§8.pr.12his argumentandi et adficiendi locos et quibus generibus concitari, placari, resolvi iudices oporteret, adiecimus.
在这些内容上,我们还增加了论证和激发情感的论据,以及应当以何种方式使裁判官激动、平息和释怀。
accessit ratio divisionis.
此外还增加了划分的方法。
credere modo qui discet velit materiam quandam variam esse, et in qua multa etiam sine doctrina praestare debeat per se ipsa natura, ut haec de quibus dixi non tam inventa a praeceptoribus quam cum fierent observata esse videantur.
只要学习者愿意相信,素材是某种多样化的东西,在其中,即使没有学问,自然本身也应当凭其自身发挥许多作用,从而使我所说的这些事物,看起来不那么像是教师们的发明,而更像是在它们发生时被观察到的结果。
§8.pr.13plus exigunt laboris et curae quae sequuntur.
接下来发生的事物需要更多的劳动和关注。
hinc enim iam elocutionis rationem tractabimus, partem operis, ut inter omnes oratores convenit, difficillimam.
因为从这里开始,我们将探讨文体的理论,正如所有演讲者所公认的那样,这是著作中最困难的部分。
nam et M. Antonius, cuius supra mentionem habuimus, cum a se disertos visos esse multos ait, eloquentem neminem: diserto satis putat dicere quae oporteat, ornate autem dicere proprium esse eloquentissimi.
因为我们上面提到的M.安东尼乌斯,当他说他曾见过许多能言善辩的人,但没有一个真正雄辩的人时,他认为对于一个能言善辩的人来说,说出该说的话就足够了,而华丽地演讲则是最雄辩之人的专属特征。
§8.pr.14quae virtus si usque ad eum in nullo reperta est, ac ne in ipso quidem aut L. Crasso, certum est et in his et in prioribus eam desideratam, quia difficillima fuit.
如果这种美德直到他那时也没有在任何人身上发现,甚至在他自己或L.克拉苏身上也没有发现,那么可以肯定的是,无论是在他们身上还是在他们之前的人身上,这种美德都是欠缺的,因为它极其困难。
et Marcus Tullius inventionem quidem ac dispositionem prudentis hominis putat, §8.pr.15eloquentiam oratoris, ideoque praecipue circa praecepta partis huius laboravit.
而马库斯·图利乌斯认为,发现和布局确实是明智之人的工作,而雄辩则是演讲者的工作,因此他特别在这部分的规则上付出了劳动。
quod eum merito fecisse etiam ipso rei, de qua loquimur, nomine palam declaratur.
他这样做是完全有道理的,这甚至通过我们所谈论的事物本身的名称就公开地表现出来了。
eloqui enim est omnia, quae mente conceperis, promere atque ad audientes perferre; sine quo supervacua sunt priora et similia gladio condito atque intra vaginam suam haerenti.
因为表达就是将你在心中所构想的一切呈现出来并传递给听众;如果没有这一点,先前的事物就是多余的,就像一把入鞘并卡在剑鞘里的剑。
§8.pr.16hoc itaque maxime docetur, hoc nullus nisi arte adsequi potest, hic studium plurimum adhibendum, hoc exercitatio petit, hoc imitatio, hic omnis aetas consumitur, hoc maxime orator oratore praestantior, hoc genera ipsa dicendi alia alia potiora.
因此,这正是最需要被教授的,这也是任何人除非通过艺术否则无法获得的,这里必须投入最多的研究,这是练习所要求的,这是模仿所要求的,这里消耗了整整一生的时光,凭借这一点,一位演讲者尤其比另一位演讲者更优秀,凭借这一点,说话的文体本身也有一些比另一些更优越。
§8.pr.17neque enim Asiani aut quocunque alio genere corrupti res non viderunt aut eas non collocaverunt neque, quos aridos vocamus, stulti aut in causis caeci fuerunt; sed his iudicium in eloquendo ac modus, illis vires defuerunt, ut appareat in hoc et vitium et virtutem esse dicendi.
因为,无论是以亚细亚风格还是以任何其他风格堕落的人,并不是没有看到事实,或者没有对它们进行布局,而我们称之为“枯燥”的人,也并非愚蠢或在诉讼中盲目;而是前者在表达中缺乏判断力和节度,后者则缺乏力量,从而显而易见,在表达中既存在着演讲的缺陷,也存在着演讲的美德。
§8.pr.18non ideo tamen sola est agenda cura verborum.
然而,我们不能因此而仅仅关注词语。
occurram enim necesse est et, velut in vestibulo protinus apprehensuris hanc confessionem meam, resistam iis qui, omissa rerum (qui nervi sunt in causis) diligentia, quodam inani circa voces studio senescunt, idque faciunt gratia decoris, qui est in dicendo mea quidem opinione pulcherrimus, sed cum sequitur non cum adfectatur.
因为我必须挺身而出,去抵制那些仿佛要在门槛上立即抓住我这一表白的人,他们放弃了对事物的勤勉(这在诉讼中是神经),而在关于词句的某种虚无的热情中衰老,他们这样做是为了装饰,在我的心目中,装饰在演讲中确实是最美丽的,但那是在它自然跟随而来的时候,而不是在它被刻意追求的时候。
§8.pr.19corpora sana et integri sanguinis et exercitatione firmata ex iisdem his speciem accipiunt ex quibus vires, namque et colorata et adstricta et lacertis expressa sunt; at eadem si quis volsa atque fucata muliebriter comat, foedissima sint ipso formae labore.
健康、血液健全且通过锻炼而结实的身体,是从赋予它们力量的完全相同的事物中获得美感的,因为它们既有血色、紧致,又因肌肉而轮廓分明;但如果有人像妇女一样拔毛并涂脂抹粉来打扮它们,它们就会因为这种追求美感的劳作本身而变得极其丑陋。
§8.pr.20et cultus concessus atque magnificus addit hominibus, ut Graeco versu testatum est, auctoritatem; at muliebris et luxuriosus non corpus exornat, sed detegit mentem.
且合度而华丽的服饰能给人们增加威严,正如一首希腊诗所证明的那样;但女性化且奢侈的服饰不仅不能装点身体,反而暴露了内心。
similiter illa translucida et versicolor quorundam elocutio res ipsas effeminat, quae illo verborum habitu vestiantur.
同样,某些人那种半透明且五彩斑斓的文体,使那些披着词语外衣的事物本身变得软弱无力。
curam ergo verborum, rerum volo esse sollicitudinem.
因此,我希望有对词语的关注,但更要有对事物的切实关切。
§8.pr.21nam plerumque optima rebus cohaerent et cernuntur suo lumine; at nos quaerimus illa, tanquam lateant semper seque subducant.
因为在大多数情况下,最优秀的东西与事物紧密相连,并通过它们自身的光芒被看到;但我们却寻找它们,仿佛它们总是隐藏起来并退避三舍。
ita nunquam putamus circa id esse de quo dicendum est, sed ex aliis locis petimus et inventis vim adferimus.
因此,我们从不认为它们存在于我们必须谈论的事物周围,而是从其他地方去寻求,并对我们所发现的东西施加暴力。
§8.pr.22maiore animo aggredienda eloquentia est, quae si toto corpore valet, ungues polire et capillum reponere non existimabit ad curam suam pertinere.
应当以更大的气魄去追求雄辩,如果它在整个身体上都是强壮的,它就不会认为修剪指甲和梳理头发属于它所要关心的范围。
sed evenit plerumque ut in hac diligentia deterior etiam fiat oratio, primum,
但是在这种勤勉中,大抵会发生演讲反而变得更糟的情况:首先,