Qui virtutem suam publicari vult, non virtuti laborat, sed gloriae.
想要宣扬自己美德的人,不是在为美德努力,而是在为名誉努力。
Non vis esse iustus sine gloria? At mehercules saepe iustus esse debebis cum infamia.
你难道不想在没有名誉的情况下保持公正吗? 但是凭赫拉克勒斯起誓,你常常必须在背负恶名的情况下保持公正。
Et tunc, si sapis, mala opinio bene parta delectet.
到那时,如果你聪明的话,由善行带来的恶评应当令你感到高兴。
VALE.
再见。

词汇与语法注释

  1. 113.23Ne putes — 表示目的或预防的虚拟语气现在时(“免得你想”)。此处省略了主句(如“我预先说明”),属于习惯性省笔用法。
  2. 113.25cum sex pedes habeat — 双关语,利用了拉丁语 “pes”(肉体的脚 / 诗歌的音步)的双重含义。塞内卡讽刺道,若按照斯多亚学派的逻辑,维吉尔的六音步诗行也是生物,但因为它有“六只脚”,所以无法像他们声称的那样是“圆球形”的生物。
  3. 113.28Non est quod — 非人称结构 “non est quod” 后接虚拟语气(putes),表示“没有理由……”或“不必……”。
  4. 113.32mala opinio bene parta — 一种矛盾修辞法(oxymoron),其中“bene parta”(善得的,即通过善行获得的)修饰“mala opinio”(恶名、坏名声)。这形象地表达了斯多亚学派的原则,即无论公众舆论多么不公,都应忠于美德。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §113.22-113.32. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:113.22-113.32

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。