Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §9.1.10-9.1.18

修辞图形的广狭义定义与两大分类

第 243 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者区分了“图形”(figura)的广义和狭义两种定义,并指出了将图形分为“思想的图形”与“词语的图形”两大类的普遍共识。

§9.1.10est autem non mediocris inter auctores dissensio, et quae vis nominis eius et quot genera et quae quamque multae sint species.
然而,在学者之间存在着不小的分歧,即这一名称的本义是什么,有多少个类,以及有哪些、有多少个种。
quare primum intuendum est, quid accipere debeamus figuram.
因此,首先必须考察我们应当如何理解“图形”。
nam duobus modis dicitur: uno qualiscunque forma sententiae, sicut in corporibus, quibus, quoquo modo sunt composita, utique habitus est aliquis; §9.1.11altero, quo proprie schema dicitur, in sensu vel sermone aliqua a vulgari et simplici specie cum ratione mutatio, sicut nos sedemus, incumbimus, respicimus.
因为它是以两种方式被使用的:其一是指思想的任何形式,正如在身体中,无论它们是以何种方式组成的,总之都具有某种姿态;另一种则是严格意义上被称为“图式”的,即在意义或言语中,出于某种意图而偏离普通和简单样式的某种改变,正如我们坐着、靠着、回头看一样。
itaque cum in eosdem casus aut tempora aut numeros aut etiam pedes continuo quis aut certe nimium frequenter incurrit, praecipere solemus variandas figuras esse vitandae similitudinis gratia.
因此,当有人连续或者确实过于频繁地遇到相同的格、时态、数甚至诗脚时,我们通常会建议应当使图形多样化,以避免重复。
§9.1.12in quo ita loquimur, tanquam omnis sermo habeat figuram, itemque eadem figura dicitur cursitare qua lectitare, id est eadem ratione declinari.
在这种意义上,我们说话时就好像所有的言语都具有图形一样,同样地,“经常奔跑”也被说成与“经常阅读”具有相同的图形,也就是说,以相同的方式进行词形变化。
quare illo intellectu priore et communi nihil non figuratum est.
因此,在先前的那个普通理解中,没有什么不是图形化的。
quo si contenti sumus, non immerito Apollodorus, si tradenti Caecilio credimus, incomprehensibilia partis huius praecepta existimavit.
如果我们满足于这一点,那么如果我们相信以此相传的凯基里乌斯,阿波罗多罗斯认为这部分的规则是无法掌握的,也就并非毫无道理了。
§9.1.13sed si habitus quidam et quasi gestus sic appellandi sunt, id demum hoc loco accipi schema oportebit, quod sit a simplici atque in promptu posito dicendi modo poetice vel oratorie mutatum.
但是,如果某些姿态和好似身势动作的东西应当这样称呼,那么在此处,最终应当被接受为“图式”的,是指从简单且现成的表达方式中,以诗意或雄辩的方式改变而来的形式。
sic enim verum erit, aliam esse orationem ἀσχημάτιστον id est carentem figuris, quod vitium non inter minima est, aliam ἐσχηματισμένην, id est figuratam.
因为只有这样,一类言语是无图式的,即缺乏图形(这可不是最小的缺点之一),而另一类言语是有图式的,即图形化的,这一说法才会是真实的。
§9.1.14verum id ipsum anguste Zoilus terminavit, qui id solum putaverit schema, quo aliud simulatur dici quam dicitur, quod sane vulgo quoque sic accipi scio; unde et figuratae controversiae quaedam, de quibus post paulo dicam, vocantur.
但佐伊洛斯狭隘地界定了这一点,他认为只有当言在此而意在彼时,才算作“图式”,我知道这在世俗中确实也是这样被理解的;这也是某些被称为“有图式的辩论题”(关于这些我稍后会谈到)的来源。
ergo figura sit arte aliqua novata forma dicendi.
因此,图形应当是通过某种艺术而被更新的表达形式。
genus eius unum quidam putaverunt, §9.1.15in hoc ipso diversas opiniones secuti.
有些人认为它的种类只有一个,在此事本身上遵循了不同的意见。
nam hi, quia verborum mutatio sensus quoque verteret, omnes figuras in verbis esse dixerunt; illi, quia verba rebus accommodarentur, omnes in sensibus.
因为有些人因为词语的改变也会转化意义,便说所有的图形都在词语中;另一些人因为词语是适应于事物的,便说所有的图形都在思想中。
quarum utraque manifesta cavillatio est.
这两者都是显而易见的狡辩。
§9.1.16nam ut eadem dici solent aliter, manetque sensus elocutione mutata, et figura sententiae plures habere verborum figuras potest.
因为正如相同的事物通常会用其他方式来说,且在表达方式改变时意义依然保留一样,思想的图形也可以包含多个词语的图形。
illa est enim posita in concipienda cogitatione haec in enuntianda; sed frequentissime coeunt, ut in hoc iam iam, Dolabella, neque me tui neque tuorum liberum.
因为前者在于构思思想,后者在于陈述它;但它们极其频繁地融合在一起,例如在这一句中:“如今,如今,多拉贝拉,我既不放过你,也不放过你的孩子。
nam oratio a iudice aversa in sententia, iam iam et liberum in verbis sunt schemata.
”因为避开法官的陈述是在思想上的图式,而“如今,如今”和“孩子”是在词语上的图式。
inter plurimos enim, §9.1.17quod sciam, consensus est duas eius esse partes, διανοίας, id est mentis vel sensus vel sententiarum, nam his omnibus modis dictum est, et λέξεως id est verborum vel dictionis vel elocutionis vel sermonis vel orationis; nam et variatur et nihil refert.
因为在大多数人中,据我所知,大家一致认为它有两个部分:迪亚诺亚斯(即心灵、意义或思想,因为这些方式都被用来表达过),以及莱克塞奥斯(即词语、说辞、表达、言论或言语;因为这既有变化,也无甚差别)。
§9.1.18Cornelius tamen Celsus adiicit verbis et sententiis figuras colorum, nimia profecto novitatis cupiditate ductus.
然而,科尔内留斯·塞尔苏斯在词语和思想之外,又加上了“色彩”的图形,这无疑是受了对新奇事物的过度渴望所驱使。
nam quis ignorasse eruditum alioqui virum credat, colores et sententias sensus esse? quare sicut omnem orationem ita figuras quoque versari necesse est in sensu et in verbis.
因为谁会相信,一个在其他方面学识渊博的人竟然不知道色彩和思想就是意义呢? 因此,正如所有的言语一样,图形也必然要在意义和词语中运作。

词汇与语法注释

  1. §9.1.10vis — 名词 `vis` 在此并非指物理上的“力量”,而是指词语的“本义”、“定义”或“本质”。它作为间接疑问从句 `quae vis nominis eius ... sint` 的主语,指代 `figura` 一词的本质。
  2. §9.1.11cum ratione — 意为“有理由地”或“理性地”的介词短语。在此它表明这种改变并非偶然发生,而是基于说话者“明确的意图”或“修辞上的考量”。
  3. §9.1.12quo si contenti sumus — 关系代名词的连接用法。`quo`(中性单数夺格)指代前文所述的“先前关于图形的广泛定义”,并作为形容词 `contenti`(源自 `contentus`,“满足的”)所要求的夺格。
  4. §9.1.16liberum — 在引用自西塞罗的话中,`liberum` 是 `liberorum`(“孩子们”的复数属格)的古风缩写形式。此处省略了动词,属格作为其宾语发挥作用。
  5. §9.1.18colores et sententias sensus esse — 带有不定式 `esse` 的“对格加不定式”结构,作为主动词 `ignorasse`(即 `ignoravisse`)的宾语。`colores et sententias` 是其逻辑主语(对格),而 `sensus` 是宾语补足语(对格复数)。此句表达了“色彩与思想皆属于意义范畴”的判断。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §9.1.10-9.1.18. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:9.1.10-9.1.18

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。