§104.1In Nomentanum meum fugi, quid putas? Urbem? Immo febrem et quidem subrepentem.
我逃到了我在诺门图姆的庄园,你以为我是逃离什么? 都会吗? 不,倒不如说是逃离热病,而且是悄然逼近的热病。
Iam manum mihi iniecerat.
它已经对我下手了。
Medicus initia esse dicebat motis venis et incertis et naturalem turbantibus modum.
医生说,由于脉搏跳动不稳且反常,这是病发的初期。
Protinus itaque parari vehiculum iussi; Paulina mea retinente exire perseveravi;
因此,我立刻命令准备好马车;尽管我的保利娜极力挽留,我还是坚持出发。
illud mihi ore erat domini mei Gallionis, qui cum in Achaia febrem habere coepisset, protinus navem ascendit clamitans non corporis esse, sed loci morbum.
我的嘴边挂着我的主人加里奥的那句话,他在阿开亚开始发热时,立刻登上了船,大喊着这不是身体的疾病,而是地方的疾病。
§104.2Hoc ego Paulinae meae dixi, quae mihi valitudinem meam commendat.
我对我的保利娜说了这话,她总是叮嘱我要注意健康。
Nam cum sciam spiritum illius in meo verti, incipio, ut illi consulam, mihi consulere.
因为既然我知道她的生命系于我的生命之上,我为了顾及她,便开始顾惜我自己。
Et cum me fortiorem senectus ad multa reddiderit, hoc beneficium aetatis amitto, venit enim mihi in mentem, in hoc sene et adulescentem esse, cui parcitur.
虽然老年使我在许多事情上变得更坚强,但我却失去了这一年龄的恩惠,因为我心中想到,在这个老人体内,还有一个应当被呵护的年轻人。
Itaque quoniam ego ab illa non impetro, ut me fortius amet, a me impetrat illa, ut me diligentius amem.
因此,既然我无法求得她不那么过分地爱我,她却求得我更细心地爱我自己。
§104.3Indulgendum est enim honestis adfectibus; et interdum, etiam si premunt causae, spiritus in honorem suorum vel cum tormento revocandus et in ipso ore retinendus est, cum bono viro vivendum sit non quamdiu iuvat sed quamdiu See Acts xviii. 11 ff. , and Duff, Three Dialogues of Seneca, p. xliii. oportet.
因为应当迁就高尚的情感;有时,即使有紧迫的理由,为了亲人的缘故,哪怕伴随着痛苦,也必须将气息唤回,并保留在唇齿之间,因为好人活着不应只看自己高兴多久,而应看 See Acts xviii. 11 ff., and Duff, Three Dialogues of Seneca, p. xliii. 应当活多久。
Ille, qui non uxorem, non amicum tanti putat, ut diutius in vita commoretur, qui perseverabit mori, delicatus est.
那个不把妻子、不把朋友看得重到愿意在生命中多作停留、执意求死的人,是娇纵的。
Hoc quoque imperet sibi animus, ubi utilitas suorum exigit, nec tantum, si vult mori, sed si coepit, intermittat et suis se commodet.
当亲人的利益有此要求时,心灵也应当这样命令自己,不仅在想死的时候,而且在已经开始死的时候,也应当中断死程,将自己奉献给亲人。
§104.4Ingentis animi est aliena causa ad vitam reverti, quod magni viri saepe fecerunt.
为了他人的缘故而回到生命中,这是伟大心灵的表现,伟人们经常这样做。
Sed hoc quoque summae humanitatis existimo, senectutem suam, cuius maximus fructus est securior sui tutela et vitae usus animosior, attentius custodire, si scias alicui tuorum esse dulce, utile, optabile.
但我也认为,如果你知道这对于你的某个亲人来说是甜蜜、有益、令人向往的,那么更加细心地看护自己的老年——其最大的果实是更安全的自我守护和更无畏地享受生活——也是最高的人道体现。
§104.5Habet praeterea in se non mediocre ista res gaudium et mercedem; quid enim iucundius quam uxori tam carum esse, ut propter hoc tibi carior fias? Potest itaque Paulina mea non tantum suum mihi timorem inputare, sed etiam meum.
此外,这件事本身也带有不小的快乐和回报;因为有什么比被妻子如此珍视,以至于你因此对自己也变得更加珍贵更令人愉悦的呢? 因此,我的保利娜不仅可以将她自己的恐惧算在我的账上,也可以将我的恐惧算在内。
§104.6Quaeris ergo, quomodo mihi consilium profectionis cesserit? Ut primum gravitatem urbis excessi et illum odorem culinarum fumantium, quae motae quicquid pestiferi vaporis obferunt, cum pulvere effundunt, protinus mutatam valitudinem sensi.
那么,你问我这次出行的计划结果如何? 我一离开城市的沉重空气和那些冒烟厨房的味儿(它们一被搅动就会把产生的有害蒸汽和尘土一起散发出来),我立刻感到健康状况发生了变化。
Quantum deinde adiectum putas viribus, postquam vineas attigi? In pascuum emissus cibum meum invasi.
接着,你以为在我到达葡萄园后,我的力量增加了多少? 仿佛被放逐到牧场,我狼吞虎咽地吃起我的食物。
Repeti vi ergo iam me; non permansit marcor ille corporis dubii et male cogitantis.
因此,我已经重新找到了自我;那具不确定且不健康的身体的虚弱感不再存留。
Incipio toto animo studere.
我开始全心全意地学习。
§104.7Non multum ad hoc locus confert, nisi se sibi praestat animus, qui secretum in occupationibus mediis, si volet, habebit;
除非心灵将自己奉献给自己,否则地方对此并没有多大帮助。
at ille, qui regiones eligit et otium captat, ubique, quo distringatur, inveniet.
只要心灵愿意,它在繁忙之中也能获得幽静;但那个挑选地方、追求闲暇的人,无论在哪里都会找到让他分心的事物。
Nam Socraten querenti cuidam, quod nihil sibi peregrinationes profuissent, respondisse ferunt: "non inmerito hoc tibi evenit; tecum enim peregrinabaris.
因为据说,苏格拉底曾对一个抱怨旅行对自己毫无益处的人回答说:“这发生在你身上并非无缘无故;因为你是在同你自己一起旅行。
" §104.8O quam bene cum quibusdam ageretur, si a se aberrarent! Nunc premunt se ipsi, sollicitant, corrumpunt, territant.
” 哦,如果某些人能迷失而远离自己,他们的境遇该有多好! 现在他们自己压迫自己、折磨自己、败坏自己、恐吓自己。
Quid prodest mare traicere et urbes mutare? Si vis ista, quibus urgueris, effugere, non aliubi sis oportet, sed alius.
远渡重洋、变换城市有什么益处? 如果你想逃避那些压迫你的事物,你需要的不是身处异地,而是成为异人。
Puta venisse te Athenas, puta Rhodon; elige arbitrio tuo civitatem: quid ad rem pertinet, quos illa mores habeat? Tuos adferes.
假设你去了雅典,假设去了罗德岛;随你自己的意愿选择一个城市:那里的风俗如何又与你有什么关系? 你会带去你自己的风俗。
§104.9Divitias iudicabis bonum: torquebit te paupertas, quod est miserrimum, falsa.
你会把财富视为善:贫穷将会折磨你,而且最悲惨的是,那是虚假的贫穷。
Quamvis enim multum possideas, tamen, quia aliquis plus habet, tanto tibi videris defici, quanto vinceris.
因为尽管你拥有很多,然而,由于别人拥有更多,你就觉得自己被超越了多少,就缺失了多少。
Honores iudicabis bonum: male te habebit ille consul factus, ille etiam refectus, invidebis, quotiens aliquem in fastis saepius legeris.
你会把名誉视为善:当那个男人当选执政官,甚至连任时,你会感到难受;每当你在名册中更频繁地读到别人的名字时,你都会心生嫉妒。
Tantus erit ambitionis furor, ut nemo tibi post te videatur, si aliquis ante te fuerit.
野心的狂热将会如此巨大,以至于只要有人在你前面,你就觉得后面没有人在你之后。