§9.2.1ergo cui latius complecti conformationes verborum ac sententiarum placuerit, habet quod sequatur nec adfirmare ausim quicquam esse melius; sed haec ad propositi mei rationem legat.
因此,凡是乐意更广泛地包容词语与思想之配置的人,都有可遵循的先例,我也不敢断言有什么更好的方法;但请读者结合我写作目的的规划来阅读这些内容。
nam mihi de his sententiarum figuris dicere in animo est, quae ab illo simplici modo indicandi recedunt; quod item multis doctissimis viris video placuisse.
因为我的意图是谈论那些偏离了简单叙述方式的思想图形;我看到这也同样得到了许多极有学识之士的赞同。
§9.2.2omnia tamen illa, etiam quae sunt alterius modi lumina, adeo sunt virtutes orationis ut sine iis nulla intelligi fere possit oratio.
然而,所有那些——甚至是属于另一种方式的光彩——都极其属于演讲的美德,以至于没有它们,几乎无法理解任何演讲。
nam quomodo iudex doceri potest, si desit illustris explanatio, propositio, promissio, finitio, seiunctio, expositio sententiae suae, rationis apta conclusio, praemunitio, similitudo, exemplum, digestio, distributio, interpellatio, interpellantis coercitio, contentio, purgatio, laesio?
因为,如果缺少了明晰的阐述、命题的提出、承诺、定义、区分、自己观点的展现、论据的妥帖总结、事前的防备、类比、例证、分类、分配、插话、对插话者的制止、对比、辩白、攻击,裁判官又怎能被说服和教导呢?
§9.2.3quid vero agit omnino eloquentia detractis amplificandi minuendique rationibus? quarum prior desiderat illam plus quam dixeris significationem, id est ἔμφασιν, et supralationem veritatis et traiectionem; haec altera extenuationem deprecationemque.
的确,如果去掉了夸张和縮小的手段,雄辩术究竟还能做些什么? 这两种手段中,前者需要那种超出你所说之言的含意,即 ἔμφασιν,以及对真实的夸张和转喻;后者则需要过小评价和恳求。
qui adfectus erunt vel concitati detracta voce libera et effrenatiore, iracundia, obiurgatione, optatione, exsecratione? vel illi mitiores, nisi adiuvantur commendatione, conciliatione, ad hilaritatem impulsione?
如果去掉了自由且更加放任的言辞、愤怒、谴责、祝愿、诅咒,还会有什么激烈的激情呢? 或者,如果得不到推荐、和解、对欢乐的激发这些手段的辅助,那些较为温和的激情又如何存在呢?
§9.2.4quae delectatio aut quod mediocriter saltem docti hominis indicium, nisi alia repetitione, alia commoratione infigere, digredi a re et redire ad propositum suum scierit, removere a se, in alium traiicere, quae relinquenda, quae contemnenda sint iudicare? motus est in his orationis atque actus, quibus detractis iacet et velut agitante corpus spiritu caret.
如果演说家不知道如何通过重复来加深某些事的印象,通过停留来加深另一些事的印象,不知道如何脱离主题又回到自己的意图,不知道如何推卸责任、转嫁于他人,不知道如何判断哪些该放弃、哪些该蔑视,那么会有什么乐趣,或者至少有什么能证明他是个稍微受过教育的人呢? 演讲的运动与生命力就在于这些手段,一旦去掉它们,演讲就会僵死,仿佛失去了推动身体的呼吸。
§9.2.5quae cum adesse debent, tum disponenda atque varianda sunt, ut auditorem, quod in fidibus fieri videmus, omni sono mulceant.
这些手段不仅应当存在,而且应当加以安排和变化,以便像我们看到在弦乐器上所做的那样,用各种声音来抚慰听众。
verum ea plerumque recta sunt nec se fingunt, sed confitentur.
然而,这些通常是直截了当的,并不伪装自己,而是显露自己。
admittunt autem, ut dixi, figuras, quod vel ex proxima doceri potest.
但是,正如我所说,它们接纳图形,这甚至可以从最近的例子中得到证明。
§9.2.6quid enim tam commune quam interrogare vel percontari? nam utroque utimur indifferenter, quanquam alterum noscendi, alterum arguendi gratia videtur adhiberi.
因为,有什么比提问或质问更普遍的呢? 因为我们不加区别地使用这两者,尽管前者似乎是为了了解,而后者似乎是为了辩驳。
at ea res, utrocunque dicitur modo, etiam multiplex habet schema.
但提问这件事,无论用哪种方式表达,都具有多种多样的图形。
incipiamus enim ab iis, quibus acrior ac vehementior fit probatio, quod primo loco posuimus.
让我们先从那些能使论证变得更加敏锐和强烈的图形开始,这也是我们放在首位的。
§9.2.7simplex est sic rogare,
"
sed vos qui tandem? quibus aut venistis ab oris?
"
Figuratum autem, quotiens non sciscitandi gratia adsumitur, sed instandi, quid enim tuus ille, Tubero, destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? et, quousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? et, patere tua consilia non sentis? et totus denique hic locus.
简单的提问是这样问的:“不过你们究竟是谁? 又从哪些海岸而来? ”而图形化的提问,则是当它并非为了打听消息,而是为了步步逼问时所采用的。 例如:“图贝罗啊,在法萨卢斯的战线中,你那把拔出来的剑究竟在干什么? ”以及:“卡蒂里纳,你究竟要滥用我们的耐心到什么时候? ”以及:“你难道没有察觉到你的阴谋已经败露了吗? ”最后,这整个段落都是如此。
§9.2.8quanto enim magis ardet quam si diceretur, diu abuteris patientia nostra, et patent tua consilia.
因为,这比起说“你长期滥用我们的耐心,你的阴谋已经败露”,是何等更加热烈!
interrogamus etiam quod negari non possit, dixitne tandem causam C. Fidiculanius Falcula? aut ubi respondendi difficilis est ratio, ut vulgo uti solemus, quo modo?
我们还会对无法否认的事实进行提问:“盖乌斯·菲迪库拉尼乌斯·法尔库拉究竟有没有为自己辩护? ”或者在难以回答的情况下,正如我们平时习以为常的那样问:“怎么会?
§9.2.9qui fieri potest? aut invidiae gratia, ut Medea apud Senecam, quas peti terras iubes? aut miserationis, ut Sinon apud Vergilium,
"
heu quae me tellus, inquit, quae me aequora possunt
accipere?
"
aut instandi et auferendae dissimulationis, ut Asinius, audisne? furiosum, inquam, non inofficiosum testamentum reprehendimus.
”“这怎么可能? ” 或者为了激起反感,如塞内卡剧作中的美狄亚:“你命令我寻找什么样的土地? ”或者为了博取同情,如维吉尔笔下的西农:“‘哀哉,什么土地,’他说,‘什么海洋能收留我? ’”或者为了步步进逼并消除掩饰,如阿西尼乌斯:“你听见了吗? 我说,我们指责的是一份疯狂的遗嘱,而不是一份不合义务的遗嘱。
§9.2.10totum hoc plenum est varietatis; nam et indignationi convenit:
"
et quisquam numen Iunonis adoret?
"
et admirationi:
"
quid non mortalia pectora cogis,
auri sacra fames?
"
” 这整个部分都充满了变化;因为它也适用于表达愤慨:“难道还有谁会崇敬朱诺的神威吗? ” 也适用于表达惊叹:“可怕的对黄金的饥渴啊,你有什么不逼迫凡人的心灵去做的呢?
§9.2.11est interim acrius imperandi genus:
"
non arma expedient totaque ex urbe sequentur?
"
et ipsi nosmet rogamus, quale est illud Terentianum quid igitur faciam?
” 有时也是一种更严厉的命令方式:“难道他们不该准备武器并从全城发起追击吗? ”我们也会问我们自己,就像泰伦提乌斯作品中的那句:“那么我该怎么办呢? ”