§9.3.32etiam in contrapositis vel comparativis solet respondere primorum verborum alterna repetitio, quod modo huius esse loci potius dixi: vigilas tu de node, ut tuis consultatoribus respondeas;
此外,在对立或对比的句子里,开头词语的交替重复也常常相互照应,正如我刚才所说,这更应该属于此处的范畴:“你夜间醒来是为了回答你的咨询者;而他醒来是为了能够早日带领军队到达他想去的地方。
ille, ut eo quo intendit mature cum exercitu perveniat. te gallorum, illum buccinarum cantus exsuscitat.
雄鸡的啼鸣唤醒了你,而军号的声音唤醒了他。
tu actionem instituis; ille aciem instruit.
你提起诉讼;而他部署阵线。
tu caves, ne consultores tui, ille, ne urbes aut castra capiantur.
你小心防范不让你的咨询者受骗,而他小心防范不让城市或营地被攻占。
§9.3.33sed hac gratia non fuit contentus orator, vertit in contrarium eandem figuram: ille tenet et scit, ut hostium copiae, tu, ut aquae pluviae arceantur.
” 但辩论家并不满足于这一种雅致,他把同一个修辞格转入相反的方向:“他掌握并懂得如何防御敌人的军队,你掌握并懂得如何阻挡雨水。
ille exercitatus in propagandis finibus, tu in regendis.
他擅长于扩张疆域,而你擅长于规范界线。
§9.3.34possunt media quoque respondere vel primis, ut
"
te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda; "
vel ultimis ut haec navis onusta praeda Siciliensi, cum et ipsa esset ex praeda.
” 中间词也可以与开头词照应,例如: “安吉蒂亚的森林(哀悼)你,拥有玻璃般波光的福基努斯湖(哀悼)你”;或者与结尾词照应,例如:“正如这艘装满西西里战利品的船,它本身也是来自于战利品一样。
nec quisquam dubitabit. idem fieri posse iteratis utrinque mediis.
”没有人会怀疑,双方重复中间词也可以达到相同的效果。
respondent primis et ultima: multi et graves dolores inventi parentibus et propinquis multi.
结尾词也会与开头词照应:“给父母带来了许多而沉重的悲痛,给亲属也带来了许多。
§9.3.35est et illud repetendi genus, quod simul proposita iterat et dividit:
"
Iphitus et Pelias mecum, quorum Iphitus aevo
iam gravior, Pelias et vulnere tardus Ulixi.
” 还有这样一种重复类型,它同时重复并分割所提出的事物: “伊皮图斯和佩里亚斯与我一起,其中伊皮图斯因年岁已高而行动沉重,佩里亚斯也因乌利希斯的伤口而迟缓。
"
Ἐπάνοδος dicitur Graece, nostri regressionem vocant.
” 希腊语称之为Epanodos,我们的人称之为“逆行”。
nec solum in eodem sensu, §9.3.36sed etiam in diverso eadem verba contra sumuntur: principum dignitas erat paene par, non par fortasse eorum qui sequebantur.
不仅在同一意义上,而且在不同的意义上,相同的词语也会被反向使用:“首领们的尊严几乎等同,但那些追随者的尊严或许并不等同。
interim variatur casibus haec et generibus retractatio: magnus est dicendi labor, magna res et cetera; et apud Rutilium longa περιόδῳ sed haec initia sententiarum sunt: pater hic tuus? patrem nunc appellas? patris tui filius es?
”有时这种重复会随格和性而改变:“言论的劳苦是巨大的,这是一件伟大的事情”等等;在鲁提利乌斯的句子里也是在长周期句中,但这些是句子的开头:“这是你的父亲吗? 你现在叫他父亲吗? 你是你父亲的儿子吗?
§9.3.37fit casibus modo hoc schema, quod πολύπτωτον vocant.
” 这个修辞格仅仅发生在格的变化中时,被称为多格变化(polyptoton)。
constat aliis etiam modis, ut pro Cluentio: quod autem tempus veneni dandi? illo die? illa frequentia? per quem porro datum? unde sumptum? quae porro interceptio poculi?
它也可以通过其他方式构成,例如在《为克鲁恩提乌斯辩护》中:“然而,下毒的时间是什么时候? 在那一天吗? 在那个拥挤的场合吗? 此外,是通过谁给的? 从哪里得到的? 此外,杯子的拦截是怎样的?
§9.3.38cur non de integro autem datum? hanc rerum, coniunctam diversitatem Caecilius μεταβολήν vocat, qualis est pro Cluentio locus in Oppianicum: illum tabulas publicas Larini censorias corrupisse decuriones universi iudicaverunt, cum illo nemo orationem, nemo rem ullam contrahebat, nemo illum ex tam multis cognatis et adfinibus tutorem unquam liberis suis scripsit, et deinceps adhuc multa.
” “此外,为什么不重新给呢? ”凯基利乌斯将这种结合在一起的多样性称为“过渡”,正如《为克鲁恩提乌斯辩护》中针对奥皮亚尼克斯的段落:“全体地方议员都判定他篡改了拉里努姆的官方监察档案;没有人与他说话,没有人与他做任何交易;在这么多的亲属和姻亲中,没有人曾在遗嘱中指定他为自己孩子的监护人。 ”以及此后接连不断的许多。
§9.3.39ut haec in unum congeruntur, ita contra ilia dispersa sunt, quae a Cicerone dissipata dici puto:
"
hic segetes, illic ueniunt felicius uuae,
arborei fetus alibi,
"
et deinceps.
正如这些被聚集在一起一样,相反地,也有那些分散的内容,我认为被西塞罗称为“散在的”: “这里庄稼,那里葡萄生长得更为喜人,别处的树木果实,” 以及此后。
§9.3.40ilia vero apud Ciceronem mira figurarum mixtura deprehenditur, in qua et primum verbum longo post intervallo redditum est ultimum et media primis et mediis ultima congruunt: vestrum iam hic factum reprehenditur, patres conscripti, non meum; ac pulcherrimum quidem factum, verum, ut dixi, non meum, sed vestrum.
但在西塞罗那里,确实可以发现一种奇妙的修辞格混合,其中第一个词语在很长的间隔后被用作最后一个词语,并且中间词与开头词相合,中间词又与结尾词相合:“现在在这里受到谴责的是你们的行为,各位征召元老,而不是我的行为;这确实是一件极美好的行为,但是,正如我所说,不是我的,而是你们的。
§9.3.41hanc frequentiorem repetitionem πλοκήν vocant, quae fit ex permixtis figuris, ut supra dixi, utque se habet epistola ad Brutum, ego cum in gratiam redierim cum Appio Claudio, et redierim per Cn. §9.3.42Pompeium, ego ergo cum redierim.
” 这种更为频繁的重复被称为Ploke,如我上面所说,它是由混合的修辞格构成的,正如致布鲁图斯的书信中所写:“当我与阿庇乌斯·克劳狄乌斯恢复和解,并且是通过格奈乌斯· [9.3.42] 庞培恢复和解,因此当我和解时。
sed in iisdem sententiis crebrioribus mutata declinationibus iteratione verborum: ut apud Persium,
"
usque adeone
scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter?
"
Sed apud Ciceronem, neque enim poterant iudicio et hi damnari, qui iudicabant.
” 但也有在相同的句子里通过改变词形而进行更为频繁的词语重复:如在佩尔西乌斯那里, “难道你的知道就如此无足轻重,除非另一个人知道你知道这一点吗? ” 但在西塞罗那里:“因为这些正在进行审判的人,也不可能被审判判处有罪。 ”