Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §8.5.1-8.5.10

格言的定义与演变及其分类和用法

第 232 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

本章节探讨了“格言”(sententiae)的词源、定义及历史演变,对其进行了分类,并阐述了其具体应用方法与使用规范,强调使用者的威望对格言说服力的支撑作用。

§8.5.1sententiam veteres, quod animo sensissent, vocaverunt.
古人把他们在心中所感受(判断)到的东西称为“sententia”(见解、句子)。
id cum est apud oratores frequentissimum, tum etiam in usu cotidiano quasdam reliquias habet; nam et iuraturi ex animo nostri sententia et gratulantes ex sententia dicimus.
这一词汇不仅在雄辩家中最常使用,而且在日常习惯中也保留了某些残存的痕迹;因为我们在准备宣誓时会说“凭我内心的真诚确信”(ex animi nostri sententia),在祝贺时会说“如愿以偿”(ex sententia)。
non raro tamen et sic locuti sunt, ut sensa sua dicerent; nam sensus corporis videbantur.
然而,他们也常以“sensa”来表达自己的思想,因为“sensus”(感觉)似乎是属于身体的。
§8.5.2sed consuetudo iam tenuit, ut mente concepta sensus vocaremus, lumina autem praecipueque in clausulis posita sententias; quae minus celebratae apud antiquos nostris temporibus modo carent.
但现在的习惯已经固定下来,我们把脑海中构想出的思想称为“sensus”,而把警句、特别是放在句末的闪光点称为“sententiae”;后者在古人那里较少使用,而在我们的时代却已经到了泛滥无度的地步。
ideoque mihi et de generibus earum et de usu arbitror pauca dicenda.
因此,我认为有必要对它们的种类和使用方法略作说明。
antiquissimae sunt, §8.5.3quae proprie, quamvis omnibus idem nomen sit, sententiae vocantur, quas Graeci excedit, B: excidit, A. γνώμας appellant;
最古老的是那些在狭义上被称为“sententiae”的(尽管所有这些都有相同的名字),即希腊人称为“gnomae”(格言)的那些;而且这两个名称都源于它们类似于建议或法令。
utrumque autem nomen ex eo acceperunt, quod similes sunt consiliis aut decretis. est autem haec vox universalis, quae etiam citra complexum causae possit esse laudabilis, interim ad rem tantum relata, ut nihil est tam populare quam bonitas, interim ad personam, quale est Afri Domitii, princeps, qui vult omnia scire, necesse habet multa ignoscere.
这是一种普遍的言论,即使脱离诉讼的具体语境也同样值得赞赏,有时仅与客观事物相关,如“没有什么比善良更得人心”,有时则与特定人物相关,如多米提乌斯·阿费尔的格言:“想要知道一切的君主,就必须宽恕许多事情”。
§8.5.4hanc quidam partem enthymematis, quidam initium aut clausulam epichirematis esse dixerunt; et est aliquando, non tamen semper.
有人说这是省略三段论(enthymema)的一部分,有人说是立证附三段论(epicheirema)的开端或结语;它有时确实是,但并不总是如此。
illud verius esse eam aliquando simplicem, ut ea, quae supra dixi, aliquando ratione subiecta: nam in omni certamine, qui opulentior est, etiamsi accipit iniuriam, tamen, quia plus potest, facere videtur; nonnumquam duplicem: " obsequium amicos, veritas odium parit. "
更真实的情况是,它有时是单一的,如我上面所说的那些,有时则附带理由:“因为在每一次竞争中,较富裕的人即使遭受了侵害,但因为他更有力量,仍显得像是侵害的实施者”;有时是双重的:“顺从产生朋友,真理产生仇恨。
§8.5.5sunt etiam, qui decem genera fecerint, sed eo modo, quo fieri vel plura possunt, per interrogationem, per comparationem, infitiationem, similitudinem, admirationem, et cetera huiusmodi; per omnes enim figuras tractari potest.
” 也有人将其分为十类,但那是用一种甚至可以分出更多类别的方法,即通过疑问、比较、否定、比拟、惊叹以及其他诸如此类的方式;因为它可以通过所有的修辞格来处理。
illud notabile ex diversis: " mors misera non est, aditus ad mortem est miser.
以下是源于对立面而引人注目的一例:“死亡并非悲惨,通往死亡的道路才是悲惨的。
" Ac rectae quidem sunt tales: §8.5.6" tam deest avaro, quod habet, quam quod non habet.
”而以下这些则是平铺直叙的类型: “守财奴缺乏他所拥有的,正如他缺乏他所没有的一样。
" Sed maiorem vim accipiunt et mutatione figurae, ut " usque adeone mori miserum est? " acrius hoc enim quam per se, mors misera non est.
”但通过改变修辞格,它们也能获得更大的力量,例如:“死,难道就真的如此悲惨吗? ”因为这比单说“死亡并非悲惨”更为尖锐。
et translatione a communi ad proprium; nam, cum sit rectum, nocere facile est, prodesse difficile, vehementius apud Ovidium Medea dicit, " servare potui; perdere an possim, rogas? " Vertit ad personam Cicero:
此外,通过将普遍事物套用到特定人物上也能增强力量;因为,虽然“伤害容易,施益困难”是直白的表述,但奥维德笔下的美狄亚却说得更为激烈:“我曾能拯救他们;你现在竟问我能否毁灭他们?
§8.5.7nihil habet, Caesar, nec fortuna tua maius quam ut possis, nec natura melius quam ut velis servare quam plurimos.
”西塞罗则将其转而针对特定的人: “凯萨啊,你的命运之伟大,莫过于你能够拯救尽可能多的人;你的天性之美好,莫过于你愿意这样做。
ita, quae erant rerum, propria fecit hominis.
”如此一来,他把本属于客观事物的话语,变成了特定人所专有的。
in hoc genere custodiendum est et id, quod ubique, ne crebrae sint, ne palam falsae (quales frequenter ab iis dicuntur, qui haec καθολικὰ vocant, et, quidquid pro causa videtur, quasi indubitatum pronuntiant), et ne passim et a quocunque dicantur.
在这一类型以及任何地方,都必须防范的是,它们不能过于频繁,不能明显虚假(那些把这些称为“katholika”(普遍真理)的人常常说出这样的话,并且把任何看似对诉讼有利的说法都当作不容置疑的事实来宣告),也不能在任何地方、由任何人随口说出。
§8.5.8magis enim decet eos, in quibus est auctoritas, ut rei pondus etiam persona confirmet.
因为这些话更适合于有威望的人,以便让说话者的身份也来证实事情的分量。
quis enim ferat puerum aut adolescentulum aut etiam ignobilem, si iudicet in dicendo et quodammodo praecipiat?
毕竟,如果一个童子、一个年轻人甚至一个无名之辈在发言中指手画脚、指点江山,谁能容忍呢?
§8.5.9enthymema quoque est omne quod mente concepimus; proprie tamen dicitur, quae est sententia ex contrariis, propterea quod eminere inter ceteras videtur, ut Homerus poeta, urbs Roma.
我们脑海中所构想的一切也都可以是“enthymema”(意中思考);但在狭义上,它指的是由对立面构成的句子,因为它在其他句子中显得格外突出,就像我们说“诗人荷马”或“罗马城”一样。
de hoc in argumentis satis dictum est.
关于这一点,在论证部分已经说得足够了。
non semper autem ad probationem adhibetur sed aliquando ad ornatum: §8.5.10quorum igitur impunitas, Caesar, tuae clementiae laus est, eorum te ipsorum ad crudelitatem acuet oratio? non quia sit ratio dissimilis, sed quia iam per alia, ut id iniustum appareret, effectum erat;
然而,它并不总是用于论证,有时也用于修饰: “凯萨啊,难道那些免受惩罚、从而彰显了你宽大仁慈之人的发言,反而会激起你走向残酷吗? ”这并不是因为两者的逻辑有所不同,而是因为通过其他方式,这件事情的不公正性已经昭然若揭了。

词汇与语法注释

  1. §8.5.1ex animi nostri sententia — 宣誓或官方誓约中使用的传统公式语,意为“凭我内心真诚的确信”。在此处被引用,旨在说明 sententia 一词最初是指个人的“意见、判断或确信”,而非修辞学上的“格言”。
  2. §8.5.2quae minus celebratae apud antiquos — 关系代词 quae 的先行词是前文的 sententias(格言)。昆体良在此将古人(古典时期作家)使用格言时的克制,与他所处时代(银色时期)对格言无节制的滥用(modo carent)进行了对比。
  3. §8.5.4illud verius esse — 宾格指示代名词 illud 用作不定式从句的预示性(proleptic)主语,引入了作者自身更为准确的观点,以反驳前述他人的理论。该观点的具体内容由随后以 eam aliquando simplicem... 开始的不定式从句展开。
  4. §8.5.6tam deest avaro, quod habet, quam quod non habet — 引用自普布里留斯·西鲁斯的著名格言。对于守财奴(avaro,与格)而言,“他所拥有的”(quod habet)和“他所没有的”(quod non habet)并列作为 deest(缺乏)的主语。利用 tam... quam(如同……一样)的句式,辛辣而完美地表达了守财奴因无法支配自身财富导致拥有等同于无的悖论。
  5. §8.5.7nihil habet, Caesar, nec fortuna tua maius ... nec natura melius — 引用自西塞罗的《为里加里乌斯辩护》。比较级中性单数宾格形容词 maius 和 melius 控制着随后的 ut 从句(ut possis..., ut velis...),这些 ut 从句实际上充当了比较的对象(如“没有什么比你能够……更伟大”)。该结构结合双重否定(nihil... nec... nec)来表达强烈的肯定。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §8.5.1-8.5.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:8.5.1-8.5.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。