Humanitext Reader

小塞内卡 · 神圣克劳狄乌斯南瓜化 §3

命运女神剪断生命之线与克劳狄乌斯之死

第 2 段,共 6 段 · 拉丁语

内容简介

在墨丘利的劝说下,命运三女神剪断了克劳狄乌斯的生命之线,转而将如阿波罗般辉煌的长寿赋予年轻的尼禄。克劳狄乌斯在留下粗俗的遗言后死去。

§3Claudius animam agere coepit nec invenire exitum poterat.
克劳狄乌斯开始垂死挣扎,却找不到灵魂的出口。
Tum Mercurius, qui semper ingenio eius delectatus esset, unam e tribus Parcis seducit et ait: "Quid, femina crudelissima, hominem miserum torqueri pateris? Nec unquam tam diu cruciatus cesset? Annus sexagesimus quartus est, ex quo cum anima luctatur.
这时,一向喜爱他才华的墨丘利把命运三女神中的一位拉到一旁,说道:“最残酷的女人啊,你为何任凭这个可怜的人受折磨? 难道折磨了这么久,他就永远不能解脱吗? 自从他与灵魂搏斗以来,已经是第六十四个年头了。
Quid huic et rei publicae invides? Patere mathematicos aliquando verum dicere, qui illum, ex quo princeps factus est, omnibus annis, omnibus mensibus efferunt.
你为何吝啬于他和国家? 让那些占星术士偶尔说一次真话吧,自他当上皇帝以来,他们年年、月月都在为他送葬。
Et tamen non est mirum si errant et horam eius nemo novit; nemo enim unquam illum natum putavit.
不过,如果他们预测错了,倒也不足为奇,因为没人知道他的时辰;毕竟,从来没人认为他真正出生过。
Fac quod faciendum est: "Dede neci, melior vacua sine regnet in aula.
做该做的事吧: ‘送他走向死亡,让更贤明的人统治这空无一人的宫殿。
'"" Sed Clotho "ego mehercules" inquit "pusillum temporis adicere illi volebam, dum hos pauculos, qui supersunt, civitate donaret (constituerat enim omnes Graecos, Gallos, Hispanos, Britannos togatos videre) sed quoniam placet aliquos peregrinos in semen relinqui et tu ita iubes fieri, fiat.
’” 但克罗托说: “凭着赫拉克勒斯起誓,我本想再多给他一点点时间,好让他把公民权授予剩下的一小部分人(因为他曾立志要看到所有的希腊人、高卢人、西班牙人和不列颠人都穿上托加袍)。 但既然保留一些外邦人当种子更令人满意,而且你又如此命令,那就照办吧。
" Aperit tum capsulam et tres fusos profert: unus erat Augurini, alter Babae, tertius Claudii.
” 于是她打开小匣子,取出三个纺锤:一个是奥古里努斯的,第二个是巴巴的,第三个是克劳狄乌斯的。
"Hos" inquit "tres uno anno exiguis intervallis temporum divisos mori iubebo, nec illum incomitatum dimittam.
“这三个人,”她说,“我将命令他们在同一年内、相隔极短的时间死去,我不会让他形单影只地离去。
Non oportet enim eum, qui modo se tot milia hominum sequentia videbat, tot praecedentia, tot circumfusa, subito solum destitui.
因为,一个刚才还看到成千上万的人跟随、前引、环绕在身旁的人,突然间被孤零零地抛弃,这是不妥当的。
Contentus erit his interim convictoribus.
他暂时会满足于有这些同伴相随。
" " Haec ait et turpi convolvens stamina fuso abrupit stolidae regalia tempora vitae.
” “她说了这些,并在丑陋的纺锤上缠绕股线,剪断了他愚蠢生命中那段王室的时光。
At Lachesis redimita comas, ornata capillos, Pieria crinem lauro frontemque coronans, candida de niveo subtemina vellere sumit felici moderanda manu, quae ducta colorem assumpsere novum.
” 此时,拉刻西斯束起秀发,装扮发丝,用皮埃里亚的月桂树冠冕戴在秀发和额头上。 她用幸运之手拿起雪白羊毛中闪亮的纬线并加以引导。 这些线在拉动时呈现出崭新的颜色。
Mirantur pensa sorores: mutatur vilis pretioso lana metallo, aurea formoso descendunt saecula filo.
姐妹们对这手艺赞叹不已:廉价的羊毛变成了贵重的金属,黄金时代随着美丽的丝线降临。
Nec modus est illis, felicia vellera ducunt et gaudent implere manus, sunt dulcia pensa.
她们毫无限制地拉着幸福的羊毛,并为装满双手而高兴,这是甜蜜的纺织工作。
Sponte sua festinat opus nulloque labore mollia contorto descendunt stamina fuso.
这工作自然而然地加快了速度,柔软的股线在旋转的纺锤上毫不费力地下滑。
Vincunt Tithoni, vincunt et Nestoris annos.
它们超越了提托诺斯的岁月,也超越了涅斯托尔的年华。
Phoebus adest cantuque iuvat gaudetque futuris, et laetus nune plectra movet, nune pensa ministrat.
阿波罗在场,用歌声协助,为未来而高兴,他快乐地一会儿拨动琴弦,一会儿协助纺线。
Detinet intentas cantu fallitque laborem.
他用歌声吸引她们的注意力,消除她们的劳累。
Dumque nimis citharam fraternaque carmina laudant, plus solito nevere manus, humanaque fata laudatum transcendit opus.
当她们过分赞美哥哥的竖琴和歌声时,双手纺得比平时更多,而被赞美的作品超越了人类的命运。
"Ne demite, Parcae" Phoebus ait "vincat mortalis tempora vitae ille, mihi similis vultu similisque decore nec cantu nec voce minor.
“不要夺走,命运女神们,”阿波罗说,“让这个凡人超越生命的凡寿,他的容貌与美貌都与我相似,歌声与嗓音也毫不逊色。
Felicia lassis saecula praestabit legumque silentia rumpet.
他将给疲惫的人们带来幸福的时代,打破法律的沉默。
Qualis discutiens fugientia Lucifer astra aut qualis surgit redeuntibus Hesperus astris, qualis cum primum tenebris Aurora solutis induxit rubicunda diem, Sol aspicit orbem lucidus, et primos a carcere concitat axes: talis Caesar adest, talem iam Roma Neronem aspiciet.
正如驱散逃逸星辰的启明星,或是在归来星辰中升起的长庚星,亦如当黑暗被驱散、红润的黎明女神首次带来白昼时,灿烂的太阳俯瞰大地,驱赶战车从起点飞驰而出:凯撒正是这样来临,罗马如今将瞩目这样的尼禄。
Flagrat nitidus fulgore remisso vultus, et adfuso cervix formosa capillo.
他那光彩夺目的脸庞燃着温和的光辉,美丽的颈项上垂着飘逸的发丝。
" " haec Apollo.
” 阿波罗如此说道。
At Lachesis, quae et ipsa homini formosissimo faveret, fecit illud plena manu, et Neroni multos annos de suo donat.
而拉刻西斯自己也偏爱这位极其俊美的男子,于是她慷慨解囊,从自己的份额中赐予尼禄许多岁月。
Claudium autem iubent omnes " χαίροντας, εὐφημοῦντας ἐκπέμπειν δόμων.
至于克劳狄乌斯,所有人则命令: “欢欢喜喜、口吐吉言地送出家门。
" Et ille quidem animam ebulliit, et ex eo desiit vivere videri.
” 而他确实吐出了灵魂,从此不再显出活着的迹象。
Exspiravit autem dum comoedos audit, ut scias me non sine causa illos timere.
顺便说一句,他是在听喜剧演员表演时断气的,好让你知道我并非无缘无故地害怕他们。
Ultima vox eius haec inter homines audita est, cum maiorem sonitum emisisset illa parte, qua facilius loquebatur: "vae me, puto, concacavi me.
他留给人类的最后遗言是这样的,当时他从那个更易于说话的部位发出了一声巨大的声响,随后说道: “哎呀我,我想,我拉在身上了。
" Quod an fecerit, nescio: omnia certe concacavit.
” 至于他是否真的做到了这一点,我不知道;但他确实把一切都弄得一团糟。

词汇与语法注释

  1. §3ingenio eius delectatus esset — 虚拟式未完成时 `delectatus esset` 在修饰主语 `Mercurius` 的关系从句中,起着表示原因(“因为他总是喜爱他的才华”)的特征虚拟式作用。
  2. ¦p.374¦Patere mathematicos aliquando verum dicere — `patere` 是动词 `patior`(允许)的第二人称单数现在时命令式。它支配一个以 `mathematicos` 为逻辑主语、`dicere` 为不定式的“对格加不定式”(A.C.I.)结构,意为“允许占星术士说一次真话”。
  3. ¦p.376¦redimita comas, ornata capillos — `comas` 和 `capillos` 是分别修饰过去分词 `redimita` 和 `ornata` 的“关系对格”(或称“希腊式对格”),表示身体的特定部位,意为“头发被束起,发丝被装扮”。
  4. ¦p.380¦vae me, puto, concacavi me — 感叹词 `vae` 通常支配与格,但在口语或通俗拉丁语中也会接对格(此处为 `me`)。这是作者为了凸显克劳狄乌斯的愚蠢与粗俗而特意使用的非规范语法。

引用这一段

小塞内卡, 神圣克劳狄乌斯南瓜化 §3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi011.humanitext-lat2:3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。