§9.1.28et huic contraria saepe percursio est et plus ad intelligendum quam dixeris significatio et distincte concisa brevitas et extenuatio, et huic adiuncta illusio; a praeceptis Caesaris non abhorrens, et ab re digressio, in qua cum fuerit delectatio, tum reditas ad rem aptus et concinnus esse debebit; propositioque, quid sis dicturus, et ab eo quod est dictum seiunctio, et reditus ad propositum et iteratio et rationis apta conclusio;
そして、これと逆の、しばしば用いられる素早い通過、言ったこと以上に理解させる含意、明瞭に切り詰められた簡潔さ、過小評価、そしてこれに結びついた皮肉(カエサルの教えから外れないもの)、そして本題からの脱線(その中では楽しさがあるとともに、本題への復帰が適切かつ調和のとれたものでなければならない)、自分が何を言おうとしているかを示す提示、すでに言われたことからの分離、提示されたことへの復帰、反復、および論拠の適切な帰結。
§9.1.29tum augendi minuendive causa veritatis superlatio atque traiectio, et rogatio atque huic finitima quasi percontatio expositioque sententiae suae;
さらに、増幅または縮小のための、真実の誇張および逸脱、そして問いかけ、およびこれに隣接する、いわば問い糾すこと、そして自己の意見の提示。
tum illa, quae maxime quasi irrepit in hominum mentes, alia dicentis ac significantis dissimulatio, quae est periucunda, cum in oratione non contentione sed sermone tractatur;
さらに、人間の心に最もよく忍び込むあのこと、すなわち、言うことと意味することとが異なる偽装。 これは、弁論において激しい論争としてではなく、対話として扱われるときに、極めて愉快なものである。
§9.1.30deinde dubitatio, tum distributio, tum correctio, vel ante vel post quam dixeris vel cum aliquid a te ipso reicias.
次いで躊躇、さらに分配、さらに訂正(言う前であれ、言った後であれ、あるいは何かを自分自身から退けるときであれ)。
praemunitio etiam est ad id quod aggrediare, et reiectio in alium;
また、自分が取りかかろうとすることへの事前防御、そして他者への責任転嫁。
communicatio, quae est quasi cum iis ipsis apud quos dicas deliberatio;
意思疎通であり、これは、いわば自分がその前で話しているまさにその人々との熟議である。
morum ac vitae imitatio vel in personis vel sine illis, magnum quoddam ornamentum orationis et aptum ad animos conciliandos vel maxime, saepe autem etiam ad commovendos;
人物を伴うか、あるいは伴わない風俗や生き方の模倣(性格描写)は、弁論の大きな装飾であり、心を和らげるのに極めて適しており、しばしば心を動かすためにも適している。
personarum ficta inductio vel gravissimum lumen augendi;
人物の架空の導入(役割演技)は、増幅の最も重厚な輝きである。
§9.1.31descriptio, erroris inductio, ad hilaritatem impulsio, anteoccupatio;
描写、誤りへの誘導、朗らかさへの誘い、先取り。
tum duo illa, quae maxime movent, similitudo et exemplum;
さらに、最も心を動かすあの二つ、類似と例証。
digestio, interpellatio, contentio, reticentia, commendatio.
整理、遮り、対比、口ごもり、推奨。
§9.1.32vox quaedam libera atque etiam effrenatior augendi causa; iracundia, obiurgatio, promissio; deprecatio, obsecratio, declinatio brevis a proposito, non ut superior illa digressio, purgatio, conciliatio, laesio, optatio atque exsecratio.
増幅のための、ある種の自由な、あるいはさらに奔放な発言、憤慨、譴責、約束、嘆願、哀願、本題からの短い逸脱(先のあの脱線とは異なるもの)、弁明、懐柔、攻撃、願望、および呪詛。
§9.1.33his fere luminibus illustrant orationem sententiae.
おおよそこれらの輝きによって、思念は弁論を彩る。
orationis autem ipsius tanquam armorum est vel ad usum comminatio et quasi petitio vel ad venustatem ipsa tractatio.
他方、弁論自体は、いわば武器のように、実用のための脅しやいわば攻撃であるか、あるいは美しさのための扱い方そのものである。
nam et geminatio verborum habet interdum vim, leporem alias, et paululum immutatum verbum atque deflexum, et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio, et in eadem verba impetus et concursio et adiunctio et progressio, et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi, et illa quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia.
なぜなら、言葉の畳語は、ある時には力強さを、別のときには優雅さを持ち、また、わずかに変更され語形変化した言葉、同じ言葉の、ある時は文頭での頻繁な反復、ある時は末尾での転回、同じ言葉への勢い、衝突、付加、進行、より頻繁に置かれた同じ言葉のある種の区別、言葉の呼び戻し、そして同じように終わるもの、同じ格変化で終わるもの、等しいものに等しいものを対応させるもの、あるいは互いに類似しているもの。
§9.1.34est etiam gradatio quaedam et conversio et verborum concinna transgressio, et contrarium et dissolutum, et declinatio et reprehensio, et exclamatio et imminutio; et quod in multis casibus ponitur et quod de singulis rebus propositis ductum refertur ad singula, et ad propositum subiecta ratio et item in distributis supposita ratio;
また、ある種の漸層法、転回、言葉の調和のとれた転置、反対、非連結、逸らし、非難、感嘆、縮小、そして多くの格の中に置かれるもの、提示された個々の事柄から導かれて個々のものへと帰せられるもの、提示されたことに対して付加された理由、および同様に、分配された事柄において下に置かれた理由。
§9.1.35et permissio et rursus alia dubitatio et improvisum quiddam; et dinumeratio et alia correctio et dissipatio, et continuatam et interruptum, et imago et sibi ipsi responsio, et immutatio et diiunctio, et ordo et relatio, et digressio et circumscriptio.
そして容認、再び別の躊躇、不意の出来事、数え上げ、別の訂正、散布、継続したものと中断されたもの、比喩、自問自答、換称、分離、順序、関係、脱線、包括。
§9.1.36haec enim sunt fere atque horum similia vel plura etiam esse possunt, quae sententiis orationem verborumque conformationibus illuminent.
なぜなら、思念および言葉の配置によって弁論を彩るものは、おおよそこれらおよびこれらに類似したものであり、あるいはさらに多く存在しうるからである。
eadem sunt in Oratore plurima non omnia tamen et paulo magis distincta, quia post orationis et sententiarum figuras tertium quendam subiecit locum ad alias, ut ipse ait, quasi virtutes dicendi pertinentem:
これらと同じものの大部分が『オルタトール』にあり、しかし少しばかりより明確に区別されている。 なぜなら、言葉と思念の図形の後に、彼自身が言うように、弁論の他のいわば徳に関わる第三の箇所を付け加えたからである。