§9.2.68vera negotia nunquam adhuc habuerunt hanc silentii necessitatem; sed aliam huic similem, verum multo ad agendum difficiliorem, cum personae potentes obstant, sine quarum reprehensione teneri causa non possit.
实际的诉讼迄今从未有过这种保持沉默的必然性;但却有另一种与之相似、实则在处理上要困难得多的必然性,即当有权势的人物阻碍时,若不谴责他们,诉讼便无法维持。
§9.2.69ideoque hoc parcius et circumspectius faciendum est, quia nihil interest, quomodo offendas, et aperta figura perdit hoc ipsum quod figura est.
因此,这必须更加克制和谨慎地进行,因为以何种方式冒犯并无区别,而公开的图形则失去了它作为图形的特质。
ideoque a quibusdam tota res repudiatur, sive intelligatur sive non intelligatur.
所以,有些人完全排斥这种做法,无论它是否被理解。
sed licet modum adhibere; in primis, ne sint manifestae.
但我们可以保持适度;首先,不要让它们显而易见。
non erunt autem, si non ex verbis dubiis et quasi duplicibus petentur, quale est in suspecta nuru, duxi uxorem, quae patri placuit; §9.2.70aut, quod est multo ineptius, compositionibus ambiguis, ut in illa controversia, in qua infamis amore filiae virginis pater raptam eam interrogat, a quo vitiata sit, quis te, inquit, rapuit? tu, pater, nescis?
如果我们不从那些含糊且具有双重含义的话语中去寻找,它们就不会显而易见,正如在被怀疑的儿媳的案例中:“我娶了讨父亲欢心的妻子”;或者,更不恰当的是,通过暧昧的词序结构,就像在那个辩论假想题中,一个因对处女女儿的爱而名声败坏的父亲,在女儿被劫持后询问她被谁玷污,说道:“是谁劫持了你? ”女儿回答说:“父亲,难道您不知道吗?
§9.2.71res ipsae perducant iudicem ad suspicionem, et amoliamur cetera, ut hoc solum supersit; in quo multum etiam adfectus iuvant et interrupta silentio dictio et cunctationes.
” 应当让事实本身引导法官产生怀疑,并排除其他事物,以便仅留下这一点;在这方面,情感、因沉默而中断的言辞以及迟疑也会起到很大的帮助。
sic enim fiet, ut iudex quaerat illud nescio quid ipse, quod fortasse non crederet, si audiret, et ei, quod a se inventum existimat, credat.
因为这样一来,法官自己就会去寻找那说不清道不明的内容,而如果他是直接听到的,可能并不会相信,但他却会相信他认为是由自己发现的内容。
§9.2.72sed ne si optimae quidem sint, esse debent frequentes.
但即使它们是最好的,也不应当频繁使用。
nam densitate ipsa figurae aperiuntur, nec offensae minus habent, sed auctoritatis; nec pudor videtur, quod non palam obiicias, sed diffidentia.
因为由于其本身的密集,图形就会暴露,而且它们不仅没有减少反感,反而减少了威信;你没有公开指责,似乎并非出于羞怯,而是由于缺乏自信。
in summa, sic maxime iudex credit figuris, si nos putat nolle dicere.
总之,只有当法官认为我们不想说时,他才最相信图形。
§9.2.73equidem et in personas incidi tales et in rem quoque, quod est magis rarum, quae obtineri nisi hac arte non posset.
确实,我自己也曾遇到过这样的人,也曾遇到过一种更为罕见的案件,即若非通过这种技巧便无法获胜。
ream tuebar, quae subiecisse dicebatur mariti testamentum, et dicebantur chirographum marito exspiranti heredes dedisse; et verum erat.
我当时正在为一名女被告辩护,她被控伪造了丈夫的遗嘱,而继承人们被说成曾向奄奄一息的丈夫交出过一份亲笔保证书;而这是事实。
§9.2.74nam, quia per leges institui uxor non poterat heres, id fuerat actum, ut ad eam bona per hoc tacitum fideicommissum pervenirent.
因为根据法律,妻子不能被指定为继承人,所以当时便做了这样的安排,使财产通过这种隐秘的信托转交给她。
et caput quidem tueri facile erat, si hoc diceremus palam, sed peribat hereditas.
如果我们公开说出这一点,保护她的生命固然容易,但遗产就会落空。
ita ergo fuit nobis agendum, ut iudices illud intelligerent factum, delatores non possent apprehendere ut dictum; et contigit utrumque.
因此,我们必须这样进行申辩,使法官理解这一事实发生过,而告发者们又无法将其作为已说出口的话语来抓住把柄;这两点都实现了。
quod non inseruissem, veritus opinionem iactantiae, nisi probare voluissem in foro quoque esse his figuris locum.
如果不是为了证明在法庭上也有这些图形的用武之地,我是不会插入这段话的,因为我害怕被认为是在自吹自擂。
quaedam etiam, §9.2.75quae probare non possis, figura potius spargenda sunt.
还有某些事情,那些无法证明的事情,最好通过图形来散布。
haeret enim nonnunquam telum illud occultum, et hoc ipso, quod non apparet, eximi non potest; at si idem dicas palam, et defenditur et probandum est.
因为那暗藏的暗器有时会刺入,正因为看不见,所以无法拔除;但如果你公开说出同样的事,它既会被防守,又必须由你来证明。
§9.2.76cum autem obstat nobis personae reverentia, (quod secundum posuimus genus) tanto cautius dicendum est, quanto validius bonos inhibet pudor quam metus.
但当对某个人的敬重阻碍我们时(我们将其归为第二种类型),我们必须更加谨慎地发言,因为羞怯约束好人的力量比恐惧更强。
hic vero tegere nos iudex quod sciamus et verba vi quadam veritatis erumpentia credat coercere.
在这里,确实应当让法官相信我们隐藏了我们所知道的事,并且我们在克制那些因真理的某种力量而欲喷薄而出的言语。
nam quanto magis aut ipsi, in quos dicimus, aut iudices aut adsistentes oderint hanc maledicendi lasciviam, si velle nos credant? aut quid interest quomodo dicatur, §9.2.77cum et res et animus intelligitur? quid dicendo denique proficimus, nisi ut palam sit facere nos quod ipsi sciamus non esse faciendum? atqui praecipue prima, quibus praecipere coeperam, tempora hoc vitio laborarunt.
因为,如果他们相信我们是有意为之,那么无论是我们所针对的人本身、法官,还是旁听者,都会对这种恶言恶语的放肆感到多么地憎恶呢? 或者,以何种方式说出来又有何区别呢,当事实和意图都被理解的时候? 归根结底,我们通过说出来能得到什么,除了让大家明白我们正在做连我们自己都知道不该做的事? 然而,特别是我开始教学的初期,那个时代的人们正深受这一缺点的困扰。
dicebant enim libenter tales controversias, quae difficultatis gratia placent, cum sint multo faciliores.
因为他们乐于演说那些因其难度而受欢迎的辩论假想题,尽管这些题目实际上要容易得多。