§113.11Omne animal, donec moriatur, id est, quod coepit;
모든 생물은 죽을 때까지 처음에 시작된 상태 그대로의 것이오.
homo, donec moriatur, homo est, equus equus, canis canis.
인간은 죽을 때까지 인간이고, 말은 말이며, 개는 개요.
Transire in aliud non potest.
다른 것으로 이행할 수는 없소.
Iustitia, id est animus quodammodo se habens, animal est.
정의, 즉 어떤 방식으로 처해 있는 정신은 생물이오.
Credamus;
그렇게 믿어 봅시다.
deinde animal est fortitudo, id est animus quodammodo se habens.
다음으로 용기, 즉 어떤 방식으로 처해 있는 정신도 생물이오.
Quis animus? Ille, qui modo iustitia erat? Tenetur in priore animali, in aliud animal transire ei non licet;
어떤 정신을 말하는 것이오? 조금 전까지 정의였던 바로 그 정신이오? 그것은 이전의 생물 안에 붙잡혀 있으므로 다른 생물로 이행하는 것이 허용되지 않소.
in eo illi, in quo primum esse coepit, perseverandum est.
그것은 자신이 처음 존재하기 시작했던 그 상태를 고수해야 하오.
§113.12Praeterea unus animus duorum esse animalium non potest, multo minus plurium.
게다가 하나의 정신이 두 생물의 것일 수는 없으며, 하물며 더 많은 생물의 것일 수는 더욱 없소.
Si iustitia, fortitudo, temperantia ceteraeque virtutes animalia sunt, quo modo unum animum habebunt? Singulos habeant oportet, aut non sunt animalia.
만약 정의, 용기, 절제, 그리고 그 밖의 덕들이 생물이라면, 그것들이 어떻게 하나의 정신을 가지겠소? 그것들은 각자 개별적인 정신을 가져야 하오. 그렇지 않다면 생물이 아니오.
§113.13Non potest unum corpus plurium animalium esse.
하나의 신체가 여러 생물의 것일 수는 없소.
Hoc et ipsi fatentur.
이 점은 그들 스스로도 인정하오.
Iustitiae quod est corpus? "Animus. "Quid? Fortitudinis quod est corpus? "Idem animus.
정의의 신체는 무엇이오? '정신이오.' 그럼 용기의 신체는 무엇이오?
"Atqui unum corpus esse duorum animalium non potest.
'동일한 정신이오.' 하지만 하나의 신체가 두 생물의 것일 수는 없소.
§113.14"Sed idem animus," inquit, "iustitiae habitum induit et fortitudinis et temperantiae. "Hoc fieri posset, si quo tempore iustitia esset, fortitudo non esset, quo tempore fortitudo esset, temperantia non esset;
'하지만 동일한 정신이,' 하고 상대는 말하오, '정의의 상태를 걸치고, 용기와 절제의 상태도 걸치는 것이오.' 이것은 정의가 있는 시간에는 용기가 없고, 용기가 있는 시간에는 절제가 없는 경우에나 가능할 것이오.
nunc vero omnes virtutes simul sunt.
하지만 실제로는 모든 덕이 동시에 존재하오.
Ita quomodo singulae erunt animalia, cum unus animus sit, qui plus quam unum animal non potest facere?
그렇다면 단 하나의 정신만 존재하여 그것이 하나보다 많은 생물을 만들어낼 수 없는데, 어떻게 그것들이 각각 개별적인 생물일 수 있겠소?
§113.15Denique nullum animal pars est alterius animalis.
결국 어떤 생물도 다른 생물의 일부가 아니오.
Iustitia autem pars est animi;
그런데 정의는 정신의 일부요.
non est ergo animal, videor mihi in re confessa perdere operam;
그러므로 그것은 생물이 아니오. 나는 이미 자명한 일에 헛수고를 하고 있는 것처럼 느껴지오.
magis enim indignandum de isto quam disputandum est.
이런 터무니없는 일에 대해서는 토론하기보다 오히려 분개해야 마땅하기 때문이오.
Nullum animal alteri par est.
어떤 생물도 다른 생물과 완전히 같지 않소.
Circumspice omnium corpora: nulli non et color proprius est et figura sua et magnitudo.
모든 것의 신체를 둘러보시오. 고유한 색과 자기만의 형태와 크기를 갖지 않은 것은 하나도 없소.
§113.16Inter cetera, propter quae mirabile divini artificis ingenium est, hoc quoque existimo, et quod in tanta copia rerum numquam in idem incidit;
신의 조물주의 지혜가 경이로운 다른 이유들 중에서도, 나는 이것 역시 그러하다고 생각하오. 이처럼 풍부한 사물들 속에서도 결코 동일한 것에 우연히 마주치는 법이 없다는 점 말이오.
etiam quae similia videntur, cum contuleris, diversa sunt.
심지어 비슷해 보이는 것들조차 비교해 보면 서로 다르오.
Tot fecit genera foliorum: nullum non sua proprietate signatum.
신은 그토록 많은 종류의 잎사귀들을 만들었으나, 고유한 특징으로 구별되지 않은 것은 하나도 없소.
Tot animalia: nullius magnitudo cum altero convenit, utique aliquid interest.
그토록 많은 생물들을 만들었으나, 어느 하나의 크기도 다른 것과 완벽히 일치하지 않으며, 필시 무엇인가 차이가 있소.
Exegit a se, ut quae alia erant, et dissimilia essent et inparia;
신은 다른 것들인 이상, 서로 다르고 같지 않아야 한다는 점을 스스로에게 요구했소.
virtutes omnes, ut dicitis, pares sunt.
하지만 그대들이 말하듯, 모든 덕은 동등하오.
Ergo non sunt animalia.
그러므로 그것들은 생물이 아니오.
§113.17Nullum non animal per se agit.
스스로 행하지 않는 생물은 없소.
virtus autem per se nihil agit, sed cum homine.
하지만 덕은 스스로는 아무것도 행하지 않고 인간과 함께 행하오.
Omnia animalia aut rationalia sunt, ut homines, ut di, aut inrationalia, ut ferae, ut pecora.
모든 생물은 인간이나 신들처럼 이성적이거나, 야수나 가축처럼 비이성적이오.
virtutes utique rationales sunt;
덕은 분명 이성적이오.
atqui nec homines sunt nec di;
하지만 그것들은 인간도 아니고 신도 아니오.
ergo non sunt animalia.
그러므로 생물이 아니오.
§113.18Omne rationale animal nihil agit, nisi primum specie alicuius rei inritatum est, deinde impetum cepit, deinde adsensio confirmavit hunc impetum.
모든 이성적 생물은 먼저 어떤 사물의 외관(표상)에 의해 자극받고, 이어서 충동을 일으키며, 그 뒤에 동의가 이동을 확증하지 않는 한, 아무것도 행하지 않소.
Quid sit adsensio, dicam.
동의가 무엇인지 말하겠소.
Oportet me ambulare: tunc demum ambulo, cum hoc mihi dixi et adprobavi hanc opinionem meam.
'나는 걸어야 한다.' 나는 나 자신에게 이 말을 하고 나의 이 의견을 승인했을 때에야 비로소 걷소.
Oportet me sedere: tunc demum sedeo.
'나는 앉아야 한다.' 그때에야 비로소 앉소.
Haec adsensio in virtute non est.
이러한 동의는 덕 안에는 존재하지 않소.
§113.19Puta enim prudentiam esse;
예를 들어 현명함이 존재한다고 해 보시오.
quomodo adsentietur "oportet me ambulare"? Hoc natura non recipit.
그것이 어떻게 '나는 걸어야 한다'에 동의하겠소? 이는 본성이 허용하지 않는 일이오.
Prudentia enim ei, cuius est, prospicit, non sibi.
현명함은 그것이 속해 있는 자를 위해 앞날을 도모하지, 자기 자신을 도모하는 것이 아니기 때문이오.
Nam nec ambulare potest nec sedere.
참으로 그것은 걸을 수도 앉을 수도 없소.
Ergo adsensionem non habet, rationale animal non est.
그러므로 그것은 동의를 가지지 않으며, 이성적 생물이 아니오.
virtus si animal est, rationale est.
덕이 만약 생물이라면, 그것은 이성적이오.
§113.20Rationale autem non est;
그러나 그것은 이성적이지 않소.
ergo nec animal.
그러므로 생물도 아니오.
Si virtus animal est, virtus autem bonum, non est omne bonum animal? Est.
만약 덕이 생물이고, 게다가 덕이 선이라면, 모든 선 역시 생물이 아니겠소? 그렇소.
Hoc nostri fatentur.
우리 학파는 이 점을 인정하오.
Patrem servare bonum est, et sententiam prudenter in senatu dicere bonum est, et iuste decernere bonum est;
아버지를 구하는 것은 선이고, 원로원에서 신중하게 의견을 말하는 것은 선이며, 정의롭게 판결하는 것은 선이오.
ergo et patrem servare animal est et prudenter sententiam dicere animal est.
그러므로 아버지를 구하는 것도 생물이고, 신중하게 의견을 말하는 것도 생물이오.
Eo usque res exegit, ut risum tenere non possis: prudenter tacere bonum est, frugaliter cenare bonum est;
사태는 그대가 웃음을 참을 수 없는 지경까지 내달렸소. 신중하게 침묵하는 것은 선이고, 검소하게 식사하는 것은 선이오.
ita et tacere et cenare animal est.
따라서 침묵하는 것도 식사하는 것도 생물이라는 말이오.
§113.21Ego mehercules titillare non desinam et ludos mihi ex istis subtilibus ineptus facere.
나는 맹세코 그들을 끊임없이 비꼬며 저 미세한 허튼소리들로부터 나를 위한 유희거리를 만드는 일을 그만두지 않을 것이오.
Iustitia et fortitudo, si animalia sunt, certe terrestria sunt.
정의와 용기는 만약 생물이라면 틀림없이 육상생물이오.
Omne animal terrestre alget, esurit, sitit;
모든 육상생물은 추위를 타고 굶주리며 목말라하오.
ergo iustitia alget, fortitudo esurit, clementia sitit.
그러므로 정의는 추위를 타고, 용기는 굶주리며, 관용은 목말라하는 것이오.