§9.1.28et huic contraria saepe percursio est et plus ad intelligendum quam dixeris significatio et distincte concisa brevitas et extenuatio, et huic adiuncta illusio; a praeceptis Caesaris non abhorrens, et ab re digressio, in qua cum fuerit delectatio, tum reditas ad rem aptus et concinnus esse debebit; propositioque, quid sis dicturus, et ab eo quod est dictum seiunctio, et reditus ad propositum et iteratio et rationis apta conclusio; §9.1.29tum augendi minuendive causa veritatis superlatio atque traiectio, et rogatio atque huic finitima quasi percontatio expositioque sententiae suae; tum illa, quae maxime quasi irrepit in hominum mentes, alia dicentis ac significantis dissimulatio, quae est periucunda, cum in oratione non contentione sed sermone tractatur; §9.1.30deinde dubitatio, tum distributio, tum correctio, vel ante vel post quam dixeris vel cum aliquid a te ipso reicias.
与此相反的,是经常使用的快速通过、比你所说的能让人理解更多的含蓄暗示、条理分明的紧凑简练、缩小,以及与此相联的讽喻(不违背恺撒的教导),和偏离主题的离题(在离题中既要有娱乐性,又必须有合适且协调的返回主题);还有对你将要说的话的陈述,与已经说过的话的分离,以及返回主题,重复,和论据的妥当结论;然后,为了夸大或缩小的目的,对事实的夸张和超越,以及提问,和与此邻近的、好似质问的询问,以及对自己观点的陈述;然后是那最能如潜入人心一般的、言此意彼的掩饰,当这在演说中不是以激烈争辩而是以谈话形式处理时,是非常令人愉快的;其次是犹豫,然后是分配,然后是修正(无论是在你说话之前还是之后,或者当你从自己身上推卸某事时)。
praemunitio etiam est ad id quod aggrediare, et reiectio in alium; communicatio, quae est quasi cum iis ipsis apud quos dicas deliberatio; morum ac vitae imitatio vel in personis vel sine illis, magnum quoddam ornamentum orationis et aptum ad animos conciliandos vel maxime, saepe autem etiam ad commovendos; personarum ficta inductio vel gravissimum lumen augendi; §9.1.31descriptio, erroris inductio, ad hilaritatem impulsio, anteoccupatio; tum duo illa, quae maxime movent, similitudo et exemplum; digestio, interpellatio, contentio, reticentia, commendatio.
还有对你将要着手的事情的事前准备,以及推卸给他人;交流,这好似与你正在其面前说话的那些人本身进行商议;对性格和生活的模仿,无论是否有特定角色,这都是演讲的一种巨大装饰,极其适合争取人心,也常常适合打动人心;虚构角色的引入,这是放大的最有力光彩;描述、引向错误、诱导欢乐、先发制人;然后是那最能打动人的两样:类比和例证;整理、打断、对比、缄默、推荐。
§9.1.32vox quaedam libera atque etiam effrenatior augendi causa; iracundia, obiurgatio, promissio; deprecatio, obsecratio, declinatio brevis a proposito, non ut superior illa digressio, purgatio, conciliatio, laesio, optatio atque exsecratio.
为了放大的目的而发出某种自由甚至无拘无束的声音;愤怒、谴责、许诺;恳求、哀求、偏离主题的短暂转向(不像前面说过的那个离题)、辩白、和解、伤害、愿望以及诅咒。
§9.1.33his fere luminibus illustrant orationem sententiae.
思想大约是以这些光彩来点缀演讲。
orationis autem ipsius tanquam armorum est vel ad usum comminatio et quasi petitio vel ad venustatem ipsa tractatio.
而演讲本身则如同武器一般,或是为了实用的威胁和好似进攻,或是为了美观的操控本身。
nam et geminatio verborum habet interdum vim, leporem alias, et paululum immutatum verbum atque deflexum, et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio, et in eadem verba impetus et concursio et adiunctio et progressio, et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi, et illa quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia.
因为词语的叠用有时具有力量,有时具有雅致;还有微调及屈折变化的词语;相同词语的频繁重复,或在句首,或转至句尾;以及对相同词语的冲击、汇聚、连接和递进;较频繁使用的相同词语的某种区分,和词语的收回;以及那些词尾相似的,或格尾相似的,或以对等回应等同的,或彼此相似的。
§9.1.34est etiam gradatio quaedam et conversio et verborum concinna transgressio, et contrarium et dissolutum, et declinatio et reprehensio, et exclamatio et imminutio; et quod in multis casibus ponitur et quod de singulis rebus propositis ductum refertur ad singula, et ad propositum subiecta ratio et item in distributis supposita ratio; §9.1.35et permissio et rursus alia dubitatio et improvisum quiddam; et dinumeratio et alia correctio et dissipatio, et continuatam et interruptum, et imago et sibi ipsi responsio, et immutatio et diiunctio, et ordo et relatio, et digressio et circumscriptio.
还有某种递进,和转回,词语的协调倒置,对立,无连接词,变格变化,责难,感叹,缩小;以及置于多种格之中的情况,和从提出的单件事物中引出并对应到单件事物的情况,以及对所提之物附加的理由,同理,在分列的事物中置于其下的理由;以及听任,和再次的另一种犹豫,不期而至的事物;计数,以及另一种修正,消散,连续的和中断的,比喻,自问自答,换称,分离,顺序,关联,离题,限制。
§9.1.36haec enim sunt fere atque horum similia vel plura etiam esse possunt, quae sententiis orationem verborumque conformationibus illuminent.
因为利用思想和词语的配置来点缀演讲的,大约就是这些以及类似于这些、甚至可能更多的东西。
eadem sunt in Oratore plurima non omnia tamen et paulo magis distincta, quia post orationis et sententiarum figuras tertium quendam subiecit locum ad alias, ut ipse ait, quasi virtutes dicendi pertinentem:
同样的东西在《论雄辩家》中大部分都有,但并非全部,且区分得稍微更清楚一些,因为在言语和思想的图形之后,他自己说,又加上了属于其他所谓“说话之德”的第三部分: