§104.10Maximum malum iudicabis mortem, cum in illa nihil sit mali, nisi quod ante ipsam est, timeri.
你会把死亡视为最大的邪恶,然而在死亡之中并无任何邪恶,除了在其之前的事——即被恐惧。
Exterrebunt te non tantum pericula, sed suspiciones; vanis semper agitaberis.
不仅危险会惊吓你,猜疑也会;你将永远被虚无的事物所扰动。
Quid enim proderit
"
evasisse tot urbes
Argolicas mediosque fugam tenuisse per hostis?
"
Ipsa pax timores sumministrabit.
因为, “逃离了如此多的阿耳戈斯城市,并在敌人的包围中坚持逃亡”,这又有什么益处呢? 和平本身也会提供恐惧。
Ne tutis quidem habebitur fides consternata semel mente; quae ubi consuetudinem pavoris inprovidi fecit, etiam ad tutelam salutis suae inhabilis est.
一旦心灵陷入恐慌,即使是安全的事物也不会得到信任;当它养成了对意外惊恐的习惯时,它甚至无法看护自身的安全。
Non enim vitat, sed fugit.
因为它不是在避开危险,而是在逃跑。
Magis autem periculis paternus aversi.
而当我们转身逃跑时,我们更容易暴露在危险之中。
§104.11Gravissimum iudicabis malum, aliquem ex his, quos amabis, amittere, cum interim hoc tam ineptum erit quam flere, quod arboribus amoenis et domum tuam ornantibus decidant folia.
你会把失去你所爱的某个人视为最沉重的痛苦,然而同时,这就像因为装点你房屋的宜人树木落叶而哭泣一样愚蠢。
Quicquid te delectat, aeque vide ut flores virides; dum virent, utere; 2 alium alio die casus excutiet.
把你所喜爱的一切事物都同样看作绿色的鲜花吧;在它们鲜艳时享受它们;命运会在不同的日子将它们一一摇落。
Sed quemadmodum frondium iactura facilis est, quia renascuntur, sic istorum, quos amas quosque oblectamenta vitae putas esse, damnum, quia reparantur, etiam si non renascuntur. "
但是,正如落叶是容易承受的,因为它们会再生,同样,那些你所爱并视为生命乐趣的人的逝去也是可以弥补的,因为他们会被替代,即便他们不能再生。
§104.12Sed non erunt idem.
“但他们不会是原来的人了。
"Ne tu quidem idem eris.
” 连你也不会是原来的你了。
Omnis dies, omnis hora te mutat; sed in aliis rapina facilius apparet, hic latet, quia non ex aperto fiet.
每一天、每一小时都在改变你;但是在其他人身上,这种掠夺更容易显现,而在这里则是隐蔽的,因为它不是公开发生的。
Alii auferuntur, at ipsi nobis furto subducimur.
他人是被夺走的,而我们自己则是被悄悄从我们自身中偷走的。
Horum nihil cogitabis nec remedia vulneribus oppones, sed ipse tibi seres sollicitudinum causas aha sperando, alia desperando.
你不会想到这些,也不会给伤口施加药饵,反而会通过期望某些事和对另一些事感到绝望,亲自为自己播下忧虑的种子。
Si sapis, alterum alteri misce: nec speraveris sine desperatione nec desperaveris sine spe.
如果你聪明,就把这两者混合在一起:既不要没有绝望地期望,也不要没有希望地绝望。
§104.13Quid per se peregrinatio prodesse cuiquam potuit? Non voluptates illa temperavit, non cupiditates refrenavit, non iras repressit, non indomitos amoris impetus fregit, nulla denique animo mala eduxit.
旅行本身能对任何人有什么益处呢? 它没有节制享乐,没有遏制欲望,没有压制愤怒,没有摧毁无法无天的爱之冲动,总之,它没有从心灵中带走任何邪恶。
Non iudicium dedit, non discussit errorem, sed ut puerum ignota mirantem ad breve tempus rerum aliqua novitate detinuit.
它没有给予判断力,没有驱散错误,而只是像一个对未知事物感到惊奇的孩子一样,用事物的某种新奇感将人挽留了片刻。
§104.14Ceterum inconstantia mentis, quae maxime aegra est, lacessit, mobiliorem levioremque reddit ipsa iactatio.
然而,本已极其病态的心灵的不稳定性,受到了旅行本身的颠簸所激惹,变得更加动荡和轻浮。
Itaque, quae petierant cupidissime loca, cupidius deserunt et avium modo transvolant citiusque quam venerant, abeunt.
因此,他们以更急切的态度抛弃了他们曾最热切寻求的地方,像鸟儿一样飞过,比来时更快地离去。
§104.15Peregrinatio notitiam dabit gentium, novas tibi montium formas ostendet, invisitata spatia camporum et inriguas perennibus aquis valles, alicuius fluminis sub observatione naturam, sive ut Nilus aestivo incremento tumet, sive ut Tigris eripitur ex oculis et acto per occulta cursu integrae magnitudini redditur, sive ut Maeander, poetarum omnium exercitati et ludus, implicatur crebris anfractibus et saepe in vicinum alveo suo admotus, antequam sibi influat, flectitur; ceterum neque meliorem faciet neque saniorem.
旅行会带给你关于各族人民的知识,它会向你展示山脉的新奇形状、未曾涉足的广阔平原以及被终年不息之水灌溉的山谷,还有对某条河流性质的观察:无论是尼罗河如何在夏日泛滥膨胀,还是底格里斯河如何从人们眼前消失并在流经隐秘处后恢复其完整的规模,亦或是那条作为所有诗人练习和玩具的迈安德河,如何交织在频繁的弯曲中,并且常常贴近它自己的河床,在流入自身之前便发生偏转;但是,它既不会让你变得更好,也不会让你变得更健康。
§104.16Inter studia versandum est et inter auctores sapientiae, ut quaesita discamus, nondum inventa quaeramus; sic eximendus animus ex miserrima servitute in libertatem adseritur.
我们必须置身于学问之中,置身于智慧的创立者之中,以便我们学习已被探求的事物,寻找尚未被发现的事物;如此一来,那应当从最悲惨的奴役中被拯救出来的精神,便被宣告获得了自由。
Quamdiu quidem nesciens, quid fugiendum quid petendum, quid necessarium quid supervacuum, quid iustum quid iniustum sit, non erit hoc peregrinari, sed errare.
只要一个人不知道什么是该避开的、什么是该追求的,什么是必需的、什么是多余的,什么是正义的、什么是虚妄的,这就不是在旅行,而是在彷徨。
§104.17Nullam tibi opem feret iste discursus, peregrinaris enim cum adfectibus tuis et mala te tua sequuntur.
这种奔波对你毫无帮助,因为你正带着你的情感旅行,你的邪恶也跟随着你。
Utinam quidem sequerentur.
要是它们真的只是跟随你该多好啊!
Longius abessent; nunc fers illa, non ducis.
那样它们就会离得更远;然而现在是你携带着它们,而不是引领着它们。
Itaque ubique te premunt et paribus incommodis urunt.
因此,它们处处压迫你,用同样的痛苦灼烧你。
Medicina aegro, non regio, quaerenda est.
病人应该寻找的是治疗,而不是地方。
§104.18Fregit aliquis crus aut extorsit articulum: non vehiculum navemque conscendit, sed advocat medicum, ut fracta pars iungatur, ut luxata in locum reponatur.
有人骨折了腿或扭伤了关节:他不会登上马车或船只,而是召唤医生,以便让折断的部分接合,让脱臼的部分复位。
Quid ergo? Animum tot locis fractum et extortum credis locorum mutatione posse sanari? Maius est istud malum, quam ut gestatione curetur.
那么,你相信在如此多地方骨折和扭伤的心灵,能通过变换地方来治愈吗? 这种疾病太严重了,绝非靠乘车旅行所能治好。