§103.1Quid ista circumspicis, quae tibi possunt fortasse evenire, sed possunt et non evenire? Incendium dico, ruinam, alia, quae nobis incidunt, non insidiantur; illa potius vide, illa devita, quae nos observant, quae captant.
你为何环顾那些或许会发生在你身上、但或许也不会发生的事? 我说的是火灾、坍塌,以及其他偶然落到我们身上、而非存心埋伏我们的灾害;你倒不如去看看那些、避开那些监视我们、企图捕获我们的危险。
Rariores sunt casus, etiam si graves, naufragium facere, vehiculo everti; ab homine homini cotidianum periculum.
遭遇海难、乘车翻倒,这些事虽然严重,却较为罕见;人对人造成的危险才是每日相伴的。
Adversus hoc te expedi, hoc intentis oculis intuere.
你要针对这一危险武装自己,以专注的目光注视它。
Nullum est malum frequentius, nullum pertinacius, nullum blandius.
没有任何邪恶比这更频繁,没有任何比这更执着,没有任何比这更具诱惑。
§103.2Ac tempestas minatur antequam surgat, crepant aedificia antequam corruant, praenuntiat fumus incendium; subita est ex homine pernicies et eo diligentius tegitur, quo propius accedit.
风暴在刮起前会有预兆,房屋在倒塌前会发出吱呀声,烟雾预示着火灾;而人所带来的毁灭却是突然的,并且越是逼近,隐蔽得就越深。
Erras, si istorum tibi qui occurrunt vultibus credis; hominum effigies habent, animos ferarum, nisi quod illarum perniciosus est primus incursus; quos transiere, non quaerunt.
如果你相信迎面走来的那些人的面容,你就错了;他们有着人的外表,却有着野兽的心肠,只不过野兽只有在第一次袭击时才是致命的,一旦错过了,它们便不再寻找。
Numquam enim illas ad nocendum nisi necessitas incitat; aut fame aut timore coguntur ad pugnam; homini perdere hominem libet.
因为除了迫不得已,它们绝不会被激发去伤害;它们要么因饥饿,要么因恐惧才被迫投入战斗;而人却以毁灭人自娱。
§103.3Tu tamen ita cogita, quod ex homine periculum sit, ut cogites, quod sit hominis officium.
然而,你应当这样思考人带来的危险,以至于你也同样思考人的义务。
Alterum intuere, ne laedaris, alterum ne laedas.
注视前者,免得自己受害;注视后者,免得伤害他人。
Commodis omnium laeteris, movearis incommodis et memineris, quae praestare debeas, quae cavere.
因所有人的福乐而欣喜,因他们的苦难而动容,并牢记你应该付出什么、应该防备什么。
§103.4Sic vivendo quid consequaris? Non te ne noceant, sed ne fallant.
如此生活,你会得到什么? 不是他们不会伤害你,而是他们不会欺骗你。
Quantum potes autem, in philosophiam recede: illa te sinu suo proteget, in huius sacrario eris aut tutus aut tutior.
然而,尽你所能退回到哲学之中吧:她会在怀抱中庇护你,在她的圣殿里,你会要么安全,要么更加安全。
Non arietant inter se nisi in eadem ambulantes via.
除非走在同一条路上,否则人们是不会互相碰撞的。
Ipsam autem philosophiam non debebis iactare; multis fuit periculi causa insolenter tractata et contumaciter.
然而,你不可炫耀哲学本身;对许多人来说,若傲慢且固执地对待它,哲学便成了危险的源头。
§103.5Tibi vitia detrahat, non aliis exprobret.
让它剥除你自己的恶习,而非指责他人的恶习。
Non abhorreat a publicis moribus nec hoc agat, ut quicquid non facit, damnare videatur.
让它不要与大众的习俗格格不入,也不要表现得仿佛在谴责它自己所不做的一切。
Licet sapere sine pompa, sine invidia.
保持明智而不招摇、不招嫉,是完全可以做到的。
VALE.
祝好。