§8.pr.1his fere, quae in proximos quinque libros collata sunt, ratio inveniendi atque inventa disponendi continetur, quam ut per omnes numeros penitus cognoscere ad summam scientiae necessarium est, ita incipientibus brevius ac simplicius tradi magis convenit.
在收录于前五卷的这些内容中,几乎包含了寻找材料(发现)和对发现的材料进行布局(配列)的方法;正如为了获得最高的学识而彻底掌握它的每一个细节是必要的一样,对初学者而言,以更简短、更简单的方式传授它则更为合适。
§8.pr.2aut enim difficultate institutionis tam numerosae atque perplexae deterreri solent, aut eo tempore, quo praecipue alenda ingenia atque indulgentia quadam enutrienda sunt, asperiorum tractatu rerum atteruntur, aut, si haec sola didicerunt, satis se ad eloquentiam instructos arbitrantur, aut quasi ad certas quasdam dicendi leges adligati conatum omnem reformidant.
因为他们要么往往被如此繁杂和混乱的教学难度所吓倒,要么在最应该滋养才华并以某种宽容来加以培育的时期,因接触过于严苛的事物而消磨了锐气,要么如果他们只学了这些规则,就自以为对雄辩术已经做好充分的准备,要么就好像被束缚在某些特定的说话法则中,对自己的每一次尝试都心生畏惧。
§8.pr.3unde existimant accidisse ut, qui diligentissimi artium scriptores exstiterint, ab eloquentia longissime fuerint.
由此人们认为,那些最勤勉的艺术著述家之所以反而离雄辩最远,正是因为这个原因。
via tamen opus est incipientibus, sed ea plana et cum ad ingrediendum tum ad demonstrandum expedita.
然而,初学者确实需要一条道路,但必须是一条平坦且既便于行走又便于指引的道路。
eligat itaque peritus ille praeceptor ex omnibus optima et tradat ea demum in praesentia quae placet, remota refutandi cetera mora.
因此,让那位经验丰富的教师从所有规则中挑选出最优秀的,暂时只传授他所赞同的内容,省去反驳其余观点的拖延。
sequentur enim discipuli, quo duxeris.
因为弟子们会跟随你的引导。
§8.pr.4mox cum robore dicendi crescet etiam eruditio.
不久,随着演讲能力的增强,他们的学识也将一同增长。
iidem primo solum iter credant esse in quod inducentur, mox illud cognituri etiam optimum.
这些学生起初应该相信,他们被引导走上的道路是唯一的道路,不久他们就会认识到这也是最好的道路。
sunt autem neque obscura neque ad percipiendum difficilia quae scriptores diversis opinionibus pertinaciter tuendis involverunt.
而且,那些被著述家们因执拗地捍卫不同意见而弄得错综复杂的事物,既不晦涩,也不难于理解。
§8.pr.5itaque in toto artis huiusce tractatu difficilius est iudicare quid doceas quam, cum iudicaris, docere, praecipueque in duabus his partibus perquam sunt pauca, circa quae si is qui instituitur non repugnaverit, pronum ad cetera habiturus est cursum.
因此,在这门艺术的整个阐述中,判断该教什么,比在做出判断之后去教更为困难;特别是在这两个部分中,只有极少数的内容,如果受教者对这些内容不产生抵触,他此后的学习道路就会一帆风顺。
§8.pr.6nempe enim plurimum in hoc laboris exhausimus, ut ostenderemus rhetoricen bene dicendi scientiam et utilem et artem et virtutem esse; materiam eius res omnes de quibus dicendum esset; eas in tribus fere generibus, demonstrativo, deliberative, iudicialique reperiri; orationem porro omnem constare rebus et verbis; in rebus intuendam inventionem, in verbis elocutionem, in utroque collocationem, quae memoria conplecteretur, actio commendaret.
事实上,我们在这方面已经付出了极大的劳动,以表明修辞学是“妥善演讲的科学”,既有用,又是一门艺术,也是一种美德;它的素材是所有需要讨论的事物;这些事物几乎存在于三种类型中:展示型、劝说型和司法型;此外,所有的演讲都由内容和词语组成;在内容上应当注重“发现”,在词语上注重“文体”,而在两者中都要注重“布局”,这需要通过记忆来掌握,并通过表演来推荐。
oratoris officium docendi, §8.pr.7movendi, delectandi partibus contineri, ex quibus ad docendum expositio et argumentatio, ad movendum adfectus pertinerent, quos per omnem quidem causam sed maxime tamen in ingressu ac fine dominari.
此外,演讲者的职责包含在教学、动人、娱乐这些部分中,其中陈述和论证属于教学,而情感属于动人,情感虽然贯穿于整个案件,但最主要支配着导入和结语。
nam delectationem, quamvis in utroque sit eorum, magis tamen proprias in elocutione partes habere.
因为娱乐尽管存在于这两者之中,但在文体表达中却有其更独特的地位。
§8.pr.8quaestiones alias infinitas, alias finitas quae personis, temporibus, locis continerentur.
问题有些是无限的,有些则是有限的。
in omni porro materia tria esse quaerenda, an sit, quid sit, quale sit.
此外,在每种素材中都要探求三个问题:是否存在、是什么、是什么样的。
his adiiciebamus demonstrativam laude ac vituperatione constare. in ea quae ab ipso de quo diceremus, quae post eum acta essent, intuendum. hoc opus tractatu honestorum utiliumque constare.
在这些内容上,我们还补充道,展示型演讲由赞美和指责构成;在此类型中,应当注重我们所谈论的人自身所做的事,以及在他之后所发生的事;而这项工作是由对高尚事物和有用事物的阐述构成的。
§8.pr.9suasoriis accedere tertiam partem ex coniectura, possetne fieri et an esset futurum de quo deliberaretur.
在劝说型演讲中,根据推测增加了第三部分:正在审议的事物是否可能发生,以及是否将会发生。
hic praecipue diximus spectandum, quis, apud quem, quid diceret.
在这里,我们特别提到必须注意是谁在说、对谁说、说了什么。
iudicialium causarum alias in singulis, alias in pluribus controversiis consistere, et in quibusdam intentionem modo stature facere, modo depulsionem; depulsionem porro omnem infitiatione duplici, factumne et an hoc factum esset, praeterea defensione ac translatione constare.
司法案件有些包含单一的争议,有些包含多个争议,并且在某些情况下只进行指控,在某些情况下只进行辩护;此外,所有的辩护都由双重否定(即是否做了,以及是否做了这件事)、以及辩护和移案管辖组成。
§8.pr.10quaestionem aut ex scripto esse aut ex facto; facto, de rerum fide, proprietate, qualitate; scripto, de verborum vi aut voluntate, in quibus vis tum causarum tum actionum inspici soleat, quae aut scripti et voluntatis aut ratiocinativa aut ambiguitatis aut legum contrariarum specie continentur.
问题要么源于文字,要么源于事实;源于事实的,关乎事物的真实性、定义和性质;源于文字的,关乎词语的效力或意图,在此之中,通常要考察案件和诉讼两者的效力,这些包含在文字与意图、类推、歧义或法律冲突的形式下。
§8.pr.11in omni porro causa iudiciali quinque esse partes, quarum exordio conciliari audientem, narratione doceri, probatione proposita confirmari, refutatione contra dicta dissolvi, peroratione aut memoriam refici aut animos moveri.
此外,在每起司法案件中都有五个部分,其中通过绪论使听众产生好感,通过陈述使听众了解情况,通过提出的证明加以确认,通过反驳化解反对意见,通过结语要么唤起记忆,要么激发情感。