§7.10.10quaedam vero non docentium sunt, sed discentium.
然而,有些事情不属于教学者,而属于学习者。
nam medicus, quid in quoque valetudinis genere faciendum sit, quid quibusque signis providendum, docebit; vim sentiendi pulsus venarum, coloris modos, spiritus meatum, caloris distantiam, quae sui cuiusque sunt ingenii, non dabit.
因为医生会传授在每种疾病中应当做什么,针对每种征兆应当预防什么;但感受脉搏的力量、脸色的变化、呼吸的顺畅、热度的差异,这些属于每个人自身天赋的东西,他是无法赋予的。
quare plurima petamus a nobis et cum causis deliberemus cogite musque homines ante invenisse artem quam docuisse.
因此,让我们多从自身寻求,与案件共同商讨,并思考人们是在传授技术之前就发现了它。
illa enim potentissima est, §7.10.11quaeque vere dicitur oeconomica totius causae dispositio, quae nullo modo constitui nisi velut in re praesente potest: ubi adsumendum prooemium, ubi omittendum, ubi utendum expositione continua, ubi partita, ubi ab initiis incipiendum, ubi more Homerico e mediis vel ultimis, ubi omnino non exponendum, §7.10.12quando a nostris, quando ab adversariorum propositionibus incipiamus, quando a firmissimis probationibus, quando a levioribus; qua in causa praeponendae prooemiis quaestiones, qua praeparatione praemuniendae, quid iudicis animus accipere possit statim dictum, quo paulatim deducendus, singulis an universis opponenda refutatio, reservandi perorationi an per totam actionem diffundendi adfectus, de iure prius an de aequitate dicendum; anteacta crimina an de quibus iudicium est prius obiicere vel diluere conveniat; §7.10.13si multiplices causae erunt, quis ordo faciendus, quae testimonia tabulaeve cuiusque generis in actione recitandae, quae reservandae.
因为那才是最强大的,即那被真正称为整个案件之“实用布局(经济)”的东西,它绝不能被确立,除非是在面对具体案情时:在何处应当采用绪论,在何处应当省略,在何处应当使用连续的陈述,在何处使用划分的陈述,在何处应当从头开始,在何处应当像荷马那样从中间或结尾开始,在何处根本不应当陈述,何时我们应当从自己的主张开始,何时从对手的主张开始,何时从最强有力的证据开始,何时从较弱的开始;在何种案件中问题应当置于绪论之前,应当用何种准备来加以防范,裁判官的心灵在话语刚说出时能接受什么,又应当将他逐渐引导到何处,反驳应当针对个别论点还是整体,情感的激发应当留到结语还是散布在整个申辩中,应当先谈法律还是先谈公平;应当先提出或澄清过去的罪行,还是先提出或澄清作为审判对象的罪行;如果是复杂的案件,应当作何种顺序安排,在申辩中应当宣读何种类型、何种证言或文件,又应当保留哪些。
haec est velut imperatoria virtus copias suas partientis ad casus proeliorum, retinentis partes per castella tuenda custodiendasve urbes, petendos commeatus, obsidenda itinera, mari denique ac terra dividentis.
这就像是将军的才能,他根据战斗的变局分配自己的兵力,留下一部分防守要塞或看守城市,寻求给养,封锁道路,最后在海陆两路分配兵力。
sed haec in oratione praestabit, §7.10.14cui omnia adfuerint, natura, doctrina, studium.
但在演讲中展现这些的人,必须是具备了一切条件(天赋、教养和热忱)的人。
quare nemo exspectet, ut alieno tantum labore sit disertus.
因此,谁也不要期望仅靠别人的劳动就能变得能言善辩。
vigilandum, durandum, enitendum, pallendum est, facienda sua cuique vis, suus usus, sua ratio, non respiciendum ad haec, sed in promptu habenda, nec tanquam tradita sed tanquam innata.
必须警醒、坚持、努力、面色苍白;每个人必须形成自己的力量、自己的实践、自己的方法,不应回头看这些规则,而应将其准备在手,不像是传授而来的,而像是与生俱来的。
§7.10.15nam via demonstrari potest, velocitas sua cuique est; verum ars satis praestat, si copias eloquentiae ponit in medio; nostrum est uti eis scire.
因为道路可以被指示,但速度属于每个人自己;确实,如果艺术把雄辩的资材呈现在眼前,它就已经做得足够了;知道如何使用它们则是我们自己的事。
§7.10.16neque enim partium est demum dispositio, sed in his ipsis primus aliquis sensus et secundus et tertius; qui non modo ut sint ordine collocati, laborandum est, sed ut inter se vincti atque ita cohaerentes, ne commissura perluceat; corpus sit, non membra.
因为布局不仅是部分的划分,而且在这些部分本身之中,也有某种第一、第二和第三的思想;我们不仅必须努力使它们按顺序排列,而且要使它们相互联结、如此凝聚,以至于接缝处不露痕迹;使之成为一个身体,而不是肢体的拼凑。
§7.10.17quod ita continget, si et quid cuique conveniat viderimus et verba verbis applicarimus non pugnantia, sed quae invicem complectantur.
如果我们要达到这种效果,就需要看清什么适合于每一个部分,并将词语与词语结合起来,使之不是相互冲突,而是相互拥抱。
ita res non diversae distantibus ex locis quasi invicem ignotae collidentur, sed aliqua societate cum prioribus ac sequentibus copulatae tenebuntur, ac videbitur non solum composita oratio, sed etiam continua.
这样,来自遥远地方的不同事物就不会像互不相识一样发生碰撞,而是会通过与前后的某种联合结合在一起,演讲不仅显得是有条理的,而且是连贯的。
verum longius fortasse progredior fallente transitu et a dispositione ad elocutionis praecepta labor, quae proximus liber inchoabit.
然而,由于不知不觉的过渡,我可能走得太远了,正在从布局滑向文体规则,下一卷将开始讨论这些内容。