Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §9.3.43-9.3.51

首尾反复与联珠及增减连词的修辞格

第 262 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者讨论了句子开头与结尾相同、前一句末尾与后一句开头词语相照应的修辞格,并探讨了赘语(pleonasm)、无连接词(asyndeton)和多连接词(polysyndeton)等修辞手法。

§9.3.43sed sensus quoque toti, quemadmodum coeperunt, desinunt: venit ex Asia.
但是,整个句子(的意思)也可以像开始那样结束:“他来自亚洲。
hoc ipsum quam novum! tribunus plebis venit ex Asia.
这本身是多么新鲜的事啊! 护民官来自亚洲。
* eadem tamen periodo et verbum primum ultimum refertur, tertium iam sermone, adiectum est enim verumtamen venit.
”然而在同一个周期句中,第一个词也被重复为最后一个,这已经是第三次提及了,因为加上了“然而他来了(verumtamen venit)”。
interim sententia quidem repetitur, sed non eodem verborum ordine: quid Cleomenes facere potuit? non enim possum quemquam insimulare falso.
有时意义确实被重复,但词序不同:“克莱奥梅内斯能做些什么呢? 因为我不能诬告任何人。
quid, inquam, magno opere potuit Cleomenes facere?
我说,克莱奥梅内斯能做出什么大作为呢?
§9.3.44prioris etiam sententiae verbum ultimum ac sequentis primum frequenter est idem, quo quidem schemate utuntur poetae saepius: " Pierides, vos haec facietis maxima Gallo, Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas.
” 前一句的最后一个词与后一句的第一个词也经常相同,诗人们更频繁地使用这种修辞格: “皮埃里德斯啊,你们将为加卢斯创作这些最伟大的诗篇,加卢斯,我对他的爱每小时都在如此增长。
" Sed ne oratores quidem raro: hic tamen vivit;
” 但即使在雄辩家那里也不罕见:“然而此人还活着。
vivit? immo vero etiam in senatum venit.
活着? 甚至他还来到了元老院。
§9.3.45aliquando, sicut in geminatione verborum diximus, initia quoque et clausulae sententiarum alis, sed non alio tendentibus verbis inter se consonant.
” 有时,正如我们在词语双重化中所说的那样,句子的开头和结尾也会通过不同但指向相同目标的词语而相互协调。
initia hoc modo: dediderim periculis omnibus, obtulerim insidiis, obiecerim invidiae.
开头是这样的方式:“我甘愿献身于一切危险,暴露在阴谋中,投身于憎恨之中。
rursus clausulae ibidem statim, vos enim statuistis, vos sententiam dixistis, vos iudicavistis.
”接着,同样在那个地方立刻是结尾:“因为你们决定了,你们表达了意见,你们做出了裁判。
hoc alii συνωνυμίαν alii disiunctionem vocant, utrumque, etiamsi est diversum, recte; nam est nominum idem significantium separatio.
”有人称之为同义词并列,有人称之为分离;这两种称呼即使不同,也是正确的;因为这是指代相同事物的词语的分离。
congregantur quoque verba idem significantia. quae cum ita sint, Catilina, perge quo coepisti; egredere aliquando ex urbe, patent portae, proficiscere.
表示相同意思的词语也会聚集在一起:“既然这些情况如此,卡蒂林,继续你所开始的;终于离开这个城市吧,大门敞开着,出发吧。
§9.3.46et in eundem alio libro: abiit, excessit, erupit, evasit.
” 在另一本书中针对同一个人:“他走了,他离开了,他冲出去了,他逃脱了。
hoc Caecilio πλεονασμός videtur, id est, abundans super necessitatem oratio, sicut illa vidi oculos ante ipse meos.
”这在凯基利乌斯看来是赘语(pleonasm),也就是说,超出了必要限度的多余言论,就像那句“我亲眼看到了自己”。
in illo enim vidi inest ipse.
因为在那个“我看到了(vidi)”之中,已经包含了“自己(ipse)”。
verum id, ut alio quoque loco dixi, cum supervacua oneratur adiectione, vitium est, cum auget aut manifestat sententiam sicut hic, virtus.
但是,正如我在另一个地方也说过的那样,当它因多余的添加而成为负担时,这就是一个缺点;当它增强或显明意义时,如在这里,它就是一种美德。
fidi, ipse, ante oculos, totidem sunt adfectus.
“看到了”、“自己”、“在眼睛前”,都是同样多的热力。
cur tamen haec proprie nomine tali notarit,
然而,他为什么特意用这样的名字来标注这些,我并不明白。
§9.3.47non video. nam et geminatio et repetitio et qualiscunque adiectio πλεονασμός videri potest.
因为无论是双重化、重复,还是任何一种添加,都可以被看作是赘语。
nec verba modo, sed sensus quoque idem facientes acervantur: perturbatio istum mentis et quaedam scelerum offusa caligo et ardentes furiarum faces excitarunt.
不仅是词语,连表示相同意思的意念(意思)也被堆叠在一起:“精神的混乱,以及某种笼罩着的罪恶黑暗,和复仇女神们燃烧的火炬,激起了他。
§9.3.48congeruntur et diversa: mulier, tyranni saeva crudelitas, patris amor, ira praeceps, temeritatis dementia.
” 不同的事物也会聚集在一起:“女人、僭主残酷的暴虐、父亲的爱、急躁的愤怒、轻率的狂妄。
sed apud Ovidium: " sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon, sed quae visceribus veniebat belua ponti exsaturanda meis.
”但在奥维德那里: “但涅瑞伊得斯们沉重的神威,但生角的阿蒙,但那从海中走来、要用我的内脏来喂饱的怪兽。
" Inveni, qui et hoc πλοκήν vocaret: §9.3.49cui non adsentior, cum sit unius figurae, mixta quoque et idem et diversum significantia, quod et ipsum διαλλαγὴν vocant.
” 我发现有人把这也叫做Ploke(交错):我并不同意他,因为这属于单一的修辞格,也是表示相同意思和不同意思的事物的混合,他们也把这本身称为Diallage(转换)。
quaero ab inimicis, sintne haec investigate, comperta, patefacta, sublata, deleta, exstincta per me.
“我向我的敌人询问,这些事情是否由我调查、发现、揭露、消除、毁灭、消灭。
investigata, comperta, patefacta aliud ostendunt; sublata, deleta, extincta sunt inter se similia, sed non etiam prioribus.
”“调查、发现、揭露”展示了另一件事;“消除、毁灭、消灭”彼此相似,但与前三者不同。
§9.3.50sed hoc autem exemplum et superius aliam quoque efficiunt figuram, quae, quia coniunctionibus caret, dissolutio vocatur, apta, cum quid instantius dicimus; nam et singula inculcantur et quasi plura fiunt.
但是这个例子和上面的例子也构成了另一种修辞格,它因为缺少连接词而被称作“溶解”(dissolutio),适合于我们更迫切地表达某事时;因为每一个词都被灌输进去,并且仿佛变得更多。
ideoque utimur hac figura non in singulis modo verbis, sed sententiis etiam, ut Cicero dicit contra contionem Metelli: qui indicabantur, eos vocari, custodiri, ad senatum adduci iussi;
因此,我们不仅在单个词语中,而且在句子中也使用这种修辞格,正如西塞罗在针对梅特卢斯的集会演说中说的那样:“那些被指控的人,我命令传唤他们、监禁他们、带到元老院;他们被带进了元老院。
in senatum sunt introducti, et totus hic locus talis est.
”整个这部分都是如此。
hoc genus et βραχυλογίαν vocant, quae potest esse copulata dissolutio.
这种类型也被称为Brachylogy(简练法),它可以是一种结合的溶解。
contrarium illud est schema, quod coniunctionibus abundat. illud ἀσύνδετον, hoc πολυσύνδετον dicitur.
与之相反的图式是富含连接词的图式;前者被称为无连接词(asyndeton),后者被称为多连接词(polysyndeton)。
§9.3.51sed hoc est vel iisdem saepius repetitis, ut " tectumque laremque armaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram; " vel diversis:
但这是通过相同连接词的多次重复,如 “房屋和家神,和武器,以及阿米克莱的猎犬与克里特的箭袋”;或是通过不同的连接词:

词汇与语法注释

  1. 9.3.43sermone — `sermone` 是名词 `sermo`(言语、提及)的单数夺格,在此用作关系或限制夺格(“已在第三次提及中”),表示该词已是第三次出现。
  2. 9.3.45aliis, sed non alio tendentibus verbis — 无介词的夺格短语 `aliis... verbis` 依存于动词 `consonant`,限定分词短语 `sed non alio tendentibus` 插入其间构成倒装(hyperbaton),表示“通过不同但并非指向不同方向的词语(即同义词)”。
  3. 9.3.49cum sit unius figurae — `cum` 是表示原因的连词,`unius figurae` 是性质属格作表语(性质属格的表语用法),意为“因为它属于单一的修辞格”。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §9.3.43-9.3.51. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:9.3.43-9.3.51

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。