- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Petronius. Seneca Apocolocyntosis. Heseltine, Michael, editor. Rouse, William Henry Denham, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1913.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.5-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1017.phi011.humanitext-lat2:3
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-24
メルクリウスの説得により、運命の女神たちはクラウディウスの寿命を絶ち、代わりに若きネロにアポロンのような輝かしい長寿を与える。クラウディウスは最期に汚らしい言葉を残して息絶える。
Claudius animam agere coepit nec invenire exitum poterat. Tum Mercurius, qui semper ingenio eius delectatus esset,1 unam e tribus Parcis seducit et ait: "Quid, femina crudelissima, hominem miserum torqueri pateris? Nec unquam tam diu cruciatus cesset? Annus sexagesimus quartus est, ex quo cum anima luctatur. Quid huic et rei publicae invides? Patere mathematicos aliquando verum dicere,2 qui illum, ex quo princeps factus est, omnibus annis, omnibus mensibus efferunt. Et tamen non est mirum si errant et horam eius nemo novit; nemo enim unquam illum natum putavit. Fac quod faciendum est: "Dede neci, melior vacua sine regnet in aula.'"" Sed Clotho "ego mehercules" inquit "pusillum temporis adicere illi volebam, dum hos pauculos, qui supersunt, civitate donaret (constituerat enim omnes Graecos, Gallos, Hispanos, Britannos togatos videre) sed quoniam placet aliquos peregrinos in semen relinqui et tu ita iubes fieri, fiat." Aperit tum capsulam et tres fusos profert: unus erat Augurini, alter Babae, tertius Claudii. "Hos" inquit "tres uno anno exiguis intervallis temporum divisos mori iubebo, nec illum incomitatum dimittam. Non oportet enim eum, qui modo se tot milia hominum sequentia videbat, tot praecedentia, tot circumfusa, subito solum destitui. Contentus erit his interim convictoribus." "Haec ait et turpi convolvens stamina fuso abrupit stolidae regalia tempora vitae. At Lachesis redimita comas, ornata capillos,3 Pieria crinem lauro frontemque coronans, candida de niveo subtemina vellere sumit felici moderanda manu, quae ducta colorem assumpsere novum. Mirantur pensa sorores: mutatur vilis pretioso lana metallo, aurea formoso descendunt saecula filo. Nec modus est illis, felicia vellera ducunt et gaudent implere manus, sunt dulcia pensa. Sponte sua festinat opus nulloque labore mollia contorto descendunt stamina fuso. Vincunt Tithoni, vincunt et Nestoris annos. Phoebus adest cantuque iuvat gaudetque futuris, et laetus nunc plectra movet, nunc pensa ministrat. Detinet intentas cantu fallitque laborem. Dumque nimis citharam fraternaque carmina laudant, plus solito nevere manus, humanaque fata laudatum transcendit opus. "Ne demite, Parcae" Phoebus ait "vincat mortalis tempora vitae ille, mihi similis vultu similisque decore nec cantu nec voce minor. Felicia lassis saecula praestabit legumque silentia rumpet. Qualis discutiens fugientia Lucifer astra aut qualis surgit redeuntibus Hesperus astris, qualis cum primum tenebris Aurora solutis induxit rubicunda diem, Sol aspicit orbem lucidus, et primos a carcere concitat axes: talis Caesar adest, talem iam Roma Neronem aspiciet. Flagrat nitidus fulgore remisso vultus, et adfuso cervix formosa capillo."" haec Apollo. At Lachesis, quae et ipsa homini formosissimo faveret, fecit illud plena manu, et Neroni multos annos de suo donat. Claudium autem iubent omnes "χαίροντας, εὐφημοῦντας ἐκπέμπειν δόμων." Et ille quidem animam ebulliit, et ex eo desiit vivere videri. Exspiravit autem dum comoedos audit, ut scias me non sine causa illos timere. Ultima vox eius haec inter homines audita est, cum maiorem sonitum emisisset illa parte, qua facilius loquebatur: "vae me,4 puto, concacavi me." Quod an fecerit, nescio: omnia certe concacavit.
クラウディウスは息を引き取り始めたが、出口を見つけることができなかった。そのとき、彼の才能を常に好んでいたメルクリウスが、三人の運命の女神の一人を脇へ連れて行き、言った。「最も残酷な女よ、なぜ惨めな男が苦しめられるのを放っておくのか。この苦痛はいつまでも終わらないのだろうか。彼が魂と闘い始めてから、六十四年目になる。なぜ彼と国家に死を惜しむのか。占星術師たちに、たまには本当のことを言わせてやれ。彼らは、彼が皇帝になって以来、毎年、毎月のように彼を葬り去っているのだから。それなのに、彼らが間違え、誰も彼の時間を知らないとしても不思議ではない。というのも、誰も彼が生まれたなどとは思わなかったのだから。すべきことをせよ。 『死に引き渡せ。より優れた者が、空いた宮殿で支配するようにせよ。』」 しかし、クロートーは言った。 「私は、誓って、彼にほんの少しの時間を与えたいと思っていました。まだ残っているこれら少数の人々に市民権を授ける間だけは(彼はギリシア人、ガリア人、ヒスパニア人、ブリタンニア人全員がトガを着ているのを見るつもりだったのです)。しかし、いくらかの外国人が種として残されることが好ましく、あなたもそうせよと命じるのですから、そうしましょう。」 彼女はそこで小さな箱を開け、三つの紡錘を取り出した。一つはアウグリーヌスのもの、もう一つはババのもの、三つ目はクラウディウスのものであった。 「これら三人を」と彼女は言った、「私は同じ年に、ごくわずかな時間の間隔を置いて死ぬように命じよう。彼を伴なしで去らせるわけにはいかない。少し前まで、自分に付き従う何千もの人々、前を行く人々、取り囲む人々を見ていた男が、突然一人で取り残されるべきではない。彼は当面、これら同居人たちで満足するだろう。」 「彼女はこう言い、醜い紡錘に糸を巻きつけながら、愚鈍な人生の王たる時間を断ち切った。」 しかし、ラケシスは髪を飾り、髪を結い上げ、ピーエリアの月桂樹で髪と額を戴冠し、雪のように白い羊毛から輝く緯糸を手に取り、幸運な手でそれを紡いでいった。紡ぎだされた糸は新しい色を帯びた。姉妹たちはその紡ぎ糸に驚嘆する。安っぽい羊毛が貴重な金属へと変わり、美しい糸から黄金の時代が降りてくる。彼女たちに制限はなく、幸福な羊毛を引き出し、手を満たすことを喜び、それらは心地よい紡ぎ仕事である。その仕事は自ずと急がれ、何の労力もなく、柔らかい糸が回転する紡錘から降りてくる。それはティトノスの歳月をも、ネストールの歳月をも超えていく。ポエブスが居合わせ、歌で助け、未来を喜び、そして嬉々として、ある時は撥を動かし、ある時は紡ぎ仕事を世話する。歌で彼女たちの注意を引きつけ、労働の疲れを忘れさせる。そして彼女たちが竪琴と兄の歌を過剰に称賛する間に、手はいつも以上に紡ぎ、その称賛された仕事は人間の運命を超越した。 「奪い去るな、運命の女神たちよ」とポエブスは言う。「彼に人間の生涯の時間を超えさせよ。 彼は容貌も美しさも私に似ており、歌も声も劣らない。彼は疲弊した人々に幸福な時代をもたらし、法の沈黙を破るだろう。逃げ去る星々を散らすルキフェルのように、あるいは帰ってくる星々の中に昇るヘスペロスのよう。あるいは、闇が解かれて赤みを帯びたアウローラが初めて日を導き入れ、輝く太陽が世界を見渡し、スタート台から最初の戦車を駆り立てるかのよう。そのようにカエサルは現れ、そのようにローマは今やネロを仰ぎ見る。その輝かしい顔は穏やかな輝きに燃え、美しい首には豊かな髪が垂れている。」 アポロンはこう語った。しかし、ラケシス自身もこの最高に美しい男をひいきにしていたため、それを惜しみなく行い、自身の持ち分からネロに多くの歳月を与えた。一方、クラウディウスについては、すべての者が「喜び、祝いの言葉を述べつつ家から送り出せ」と命じる。そして、彼は実に魂を吐き出し、それ以来、生きているようには見えなくなった。ところで、彼は喜劇役者たちの声を聞いている間に息を引き取った。私が理由なく彼らを恐れているのではないことを、あなたが知るために。彼が人間たちの間で発した最期の言葉は、より話しやすかったあの部分から、より大きな音を響かせた後に聞こえた、次の言葉であった。 「おお、私は、自分が、お漏らしをしてしまったと思う。」 彼が実際にそうしたかどうかは知らないが、確かに彼はすべてを台無しにした。
- 3ingenio eius delectatus esset
接続法過去完了形 delectatus esset は、先行詞 Mercurius にかかる関係節の中で、理由(「彼の才能を好んでいたので」)を表す特性の接続法(conjunctivus characteristicus)として機能している。
- 3Patere mathematicos aliquando verum dicere
patere は動詞 patior(許す)の二人称単数現在命令法。mathematicos を意味上の主語、dicere を不定詞とする対格不定詞構文(A.C.I.)を従え、「占星術師たちが真実を言うのを許せ」という意味になる。
- 3redimita comas, ornata capillos
comas と capillos は、それぞれ完了分詞 redimita と ornata に伴う「関係対格」(あるいは「ギリシア的対格」)であり、身体の部分を示して「髪を飾られて」「髪を整えられて」という意味を表す。
- 3vae me, puto, concacavi me
間投詞 vae は通常与格を支配するが、口語や俗ラテン語では対格(ここでは me)を伴うことがある。クラウディウスの愚鈍さと下品さを際立たせるための作者の意図的な破格(非古典的な語法)である。
翻訳:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 公開)・日本語訳と原文の修正履歴(2 件・最終 2026-09-22)
- 2026-09-22 AI校閲 — 原文 1 件
- 2026-09-21 AI校閲 — 注 1 件
