§9.2.97ironia quoque in hoc genere materiae frequentissima est.
在这类辩论题材中,反讽也是非常频繁使用的。
sed eruditissimum longe, si per aliam rem alia indicetur, ut adversus tyrannum, qui sub pacto abolitionis dominationem deposuerat, agit competitor, mihi in te dicere non licet, tu in me die et potes; nuper te volui occidere.
但是,当通过一件事物来暗示另一件事物时,这是迄今最典雅的,正如针对一个在免责协议下放弃了统治权的篡位僭主,他的竞争对手指控道:“我不被允许控告你说什么;你控告我并说吧,而且你能够做到;我最近想要杀掉你。
§9.2.98frequens illud est nec magnopere captandum, quod petitur a iureiurando, ut pro exheredato, ita mihi contingat herede, filio mori.
” 那种诉诸誓言的手法是很常见的,虽然不值得极力去追求,比如为被逐出家门的儿子辩护时说:“愿我也能如此以这个儿子为继承人而死。
nam et in totum iurare, nisi ubi necesse est, gravi viro parum convenit, et est a Seneca dictum eleganter, non patronorum hoc esse, sed testium.
”因为除在必要的情况下,对于一个庄重的人来说,总体上立誓是不太相称的,而且塞内卡也曾优雅地说过,这是证人的职责,而不是辩护人的职责。
nec meretur fidem qui sententiolae gratia iurat, nisi si potest tam bene quam Demosthenes, ut supra dixi.
为了追求一句警句而立誓的人也不值得信任,除非他能像我上面提到的德摩斯梯尼那样做得一样好。
§9.2.99levissimum autem longe genus ex verbo, etiamsi est apud Ciceronem in Clodiam, praesertim quam omnes amicam omnium potius quam cuiusquam inimicam putaverunt.
然而,最轻浮的一类显然是源于字词的,即使在西塞罗针对克洛迪娅的言论中也有这样的例子,尤其是关于她,大家都认为“她更像是所有人的情妇,而不是任何人的仇敌”的那一处。
§9.2.100comparationem equidem video figuram quoque esse, cum sit interim probationis, interim etiam causae genus, et sit talis eius forma, qualis est pro Murena, vigilas tu de nocte, ut tuis consultoribus respondeas, ille, ut eo, quo contendit, mature cum exercitu perveniat;
确实,我看到比较也是一种文彩,虽然它有时是论证的一种,有时甚至是一类案件,它的形式就像在为穆雷纳辩护的演说中那样:“你在夜间保持警惕,以便回答你的咨询者;他保持警惕,以便带着军队早日到达他所前往的地方。
te gallorum illum buccinarum cantus exsuscitat et cetera.
雄鸡的啼鸣唤醒你,而军号声唤醒他,”等等。
§9.2.101nescio an orationis potius quam sententiae sit.
我不知道这应该属于词句的文彩还是思想的文彩。
id enim solum mutatur, quod non universa universis, sed singula singulis opponuntur.
因为唯一的区别在于,这里不是整体与整体相对立,而是个别事物与个别事物相对立。
et Celsus tamen et non negligens auctor Visellius in hac eam parte posuerunt, Rutilius quidem Lupus in utroque genere, idque ἀντίθετον vocat.
然而凯尔苏斯和不能忽视的权威维塞里乌斯都把它放在这一部分;鲁蒂利乌斯·卢普斯则把它放在这两类中,并称之为“对立”。
§9.2.102praeter illa vero, quae Cicero inter lumina posuit sententiarum, multa alia et idem Rutilius Gorgian secutus, non illum Leontinum, sed alium sui temporis, cuius quattuor libros in unum suum transtulit, et Celsus, videlicet Rutilio accedens, posuerunt schemata: §9.2.103consummationem, quam Graecus διαλλαγήν vocat, cum plura argumenta ad unum effectum deducuntur; consequens, ille ἐπακολούθησιν, de quo nos in argumentis diximus;
然而,除了西塞罗列入思想之光的那些之外,鲁蒂利乌斯同样追随戈尔吉亚斯(不是莱翁蒂尼的那位,而是他同时代的另一位,鲁蒂利乌斯将其四卷书译成了自己的一卷书),以及凯尔苏斯(显然是赞同鲁蒂利乌斯),还提出了许多其他的文彩:归结,希腊人称之为“对立协调”,即多个论据被引向同一个效果;归结后果,戈尔吉亚斯称之为“随之发生”,这我们在论据部分已经谈过;归纳,这在他是推论;威胁,即震惊;劝诫,即推论。
collectionem, qui apud illum est συλλογισμός minas, id est κατάπληξιν exhortationem, συλλογισμός Quorum nihil non rectum est, nisi cum aliquam ex iis, de quibus locuti sumus, figuram accipit.
这些没有一个是不正确的,除非它从我们所谈到的那些文彩中吸取了某种成分。
§9.2.104praeter haec Celsus excludere, asseverare, detrectare, excitare iudicem, proverbiis uti, et versibus et ioco et invidia et invocatione intendere crimen (quod est δείνωσις), adulari, ignoscere, fastidire, admonere, satisfacere, precari, corripere, figuras putat.
除这些之外,凯尔苏斯认为属于文彩的还有:排除、断言、拒绝、激发法官、使用谚语,以及通过诗句、玩笑、憎恨和祈求来加重罪名(即“强化罪名”),奉承、宽恕、蔑视、警告、补偿、祈求和指责。
§9.2.105partitionem quoque et propositionem et divisionem et rerum duarum cognationem, quod est, ut idem valeant quae videntur esse diversa, ut non is demum sit veneficus, qui vitam abstulit data potione, sed etiam qui mentem; quod est in parte finitionis.
还有划分、提出、分割和两件事物的亲缘关系,也就是使看似不同的事物具有相同的价值,例如,不仅通过下药夺去生命的人是投毒者,夺去心智的人也是,这属于定义的部分。
§9.2.106Rutilius sive Gorgias, ἀναγκαῖον, ἀνάμνησιν, ἀνθυποφορὰν, ἀνθυποφοράν, παραύξησιν, προέκθεσιν, quod est dicere quid fieri oportuerit, deinde quid factum sit; ἐναντιότητα unde sint enthymemata κατ᾽ ἐναντίωσιν, μετάληψιν etiam, quo statu Hermagoras utitur.
鲁蒂利乌斯或戈尔吉亚斯包括:必然性、回忆、反驳先控、反驳先控、夸大、事前陈述(即说明应该做什么,然后说明做了什么)、对立(对立推论由此产生)、以及移转(赫尔玛戈拉斯将其用作争点)。
Visellius, quanquam paucissimas faciat figuras, ἐνθύμημα tamen, quod commentum vocat, et, rationem appellans, ἐπιχείρημα inter eas habet.
维塞里乌斯虽然只列了极少数文彩,但仍在其中保留了推论(他称之为设计)和论证(他称之为理由)。
quod quidem recipit quodammodo et Celsus; nam consequens an epichirema sit dubitat.
凯尔苏斯在某种程度上也接受了这一点,因为他怀疑归结后果是否属于一种论证。
Visellius adiicit et sententiam.
维塞里乌斯还增加了格言。
§9.2.107invenio, qui aggregent his διασκευάς, ἀπαγορεύσις, παραδιηγήσεις.
我发现有人将描写、禁止、旁白归入这些。
sed ut haec non sunt schemata, sic alia vel sint forsitan ac nos fugerint vel etiam nova fieri adhuc possint, eiusdem tamen naturae cuius sunt ea de quibus dictum est.
但是,正如这些不属于文彩一样,其他文彩也许存在而被我们忽略了,或者甚至还可以创造出新的文彩,但它们仍然与我们已经谈到的那些具有相同的性质。