Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §9.2.50-9.2.59

事实反讽与让步及性格摹拟技法

第 252 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

昆体良展示了运用于事实中的反讽具体实例,以及自白、让步、同意等类似的修辞手法,随后讨论了顿挫(言犹未尽)、脱离主题的离题、以及对他人和自身言行的性情摹拟(Ethopoiea)。

§9.2.50sed et in rebus versatur haec contraria dicendi quam quae intelligi velis ratio, ut totum pro Quinto Ligario prooemium et illae elevationes: videlicet, O dii boni! — " scilicet is superis labor est. " —et ille pro Oppio locus:
但是,这种说与你希望被理解的意思相反的话的方法,也运用于事实之中,正如《为里加里乌斯辩护》的整个绪言以及那些贬抑之词:“想必是”、“噢,善良的神啊! ” ―― “毫无疑问,那是天神们的工作” ―― 以及《为奥皮乌斯辩护》的那个地方: “噢,惊人的爱!
§9.2.51O amorem mirum! O benivolentiam singularem! non procul absunt ab hac simulatione res inter se similes, confessio nihil nocitura, qualis est: habes igitur, Tubero, quod est accusatori maxime optandum, confitentem reum; et concessio, cum aliquid etiam iniquum videmur causae fiducia pati: metum virgarum nauarchus nobilissimae civitatis pretio redemit: humanum est; et pro Cluentio de invidia: dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis; tertia consensio, ut pro eodem, iudicium esse corruptum.
噢,非凡的善意! ”与这种伪装(反讽)相距不远的,是某些与之相似的手法:第一,无害的自白,例如:“因此,图贝罗啊,你拥有了告发者最渴望的东西,一个正在认罪的被告”;第二,让步(concessio),即当我们由于对案情充满信心,甚至显得甘愿承受某种不公时:“一个来自最高贵城邦的船长用金钱买免了对笞刑的恐惧:这是人之常情”;以及《为克鲁恩蒂乌斯辩护》中关于反感的表达:“让它在集会中称霸,在法庭中倒下吧”;第三是同意,正如在同一演说中的,“法庭被收买了”。
§9.2.52haec evidentior figura est, cum alicui rei assentimur, quae est futura pro nobis; verum id accidere sine adversarii vitio non potest.
当我们同意某件对我们有利的事情时,这种图形就更为明显;但这离不开对手的失误。
quaedam etiam velut laudamus, ut Cicero in Verrem circa crimen Apollonii Drepanitani: gaudeo etiam, si quid ab eo abstulisti, et abs te nihil rectius factum esse dico.
有时我们也会假装赞赏,正如西塞罗在《反维勒斯》中关于德雷帕努姆的阿波罗尼奥斯罪状时所说:“如果你从他那里拿走了什么,我甚至感到高兴,并且我说你没有做过比这更正确的事了。
interim augemus crimina, §9.2.53quae ex facili aut diluere possimus aut negare, quod est frequentius quam ut exemplum desideret.
”有时我们会夸大罪状,这些罪状是我们可以轻易地进行辩解或否认的,这极为常见,以至于不需要例子。
interim hoc ipso fidem detrahimus illis, quod sint tam gravia, ut pro Roscio Cicero, cum immanitatem parricidii quanquam per se manifestam tamen etiam vi orationis exaggerat.
有时正因为罪状如此严重,我们反而借此削弱其可信度,正如西塞罗在《为罗斯基乌斯辩护》中,虽然弑父之罪的残暴本身已显而易见,但他仍用演说的力量来加以夸张。
Ἀποσιώπησις, §9.2.54quam idem Cicero reticentiam, Celsus obticentiam, nonnulli interruptionem appellant, et ipsa ostendit aliquid adfectus vel irae, ut. " quos ego—sed motos praestat componere fluctus;
顿挫(Aposiopesis,言犹未尽)则是,同一西塞罗称之为“reticentia”(默止),凯尔苏斯称之为“obticentia”(闭口),一些人称之为“interruptio”(中断),它本身也表现出某种激情或愤怒,例如:“我本想把你们 ―― 但最好先平息狂暴的波涛”;或者表现出焦虑和某种敬畏:“当米罗还活着,我且不说他担任执政官时,克洛狄乌斯竟然敢提起这条他自诩由自己发明的法律吗?
" vel sollicitudinis et quasi religionis: an huius ille legis, quam Clodius a se inventam gloriatur, mentionem facere ausus esset vivo Milone, non dicam console? de nostrum omnium — non audeo totum dicere; cui simile est in prooemio pro Ctesiphonte Demosthenis.
关于我们所有人的 ―― 我不敢说出全部”;与之相似的例子见于德摩斯梯尼《为克特西丰辩护》的绪言中。
§9.2.55vel alio transeundi gratia: Cominius autem — tametsi ignoscite mihi, iudices.
或者为了过渡到另一个话题:“但是科米尼乌斯 ―― 不过,法官们,请原谅我。
in quo est et illa (si tamen inter schemata numerari debet, cum aliis etiam pars causae videatur) digressio; abit enim causa in laudes Cn. Pompeii, idque fieri etiam sine ἀποσιωπήσει potuit.
”其中也包含那种离题(digressio,如果它确实应该被列入修辞图形的话,因为在其他人看来,它甚至构成了诉讼的一部分);因为案情转向了对格奈乌斯·庞培的赞美,而这即使没有顿挫也是可以做到的。
§9.2.56nam brevior illa, ut ait Cicero, a re digressio plurimis fit modis.
因为正如西塞罗所说,那种较短的脱离主题的离题是以极多的方式进行的。
sed haec exempli gratia sufficient: tum C. Varenus, is qui a familia Anchariana occisus est; hoc, quaeso, iudices, diligenter attendite; et pro Milone et aspexit me illis quidem oculis, quibus tum solebat, cum omnibus omnia minabatur.
但这些例子已足够:“当时,那个被安卡里乌斯家奴杀害的盖乌斯·瓦雷努斯 ―― 法官们,请务必仔细注意这一点”;以及《为米罗辩护》中的“他确实用那双眼睛看着我,当时当他威胁所有人所有事时,他习惯于用那样的眼睛”。
§9.2.57est alia non quidem reticentia, quae sit imperfecti sermonis, sed tamen praecisa velut ante legitimum finem oratio: ut illud nimis urgeo, commoveri videtur adolescens;
还有另一种并非属于未完言语的默止,而是使演说在合理结束之前断绝的方式,例如:“我逼得太紧了,这个青年似乎动摇了;何必多说?
et quid plura? ipsum adolescentem dicere audistis.
你们已经听到青年自己说了。
imitatio morum alienorum, quae ἠθοποιία vel, ut alii malunt, μίμησις dicitur, iam inter leniores adfectus numerari potest; est enim posita fere in eludendo, sed versatur et in factis et in dictis.
”对他人性情的摹拟,被称为“Ethopoiea”或者如其他人更喜欢的“Mimesis”,现在已经可以被归入较温和的感情之中了;因为它几乎完全建立在戏谑之上,但它既运用于行为也运用于言语。
in factis, quod est ὑποτυπώσει vicinum; in dictis, quale est apud Terentium: " at ego nesciebam, quorsum tu ires.
在行为中,它接近于“Hypotyposis”(活写);在言语中,正如泰伦提乌斯作品中的这一段:“但我并不知道你往哪里去。
parvula hinc est abrepta, eduxit mater pro sua, soror dicta est: cupio abducere, ut reddam suis. "
一个小女孩从这里被拐走,母亲把她当作自己的孩子养大,她被称为妹妹:我想把她带走,以还给她的家人。
§9.2.59sed nostrorum quoque dictorum factorumque similis imitatio est per relationem, nisi quod frequentius asseverat quam eludit: dicebam habere eos actorem Q. Caecilium.
” 但是通过叙述,对我们自己的言行也有类似的摹拟,只不过它更频繁地是断言而非戏谑:“我一直在说,他们有昆图斯·凯基利乌斯作为他们的起诉代理人。
sunt et illa iucunda et ad commendationem cum varietate tum etiam ipsa natura plurimum prosunt, quae simplicem quandam et non praeparatam ostendendo orationem minus nos suspectos iudici faciunt.
”那些通过展示某种朴素且未作准备的演讲,从而使我们较少受到法官怀疑的修辞,不仅令人愉快,而且通过多样性以及其自身性质,在博取好感方面也大有裨益。

词汇与语法注释

  1. §9.2.50haec contraria dicendi quam quae intelligi velis ratio — 此句指反讽(eironeia)的定义:“说与你希望被理解的意思相反的话的这种方法”。名词 `ratio` 受到属格动名词短语 `contraria dicendi` 和比较从句 `quam quae...`(与……不同)的修饰。
  2. §9.2.51concessio, cum aliquid etiam iniquum videmur causae fiducia pati — “让步(concessio)”的定义。从句 `cum... videmur`(当显得……时)说明了情况,而 `causae fiducia`(由于对案情/大义的信心)是表示原因或手段的夺格。
  3. §9.2.54quos ego — sed motos praestat componere fluctus — 引用自维吉尔《埃涅阿斯纪》1.135,这是古典时期最著名的顿挫(aposiopesis)实例。主句动词(如“惩罚”等)由于强烈情感(愤怒)导致的中断而被故意省略。
  4. §9.2.55digressio; abit enim causa in laudes Cn. Pompeii — 关于离题(`digressio`)是否应被视为修辞图形(`schema`)之一的讨论。因为离题也可以被视为诉讼本身的一部分(`pars causae`),这表明存在一种批判性观点,即它可能属于论证的实质内容,而非单纯的修辞图形。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §9.2.50-9.2.59. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:9.2.50-9.2.59

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。