§9.3.52arma virumque — multum ille et terris — multa quoque.
“武器与人”——“他在陆地上也多受折磨”——“许多事也”。
§9.3.53adverbia quoque et pronomina variantur, hic illum vidi iuvenem, — bis senos cui nostra dies, — hic mihi responsum primus dedit ille petenti.
副词和代名词也有变化:“在这里我看到了那个青年,”——“我们的祭坛每年十二天为他,”——“在这里,他首先向祈求的我给出了那个答复。
sed utrumque horum acervatio est, tantum iuncta aut dissoluta.
”但这两种都是“堆叠”,只不过是结合的或溶解的。
§9.3.54omnibus scriptores sua nomina dederunt, sed varia et ut cuique fingenti placuit.
作家们给它们所有人赋予了各自的名称,但名称各异,且因每个造词者的喜好而定。
fons quidem unus, quia acriora facit et instantiora quae dicimus et vim quandam prae se ferentia velut saepius erumpentis adfectus.
然而,源头只有一个,因为它使我们所说的话更尖锐、更紧迫,并展现出某种力量,如同反复爆发的情感。
gradatio, quae dicitur κλῖμαξ apertiorem habet artem et magis adfectatam ideoque esse rarior debet.
被称为Climax的渐层法(gradatio)具有更明显的技巧和更多的雕琢(做作),因此应该更罕见地使用。
§9.3.55est autem ipsa quoque adiectionis; repetit enim quae dicta sunt et, priusquam ad aliud descendat, in prioribus resistit.
但它本身也属于添加的一种;因为它重复已经说过的话,并在降到另一件事之前,停留在先前的事情上。
eius exemplum ex Graeco notissimo transferatur: non enim dixi quidem sed non scripsi, nec scripsi quidem sed non obii legationem, nec obii quidem legationem sed non persuasi Thebanis.
将其例子从非常著名的希腊语中翻译过来:“因为我确实说了但没有写,我也确实写了但没有作为使节前往,我确实作为使节前往了但没有说服底比斯人。
§9.3.56sint tamen tradita et Latina: Africano virtutem industria, virtus gloriam, gloria aemulos comparavit.
” 但还是给出传统拉丁语的例子:“勤勉为阿非利加努斯赢得了美德,美德赢得了荣耀,荣耀赢得了竞争者。
et Calvi: non ergo magis pecuniarum repetundarum quam maiestatis, neque maiestatis magis quam Plautiae legis, neque Plautiae legis magis quam ambitus, neque ambitus magis quam omnium legum iudicia perierunt.
”还有卡尔乌斯的例子:“因此,关于敲诈勒索的裁判,并不比关于叛国罪的裁判灭亡得更多,关于叛国罪的裁判也不比关于普劳提乌斯法的裁判灭亡得更多,关于普劳提乌斯法的裁判也不比关于贿赂罪的裁判灭亡得更多,关于贿赂罪的裁判也不比关于所有法律的裁判灭亡得更多。
§9.3.57invenitur apud poetas quoque, ut apud Homerum de sceptro, quod a Iove ad Agamemnonem usque deducit, et apud nostrum etiam tragicum:
"
Iove propagatus est, ut perhibent, Tantalus,
ex Tantalo ortus Pelops, ex Pelope autem satus
Atreus, qui nostrum porro propagat genus. "
” 在诗人那里也能找到,如荷马关于王笏的描写,他将其从朱庇特一直追溯到阿伽门农,在我们的悲剧作家那里也是如此: “由朱庇特繁衍而来的,如人们所说,是坦塔罗斯,由坦塔罗斯生出佩洛普斯,由佩洛普斯又孕育了阿特柔斯,他进一步繁衍了我们的家族。
§9.3.58at quae per detractionem fiunt figurae, brevitatis novitatisque maxime gratiam petunt; quarum una est ea, quam libro proximo in figuras ex συνεκδοχῇ distuli, cum subtractum verbum aliquod satis ex ceteris intelligitur: ut Caelius in Antonium, stupere gaudio Graecus: simul enim auditur coepit.
” 另一方面,通过省略而构成的修辞格,主要追求简练和新颖的魅力;其中之一是我在上一卷中推迟到提喻修辞格中的那种,即当某个被省略的动词可以从其余部分中被充分理解时:如凯里乌斯反对安东尼时说,“希腊人因喜悦而发呆(stupere)”;因为同时可以听出“开始(coepit)”。
Cicero ad Brutum: sermo nullus scilicet nisi de te;
西塞罗致布鲁图斯:“当然,除了关于你之外没有谈话;因为还有什么更值得谈的呢?
quid enim potius? tum Flavius, Cras, inquit, tabellarii, et ego ibidem has inter cenam exaravi.
这时弗拉维乌斯说:‘明天,邮差们’,而我当场在晚餐期间草草写下了这些。
§9.3.59cui similia sunt illa meo quidem iudicio, in quibus verba decenter pudoris gratia subtrahuntur:
"
nouimus et qui te, transversa tuentibus hircis,
sed quo, sed faciles Nymphae risere, sacello. "
Hanc quidam aposiopesin putant, frustra.
” 在我看来,与此相似的是那些为了体面(端庄)而优雅地省略了词语的地方: “我们知道谁对你,在公羊横眼看的时候,以及在哪个,但宽容的宁芙们笑了,神殿里。 ” 有人认为这是默默法(aposiopesis),这是徒劳的。
§9.3.60nam illa quid taceat incertum est aut certe longiore sermone explicandum, hic unum verbum et manifestum quidem desideratur; quod si aposiopesis est, nihil non, in quo deest aliquid, idem appellabitur.
因为在那个(默默法的)情况下,他隐藏了什么是未知的,或者至少需要用更长的话语来解释,而在这里,只是缺少了一个而且是显而易见的词;如果这也是默默法,那么任何缺少某些东西的现象都将被冠以相同的名称。
ego ne illud quidem aposiopesin semper voco, §9.3.61in quo res quaecunque relinquitur intelligenda, ut ea quae in epistolis Cicero: data Lupercalibus, quo die Antonius Caesari;
我甚至不总是把以下情况称为默默法,即其中留下了任何事情供人们理解,就像西塞罗在信件中所写的那样:“在牧神节寄出,在那天安东尼对凯撒。
non enim obticuit sed lusit, quia nihil aliud intelligi poterat quam hoc, diadema imposuit.
”因为他并没有沉默,而是开玩笑,因为除了“戴上王冠”之外,不可能理解为别的事情。
§9.3.62altera est per detractionem figura, de qua modo dictum, cui coniunctiones eximuntur.
通过省略构成的第二种修辞格是刚才提到的、去除了连接词的那种。
tertia, quae dicitur ἐπεζευγμένον in qua unum ad verbum plures sententiae referuntur, quarum unaquaeque desideraret illud, si sola poneretur.
第三种被称为轭式搭配(zeugma),其中多个句子指向同一个动词,如果每个句子单独放置,都需要这个动词。
id accidit aut praeposito verbo, ad quod reliqua respiciant: vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia; aut illato, quo plura cluduntur: neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor unquam a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore revocaverit.
这发生在动词置于首位、其余句子以此为参照时(“情欲战胜了羞耻,大胆战胜了恐惧,疯狂战胜了理性”);或者动词置于末尾,用以结束多个句子时(“卡蒂林,因为你不是那样的人,以至于羞耻曾将你从卑劣中,或恐惧从危险中,或理性从疯狂中挽回(revocaverit)”)。
§9.3.63medium quoque potest esse, quod et prioribus et sequentibus sufficiat.
动词也可以位于中间,从而足以满足前后的需要。
iungit autem et diversos sexus, ut cum marem feminamque filios dicimus, et singularia pluralibus miscet.
此外,它还连接不同的性别,例如当我们把男孩和女孩称为“儿子们” 时,并且它将单数与复数相混合。