Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §9.1.1-9.1.9

图形的定义及其与转义的区别与联系

第 242 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

昆体良在讨论完转义后开始讨论“图形”(figure),阐明了转义与图形在定义上的区别、两者的相似性与重合,以及理解其实际效果而非名词分类的重要性。

§9.1.1cum sit proximo libro de tropis dictum, sequitur pertinens ad figuras, quae σχήματα Graece vocantur, locus ipsa rei natura coniunctus superiori.
既然在前一卷中已经讨论了转义,接下来的部分便是关于图形(希腊语称为 schemata)的,这一主题因其事物本身的性质而与前一部分紧密相连。
§9.1.2nam plerique has tropos esse existimauerunt, quia, sive ex hoc duxerint nomen, quod sint formati quodam modo, sive ex eo, quod vertant orationem, unde et motus dicuntur, fatendum erit esse utrumque eorum etiam in figuris, usus quoque est idem: nam et vim rebus adiiciunt et gratiam praestant.
因为许多人曾认为这些是转义,因为无论他们是由于这些图形是以某种方式形成的而得出这个名称,还是由于它们转换了言辞(因此它们也被称为运动),都必须承认这两者同样存在于图形中,而且其用途也是相同的:因为它们既给事物增加了力量,又提供了优雅。
nec desunt qui tropis figurarum nomen imponant, quorum est C. Artorius Proculus.
也不乏将图形之名加于转义之上的人,C. 阿尔托里乌斯·普罗库鲁斯便是其中之一。
§9.1.3quin adeo similitudo manifesta est, ut ea discernere non sit in promptu.
事实上,其相似性是如此显而易见,以至于区分它们并不容易。
nam quo modo quaedam in his species plane distant, manente tamen generaliter illa societate, quod utraque res de recta et simplici ratione cum aliqua dicendi virtute deflectitur, ita quaedam perquam tenui limite dividuntur, ut cum ironia tam inter figuras sententiae quam inter tropos reperiatur, περίφρασιν autem et ὑπέρβατον et ὀνοματοποιίαν clari quoque auctores figuras verborum potius quam tropos dixerint.
因为,正如在这些类型中某些种类显然有所不同,但那种普遍的关联仍然存在——即两者都以某种言辞的美德偏离了直接和简单的方式——同样,某些类型被极其微弱的界限所划分,以至于反讽既存在于思想的图形中,也存在于转义中,而著名的作家们也把迂回陈述、位置颠倒和拟声造词称为词语的图形,而不是转义。
quo magis signanda est utriusque rei differentia.
因此,这两者之间的区别更应当被明确指出。
§9.1.4est igitur tropos sermo a naturali et principali significatione translatus ad aliam ornandae orationis gratia, vel, ut plerique grammatici finiunt, dictio ab eo loco, in quo propria est, translata in eum, in quo propria non est; figura, sicut nomine ipso patet,conformatio quaedam orationis remota a communi et primum se offerente ratione.
因此,转义是为了装饰言辞,而将语言从其自然的、原本的意义转移到另一种意义,或者如大多数语法学家所定义的那样,是将词语从其本义所在的场所转移到其非本义所在的场所;而图形,正如其名称本身所表明的,是偏离了普通的、首先呈现的方式的言辞的某种塑造。
§9.1.5quare in tropis ponuntur verba alia pro aliis, ut in μεταφορᾷ, μετωνυμίᾳ, ἀντονομασίᾳ, μεταλήμψει, συνεκδοχῇ, καταχρήσει, ἀλληγορίᾳ, plerumque ὑπερβολῇ; namque et rebus fit et verbis.
因此,在转义中,某些词语被用来代替另一些词语,正如在隐喻、转喻、换称、换置、提喻、滥用、寓言,以及通常在夸张中所见(因为夸张既发生在事物中,也发生在词语中)。
Ὀνοματοποιία fictio est nominis; ergo hoc quoque pro aliis ponitur, quibus usuri fuimus, si illud non fingeremus.
拟声造词是名词的虚构;因此,如果我们不虚构它,这也是用来代替我们原本会使用的其他词语。
Περίφρασις etiamsi frequenter et id ipsum, §9.1.6in cuius locum adsumitur, nomen complecti solet, utitur tamen pluribus pro uno.
迂回陈述即使经常也包含那个本身,代替它而被采用的名词,但它仍然是用多个词代替一个词。
Ἐπίθετον quoniam plerumque habet antonomasiae partem, coniunctione eius fit tropus.
修饰语因为通常包含换称的一部分,通过其结合而成为转义。
in hyperbato commutatio est ordinis, ideoque multi tropis hoc genus eximunt.
在位置颠倒中,发生了顺序的改变,因此许多人将这一类从转义中排除。
transfert tamen verbum aut partem eius a suo loco in alienum.
然而,它将一个词或其一部分从它自己的位置转移到另一个位置。
horum nihil in figuras cadit.
这些特征没有一个适用于图形。
§9.1.7nam et propriis verbis et ordine collocatis figura fieri potest.
因为图形既可以通过本义词来实现,也可以在词序正常排列时实现。
quomodo autem ironia alia sit tropi, alia schematos, suo loco reddam.
至于反讽如何有些属于转义,有些属于图形,我将在合适的地方予以阐明。
nomen enim fateor esse commune et scio quam multiplicem habeant quamque scrupulosam disputationem; sed ea non pertinet ad praesens meum propositum.
因为我承认这个名称是共有的,而且我知道它们引起了多么复杂和多么细致的争论;但这些并不属于我目前的目的。
nihil enim refert, quomodo appelletur utrumlibet eorum, si quid orationi prosit apparet, nec mutatur vocabulis vis rerum.
因为,只要它对言辞有什么益处是显而易见的,这两者中任何一个怎么称呼都无所谓,事物的力量并不会因词语而改变。
§9.1.8et sicut homines, si aliud acceperunt quam quod habuerant nomen, iidem sunt tamen, ita haec, de quibus loquimur, sive tropi sive figurae dicuntur, idem efficient; non enim nominibus prosunt, sed effectibus; ut statum coniecturalem an infitialem an facti an de substantia nominemus, nihil interest, dum idem quaeri sciamus.
正如人们如果得到了一个与他们原先所拥有的不同的名字,他们却仍然是同样的人一样,我们所谈论的这些事物,无论被称为转义还是图形,都将产生同样的效果;因为它们起作用的不是名称,而是效果;正如我们将其称为推测的争点、否认的争点、事实的争点,还是关于实质的争点,都没有什么关系,只要我们知道研究的是同一件事。
§9.1.9optimum ergo in his sequi maxime recepta et rem ipsam, quocunque appellabitur modo, intelligere.
因此,在这些事情中,最好的办法是遵循最广泛接受的观点,并且不管它以什么方式被称呼,都要理解事物本身。
illud tamen notandum, coire frequenter in eadem sententia et tropon et figuram.
然而必须注意的是,转义和图形经常结合在同一个句子中。
tam enim translatis verbis quam propriis figuratur oratio.
因为言辞既可以通过转义词来塑造,也可以通过本义词来塑造。

词汇与语法注释

  1. 9.1.2sive ex hoc duxerint nomen — 在 `sive... sive...` 结构中使用了虚拟式完成时 `duxerint`,引导解释性的 `quod` 从句(`sint formati`, `vertant`)。主语是前文的 `plerique`(大多数人),表示让步或假设:“无论他们是否从此引出名称……”。
  2. 9.1.3manente tamen generaliter illa societate, quod utraque res de recta et simplici ratione cum aliqua dicendi virtute deflectitur — `manente... societate` 是一个夺格绝对结构。`quod` 从句作为同位语从句,解释了 `societate`(关联、共同性)的具体内容。
  3. 9.1.5Περίφρασις etiamsi frequenter et id ipsum, — 此句跨越第5节末尾至第6节开头,由 `etiamsi`(即使)引导一个让步从句,而第6节的 `utitur tamen...` 为其主句,形成了一个跨章节的长句结构。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §9.1.1-9.1.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:9.1.1-9.1.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。