§9.2.87ego in universum neque oratoris puto esse unquam praevaricari, neque litem intelligo, in qua pars utraque idem velit, neque tam stultum quemquam, qui, si vivere vult, mortem potius male petat quam omnino non petat.
我大体上认为,与对手通谋决不是雄辩家所应为,我也无法理解双方都希望得到同一结果的诉讼,更不认为有谁会愚蠢到如果他想活下去,却宁可用拙劣的方式求死,也不愿根本不求死。
§9.2.88non tamen nego esse controversias huiusmodi figuratas, ut est illa, reus parricidii, quod fratrem occidisset, damnatum iri videbatur; pater pro testimonio dixit cum se iubente fecisse; absolutum abdicat.
然而,我并不否认存在此类带有文彩的辩论题,例如这一个:一个因杀害兄弟而被控杀害亲属的被告,似乎即将被判有罪;父亲出庭作证说,儿子是在自己的命令下干的;被告被无罪释放后,父亲将他逐出家门。
nam neque in totum filio parcit nec, quod priore iudicio adfirmavit, mutare palam potest et, ut non durat ultra poenam abdicationis, ita abdicat tamen; et alioqui figura in patrem plus facit, quam licet, in filium minus.
因为父亲既没有完全宽恕儿子,也不能公开改变他在前一次审判中坚称的事实,而且,虽然他没有让惩罚超出驱逐家门的范围,但毕竟还是驱逐了他;况且,这种文彩对父亲产生的影响超出了允许的范围,对儿子产生的影响则过小。
§9.2.89ut autem nemo contra id, quod vult, dicit, ita potest melius aliquid velle quam dicit, quo modo ille abdicatus, qui a patre, ut filium expositum et ab eo educatum solutis alimentis recipiat, postulat, revocari fortasse mavult, non tamen quod petit non vult.
但是,正如没有人会说出与自己意愿相反的话一样,他也可能期望得到比他所说的更好的东西,就像那个被逐出家门的人:他请求父亲在支付了抚养费后领回那个曾被遗弃并由他人抚养的儿子,他或许更希望自己被重新接纳,但这也并不意味着他不要他所请求的事物。
§9.2.90est latens et illa significatio qua, cum ius asperius petitur a iudice fit tamen spes aliqua clementiae, non palam, ne paciscamur, sed per quandam credibilem suspicionem, ut in multis controversiis, sed in hac quoque: raptor, nisi intra tricesimum diem et raptae patrem et suum exoraverit, pereat; qui exorato raptae patre suum non exorat, agit cum eo dementia.
还有一种隐蔽的明示:当向法官请求较严厉的法律制裁时,却依然能让人产生某种获得宽大处理的希望,这不是公开的(免得显得我们在做交易),而是通过某种合理的暗示,正如在许多辩论题中一样,在这一题中也是如此:“强劫婚者若在三十天内未能说服被劫女子的父亲和自己的父亲,处死;在说服了被劫女子的父亲却无法说服自己父亲的人,以精神失常起诉其父。
§9.2.91nam si promittat hic pater, lis tollitur; si nullam spem faciat, ut non demens, crudelis certe videatur et a se iudicem avertat.
” 因为如果这位父亲答应了,诉讼就解决了;如果他不给任何希望,即使不显得精神失常,也肯定显得残酷,并会使法官对自己产生反感。
latro igitur optime, occides ergo? — si potero.
因此拉特罗说得极好:“那么你会杀了他吗? ”——“如果我能的话。
remissius et pro suo ingenio pater Gallio, dura, anime, dura; here fortior fuisti.
”而加里奥则更温和地、根据他自己的天性让父亲说:“忍耐吧,我的心,忍耐吧;昨天你还要坚强些。
§9.2.92confinia sunt his celebrata apud Graecos schemata, per quae res asperas mollius significant.
” 与这些相临近的是在希腊人中广为流传的文彩,他们通过这些文彩更温和地表达严厉的事物。
nam Themistocles suasisse existimatur Atheniensibus, ut urbem apud deos deponerent, quia durum erat dicere, ut relinquerent.
因为人们认为地米斯托克利曾建议雅典人将城市托付给神明,因为说“放弃城市”太刺耳了。
et, qui Victorias aureas in usum belli conflari volebat, ita declinavit, victoriis utendum esse.
而那个希望将黄金胜利女神像熔化以用于战争的人,则这样避开直言:“我们应当利用胜利。
totum autem allegoriae simile est aliud dicere aliud intelligi velle.
”然而,说一套而希望被理解为另一套的整个做法,都与寓言相似。
§9.2.93quaesitum etiam est, quomodo responderi contra figuras oporteret.
人们也曾探讨过应该如何应对这些文彩。
et quidam semper ex diverso aperiendas putaverunt, sicut latentia vitia rescinduntur.
有些人认为应当总是从相反的角度拆穿它们,就像切开隐蔽的脓包一样。
idque sane frequentissime faciendum est; aliter enim dilui obiecta non possunt, utique cum quaestio in eo consistit, quod figurae petunt.
这确实是非常频繁地需要做的事情;因为否则指控就无法消除,尤其是当争议点恰恰在于文彩所企图达到的目的时。
at cum maledicta sunt tantum, et non intelligere interim bonae conscientiae est.
但如果仅仅是诽谤,有时假装不懂反而是问心无愧的表现。
§9.2.94atque etiam si fuerint crebriores figurae quam ut dissimulari possint, postulandum est, ut nescio quid illud, quod adversarii obliquis sententiis significare voluerint, si fiducia sit, obiiciant palam, aut certe non exigant ut, quod ipsi non audent dicere, id iudices non modo intelligant, sed etiam credant.
而且,如果文彩频繁到无法假装看不见的程度,就必须要求他们,如果有自信的话,就把对手想要用隐晦的句子表示的那些说不清的东西公开地提出来;或者至少不要要求,连他们自己都不敢说出口的话,法官不仅要理解,而且还要相信。
§9.2.95utilis aliquando etiam dissimulatio est, ut in eo (nota enim fabula est), qui, cum esset contra eum dictum, iura per paris tui cineres, paratum se esse respondit, et iudex condicione usus est, clamante multum advocato schemata de rerum natura tolli, ut protinus etiam praeceptum sit, eiusmodi figuris utendum temere non esse.
有时,装作不知也是有用的,就像那个例子(因为这是个著名的话柄):当有人对他说了“指着你同伴的骨灰起誓”之后,他回答说自己准备好了,而法官采纳了这个条件,尽管律师极力大喊“文彩被从自然界中抹杀了! ”,以至于随后随后甚至定下了一条规则,即不应轻易使用此类文彩。
§9.2.96tertium est genus, in quo sola melius dicendi petitur occasio; ideoque id Cicero non putat esse positum in contentione.
第三类是仅为了寻找能说得更好的机会;因此西塞罗认为这并不属于实际辩论的范畴。
tale est illud, quo idem utitur in Clodium: quibus iste, qui omnia sacrificia nosset, facile ab se deos placari posse arbitrabatur.
比如他本人对克洛狄乌斯所使用的那一句话:“那个熟知所有祭祀的家伙,以此认为神明很容易被他安抚。 ”