§8"Non mirum quod in curiam impetum fecisti: nihil tibi clausi est.
“难怪你闯入了议事厅:没有什么对你是封闭的。
Modo dic nobis, qualem deum istum fieri velis.
且告诉我们,你希望那家伙成为什么样的神。
Ἐπικούρειος θεὸς non potest esse: οὔτε αὐτὸς πρᾶγμα ἔχει τι οὔτε ἄλλοις παρέχει;
他不能是埃庇科鲁斯派的神:‘他自己既无烦忧,也不给他人带来烦忧。
Stoicus? Quomodo potest 'rotundus' esse, ut ait Varro, 'sine capite, sine praeputio'? Est aliquid in illo Stoici dei, iam video: nec cor nec caput habet.
’斯多葛派? 正如瓦罗所说,他怎么可能是个‘无头无皮的圆球’? 我现在看出来了,他身上确实有点斯多葛派神明影子:他既无心肠也无脑袋。
Si mehercules a Saturno petisset hoc beneficium, cuius mensem toto anno celebravit, Saturnalicius princeps, non tulisset illud, nedum ab Iove, quem quantum quidem in illo fuit, damnavit incesti.
哪怕他向萨图尔努斯——他作为萨图尔纳利亚狂欢之王,整年都在庆祝这个神明的月份——祈求这份恩惠,他也得不到,更不用说从朱庇特那里了,因为在克劳狄乌斯能力所及的范围内,他曾指控朱庇特犯有乱伦罪。
Silanum enim generum suum occidit propterea quod sororem suam, festivissimam omnium puellarum, quam omnes Venerem vocarent, maluit Iunonem vocare.
因为他杀了自己的女婿西拉努斯,原因仅仅是西拉努斯更愿意称呼自己的妹妹——所有姑娘中最迷人的一个,大家都叫她维纳斯——为朱诺。
'Quare' inquit 'quaero enim, sororem suam?' Stulte, stude: Athenis dimidium licet, Alexandriae totum.
‘为什么,’他说,‘因为我问,他自己的妹妹? ’傻瓜,去学习吧:在雅典允许一半,在亚历山大允许全部。
'Quia Romae' inquis 'mures molas lingunt.
‘因为在罗马,’你说,‘老鼠舔着磨石。
' Hic nobis curva corriget? quid in cubiculo suo faciat, nescit, et iam 'caeli scrutatur plagas'? Deus fieri vult: parum est quod templum in Britannia habet, quod hunc barbari colunt et ut deum orant μωροῦ εὐιλάτου τυχεῖν?"
’这家伙来纠正我们的弯路吗? 他连自己在卧房里做什么都不知道,现在就‘探索天界’了? 他想成神:他在不列颠拥有神殿,蛮族崇拜他并像对神一样祈求‘愿愚人宽仁’,难道这还不够吗?
§9Tandem Iovi venit in mentem, privatis intra curiam morantibus senatoribus non licere sententiam dicere nec disputare.
” 朱庇特终于想到,在私人逗留于议事厅期间,元老院议员是不允许发表意见和辩论的。
"Ego"
inquit
"p. c. interrogare vobis permiseram, vos mera mapalia fecistis.
“我,”他说,“各位征召父亲,本允许你们提问,而你们却把这里变成了真正的杂乱市场。
Volo ut servetis disciplinam curiae.
我希望你们保持议事厅的纪律。
Hic qualiscunque est, quid de nobis existimabit?"
Illo dimisso primus interrogatur sententiam Ianus pater.
这家伙,不管他是谁,会怎么看待我们? ” 在克劳狄乌斯被遣退后,雅努斯神最先被征询意见。
Is designatus erat in kal. Iulias postmeridianus consul, homo quantumvis vafer, qui semper videt ἅμα πρόσσω καὶ ὀπίσσω.
他已被指定为七月一日下午的执政官,此人极为狡黠,总是“同时看着前方与后方”。
Is multa diserte, quod in foro vivebat, dixit, quae notarius persequi non potuit, et ideo non refero, ne aliis verbis ponam, quae ab illo dicta sunt.
因为他在广场生活,所以滔滔不绝地讲了许多话,速记员无法记录下来,因此我在此不予复述,免得用别的词句来篡改他所说的话。
Multa dixit de magnitudine deorum: non debere hunc vulgo dari honorem.
他谈了许多关于神明伟大性的话:不应当将这种荣誉滥授给大众。
"Olim"
inquit
"magna res erat deum fieri: iam famam mimum fecistis.
“过去,”他说,“成神是一件大事,如今你们却把这名声变成了茶番。
Itaque ne videar in personam, non in rem dicere sententiam, censeo ne quis post hunc diem deus fiat ex his, qui ἀρούρης καρπὸν ἔδουσιν, aut ex his, quos alit ζείδωρος ἄρουρα. .
因此,为了不显得我是针对人而不是针对事发表意见,我提议,自今日起,凡‘吃大地果实者’,或‘丰饶大地所滋养者’,皆不得再成神。
Qui contra hoc senatus consultum deus factus, dictus pictusve erit, eum dedi Laruis et proximo munere inter novos auctoratos ferulis vapulare placet.
凡违反本元老院决议而被神格化、被如此称呼或被画像者,我同意将其交付给恶灵,并在下一次角斗士表演中,在新型雇佣角斗士中接受鞭笞。
"
Proximus interrogatur sententiam Diespiter Vicae Potae filius, et ipse designatus consul, nummulariolus: hoc quaestu se sustinebat, vendere civitatulas solebat.
” 接下来被征询意见的是维卡·波塔之子迪埃斯皮特,他自己也是候任执政官、小钱庄老板:他以此行业维持生计,平日里常卖些小城邦的公民权。
Ad hunc belle accessit Hercules et auriculam illi tetigit.
赫拉克勒斯讨好地走上前去,摸了摸他的耳垂。
Censet itaque in haec verba:
"Cum divus Claudius et divum Augustum sanguine contingat nec minus divam Augustam aviam suam, quam ipse deam esse iussit, longeque omnes mortales sapientia antecellat, sitque e re publica esse aliquem qui cum Romulo possit 'ferventia rapa vorare,' censeo uti divus Claudius ex hac die deus sit, ita uti ante eum qui optimo iure factus sit, eamque rem ad metamorphosis Ovidi adiciendam.
于是,他用如下字句表达意见: “鉴于神圣的克劳狄乌斯在血统上与神圣的奥古斯都相连,也同样与他自己下令封为女神的祖母神圣奥古斯塔相连,且在智慧上远超所有凡人,而国家若能有一个能与罗穆路斯一起‘狼吞虎咽热芜菁’的人也是有益的,因此我提议,神圣的克劳狄乌斯自今日起成神,其地位与此前以最正当权利成神者相同,且将此事加入奥维德的《变形记》中。
"
Variae erant sententiae, et vide batur Claudius sententiam vincere.
” 意见各不相同,克劳狄乌斯的意见似乎占了上风。
Hercules enim, qui videret ferrum suum in igne esse, modo huc modo illuc cursabat et aiebat:
"Noli mihi invidere, mea res agitur; deinde tu si quid volueris, in vicem faciam;
因为赫拉克勒斯看到自己的铁正在火中,便一会儿跑到这一会儿跑到那,说道: “别嫉妒我,这关乎我自己的事;回头如果你有什么需要,我也会替你办;一手交一手,互相帮衬。
manus manum lavat. "
”