§9.2.78nam rectum genius adprobari nisi maximis viribus non potest; haec deverticula et anfractus suffugia sunt infirmitatis, ut qui cursu parum valent, flexu eludant, cum haec, quae adfectatur, ratio sententiarum non procul a ratione iocandi abhorreat.
因为直截了当的文体非有极大的力量不能获得赞许;这些迂回与曲折是软弱者的避难所,正如跑得不够快的人通过转弯来摆脱追击一样,况且这种被刻意追求的文彩逻辑与玩笑的逻辑相差并不远。
adiuvat etiam, quod auditor gaudet intelligere, et favet ingenio suo et alio dicente se laudat.
此外,听众乐于理解、为自己的聪明感到得意并在别人说话时赞美自己,这也起到了推动作用。
§9.2.79itaque non solum, si persona obstaret rectae orationi, (quo in genere saepius modo quam figuris opus est) decurrebant ad schemata, sed faciebant illis locum etiam, ubi inutiles ac nefariae essent, ut si pater, qui infamem in matrem filium secreto occidisset, reus malae tractationis iacularetur in uxorem obliquis sententiis.
因此,他们不仅在人物阻碍直抒己见时求助于图表(在这一类情况中,往往更需要克制而非图表),而且甚至在图表无用且邪恶的地方,也为它们留出空间,例如一个因儿子对母亲不敬而暗中杀害儿子的父亲,在被控虐待时,用隐晦的句子向妻子射出冷箭。
nam quid impurius, quam retinuisse talem?
因为,还有什么比留住这样的女人更不洁的呢?
§9.2.80quid porro tam contrarium quam eum, qui accusetur, quia summum nefas suspicatus de uxore videatur, confirmare id ipsa defensione, quod diluendum est? at si iudicum sumerent animum, scirent, quam eiusmodi actionem laturi non fuissent, multoque etiam minus, cum in parentes abominanda crimina spargerentur.
此外,一个因为被认为怀疑妻子犯有极恶之罪而被告发的人,竟然通过辩护本身来证实那本来应该澄清的怀疑,还有什么比这更矛盾的呢? 但是,如果他们能站在法官的角度思考,就会知道他们绝不会容忍这样的辩护,而在对父母散布令人厌恶的指控时,就更不能容忍了。
§9.2.81et quatenus huc incidimus, paulo plus scholis demus.
既然我们谈到了这里,就给学校的练习多留一点篇幅。
nam et in his educatur orator, et in eo, quomodo declamatur, positum est etiam, quomodo agatur.
因为雄辩家也是在这些练习中培养出来的,而如何进行虚拟演说,也决定了如何进行实际诉讼。
dicendum ergo de iis quoque, in quibus non asperas figuras, sed palam contrarias causae plerique fecerunt: tyrannidis adfectatae damnatis torqueatur, ut conscios indicet; accusator eius optet, quod volet.
因此,我们也必须谈谈那些许多人不仅使用了生硬的图表,而且显然使用了与诉讼立场相反的图表的情况:被判犯有企图篡夺僭主权的人应受拷问,以供出同谋;其告发者可以提出他所期望的任何赏赐。
patrem quidam damnavit, optat, ne is torqueatur; paler ei contra dicit.
某人使他的父亲被判有罪,并期望他不被拷问;父亲则对此提出异议。
§9.2.82nemo se tenuit agens pro patre, quin figuras in filium faceret, tanquam illum conscium in tormentis nominaturus.
在为父亲辩护时,没有人能克制住自己不对儿子使用图表,仿佛父亲要在拷问中指认儿子为同谋。
quo quid stultius? nam cum hoc iudices intellexerint, aut non torquebitur, cum ideo torqueri velit, aut torto non credetur.
还有比这更愚蠢的吗? 因为一旦法官明白了这一点,父亲要么不会被拷问(既然他是因为这个目的才希望被拷问),要么在受拷问时不会被相信。
§9.2.83at credibile est, hoc eum velle.
但很有可能他确实希望这样。
fortasse; dissimulet ergo, ut efficiat.
也许吧;那么他应该隐瞒这一点,以便实现它。
sed nobis (declamatoribus dico) quid proderit hoc intellexisse, nisi dixerimus? ergo, si vere ageretur, similiter consilium illud latens prodidissemus? quid? si neque utique verum est, et habere alias hic damnatus contradicendi causas potest, vel quod legem conservandam putet, vel quod nolit accusatori debere beneficium, vel (quod ego maxime sequerer) ut innocentem se esse in tormentis pertendat?
但是,如果我们(我是说虚拟演说家们)不把它说出来,理解了这一点对我们又有什么用呢? 因此,如果是实际诉讼,我们也会同样泄露那个隐藏的意图吗? 再者,如果这根本不是真的,而这个被判有罪的人可能还有其他提出异议的理由,比如他认为应当维护法律,或者他不想欠告发者的人情,或者(这是我最赞同的理由)他为了在拷问中坚持自己是无辜的呢?
§9.2.84quare ne illud quidem semper succurret sic dicentibus, patrocinium hoc voluit, qui controversiam finxit.
因此,即使是“设计这个辩论题的人希望进行这种辩护”这一借口,也并不总是能帮到那些这样说话的人。
fortasse enim noluit; sed esto, voluerit: continuone, si ille stulte cogitavit, nobis quoque stulte dicendum est? at ego in causis agendis frequenter non puto intuendum, quid litigator velit.
因为也许设计者并不希望如此;但就算他希望如此:难道因为他想得愚蠢,我们也必须说得愚蠢吗? 然而,我在处理诉讼时,经常认为不应当去关注诉讼当事人想要什么。
§9.2.85est et ille in hoc genere frequens error, ut putent aliud quosdam dicere aliud velle, praecipue cum in themate est aliquem, ut sibi mori liceat, postulare, ut in illa controversia, qui aliquando fortiter fecerat et alio bello petierat, ut militia vacaret ex lege quod quinquagenarius esset, adversante filio ire in aciem coactus deseruit.
在这一类型中,还有一个常见的错误,就是他们认为某些人是言不由衷的,尤其是当主题中有人请求允许自己死去时,就像在那个辩论题中一样:一个曾经表现勇敢、并在另一场战争中因年满五十岁而根据法律请求免除兵役的人,在儿子的反对下被强迫上战场,结果他当了逃兵。
filius, qui fortiter eodem proelio fecerat, incolumitatem eius optat; contra dicit pater.
在同一场战斗中表现勇敢的儿子,期望父亲获得保全;父亲对此提出异议。
"non enim,"
inquiunt,
"mori vult, sed invidiam filio facere.
他们说:“因为他并不是真的想死,而是想把恶评强加给儿子。
" §9.2.86equidem rideo, quod illi sic timent tanquam ipsi morituri et in consilium suos metus ferunt, obliti tot exemplorum circa voluntariam mortem, causarum quoque, quas habet factus ex viro forti desertor.
” 我个人感到好笑的是,他们如此害怕,仿佛他们自己要死一样,把自己的恐惧带入讨论中,却忘记了关于自愿死亡的那么多先例,也忘记了一个由勇士变成的逃兵所具有的种种动机。
sed de una controversia loqui supervacuum est.
但是,只谈论一个辩论题是多余的。