§1Quid actum sit in caelo ante diem III idus Octobris anno novo, initio saeculi felicissimi, volo memoriae tradere.
在新年,即最幸福时代的开始,十月艾杜斯前三天在天上发生的事情,我想记录下来。
Nihil nec offensae nec gratiae dabitur.
我既不心存怨恨,也不心怀偏袒。
Haec ita vera.
这些都是真切的事实。
Si quis quaesiverit unde sciam, primum, si noluero, non respondebo.
如果有人问我怎么知道的,首先,如果我不想说,我就不会回答。
Quis coacturus est? Ego scio me liberum factum, ex quo suum diem obiit ille, qui verum proverbium fecerat, aut regem aut fatuum nasci oportere.
谁能强迫我? 我知道自从那个印证了那句“人要么当国王,要么当傻子”的真谚语的家伙寿终正寝以来,我就成了一个自由人。
Si libuerit respondere, dicam quod mihi in buccam venerit.
如果我乐意回答,我就会把嘴里蹦出来的任何话说出来。
Quis unquam ab historico iuratores exegit? Tamen si necesse fuerit auctorem producere, quaerito ab eo qui Drusillam euntem in caelum vidit: idem Claudium vidisse se dicet iter facientem
"non passibus aequis. "
Velit nolit, necesse est illi omnia videre, quae in caelo aguntur: Appiae viae curator est, qua scis et divum Augustum et Tiberium Caesarem ad deos isse.
谁曾向历史学家要求过宣誓证人? 然而,如果有必要提供信息来源,不妨去问那个看见德鲁西拉升天的人:他同样会说,他看见克劳狄乌斯正以“不平等的步伐”旅行。 不管他愿不愿意,他都必须看到天上发生的一切:他是阿庇亚大道的管理员,你知道神圣的奥古斯都和提贝里乌斯·凯撒都是沿着这条路走向诸神的。
Hunc si interrogaveris, soli narrabit: coram pluribus nunquam verbum faciet.
如果你询问这个人,他只会在私下里告诉你,在众人面前他绝不会说一个字。
Nam ex quo in senatu iuravit se Drusillam vidisse caelum ascendentem et illi pro tam bono nuntio nemo credidit, quod viderit, verbis conceptis affirmavit se non indicaturum, etiam si in medio foro hominem occisum vidisset.
因为自从他在元老院宣誓说看见德鲁西拉升天,却没有人因为这么好的消息而相信他之后,他就用公式化的语言断言,自己绝不会再透露所见之事,即使他看见有人在广场中央被杀。
Ab hoc ego quae tum audivi, certa clara affero, ita illum salvum et felicem habeam.
我把那时从这个人那里听来的事情,作为确凿、明晰的事实呈献出来,愿他平安幸福。
§2"
Iam Phoebus breviore via contraxerat ortum
lucis, et obscuri crescebant tempora somni,
iamque suum victrix augebat Cynthia regnum,
et deformis hiemps gratos carpebat honores
divitis autumni, iussoque senescere Baccho
carpebat raras serus vindemitor uvas.
“太阳神已由较短的路径缩短了光明的升起,黑暗睡眠的时刻正在增长,此时得胜的辛西娅正扩大她的王国,丑陋的寒冬正在夺走丰饶秋天的喜人荣誉,在巴克斯被命令老去的同时,迟到的采摘者正摘取稀疏的葡萄。
"
Puto magis intellegi, si dixero: mensis erat October, dies III idus Octobris.
” 我想如果我说:那是十月,是十月艾杜斯的前三天,会更容易理解。
Horam non possum certam tibi dicere, facilius inter philosophos quam inter horologia conveniet, tamen inter sextam et septimam erat.
我无法告诉你确切的时辰——哲学家之间比钟表之间更容易达成共识——但它在第六时和第七时之间。
"Nimis rustice"
inquies: cum omnes poetae, non contenti ortus et occasus describere, ut etiam medium diem inquietent, tu sic transibis horam tam bonam?"
"
lam medium curru Phoebus diviserat orbem
et propior nocti fessas quatiebat habenas
obliquo flexam deducens tramite lucem:
"
“太粗俗了,” 你会说:“既然所有的诗人都不仅满足于描写日出和日落,以至于连中午都要打扰,你怎么能就这样放过这么好的一个时辰? ” “太阳神已用他的战车将中天剖开,他摇晃着疲惫的缰绳,更接近夜晚,沿着倾斜的路径将弯曲的光芒引下:”