Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §8.5.11-8.5.23

结语感叹与暗示性警句的用法及对过度技巧的批评

第 233 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

昆体良讨论了放在句末的有效短句(结句)和“结语感叹”(epiphonema),例示了暗示意(noema)等新型的“sententiae”,并批评了缺乏实际内容的空洞修辞、牵强附会以及不合时宜的文字游戏。

§8.5.11et addita in clausula est epiphonematis modo non tam probatio quam extrema quasi insultatio.
而在结句中,以结语感叹的方式添加的,与其说是论证,不如说是某种最后的嘲弄。
est enim epiphonema rei narratae vel probatae summa acclamatio: " tantae molis erat Romanam condere gentem! " facere enim probus adolescens periculose quam perpeti turpiter maluit.
因为结语感叹是对所叙述或所证实之事的终极喝彩: “建立罗马民族竟是如此艰巨的伟业! ” 因为这位正直的青年宁愿冒着生命危险去行动,也不愿屈辱地忍受。
§8.5.12est et, quod appellatur a novis noema qua voce omnis intellectus accipi potest; sed hoc nomine donarunt ea quae non dicunt, uerum intelligi volunt: ut in eum, quem saepius a ludo redemerat soror, agentem cum ea talionis, quod ei pollicem dormienti recidisset, eras dignus, ut haberes integram manum, sic enim auditur ut depugnares.
还有一种被现代人称为“noema”(暗示意)的东西,这个词本来可以指代一切理解;但他们用这个名称来赋予那些口头不说明、却希望被理解的意思:例如对那个多次被姐姐从角斗士学校赎回、却因姐姐趁他睡着时切掉其大拇指而向她提起同害报复诉讼的人说:“你配得拥有一只完整的手”——因为这句话听起来的意思是“好让你能继续战到死”。
§8.5.13vocatur aliquid et clausula; quae, si est quod conclusionem dicimus, et recta et quibusdam in partibus necessaria est: quare prius de vestro facto fateamini necesse est, quam Ligarii culpam ullam reprehendatis.
有些东西也被称为“clausula”(结句);如果它是指我们所说的结论,那么它既是恰当的,在某些部分也是必要的: “因此,在你们指责利加里乌斯的任何过错之前,你们必须首先承认自己的所作所为。
sed nunc aliud volunt, ut omnis locus, omnis sensus in fine sermonis feriat aurem.
” 但现在人们追求的是另一回事,即让每一个段落、每一个思想在言论的末尾都震动听众的耳朵。
§8.5.14turpe autem ac prope nefas ducunt, respirare ullo loco, qui acclamationem non petierit.
而且,他们认为在任何不曾寻求喝彩的地方换气都是可耻的,甚至近乎亵渎。
inde minuti corruptique sensiculi et extra rem petiti; neque enim possunt tam multae bonae sententiae esse, quam necesse est multae sint clausulae.
由此产生了那些琐碎退化且脱离诉讼主题的微小思想(sensiculi);因为不可能有那么多好的“sententiae”,而结句却必然要有很多。
§8.5.15iam haec magis nova sententiarum genera.
以下是更为新颖的“sententiae”类型。
ex inopinato: ut dixit Vibius Crispus in eum, qui, cum loricatus in foro ambularet, praetendebat id se metu facere, quis tibi sic timere permisit? et insigniter Africanus apud Neronem de morte matris, rogant te, Caesar, Galliae tuae, ut felicitatem tuam fortiter feras.
出乎意料的:正如维比乌斯·克里斯普斯对那个穿着铠甲在广场上行走、并辩称自己是因为害怕才这样做的人所说: “谁允许你害怕成这样的? ” 以及阿非利加努斯在尼禄面前关于其母之死极为引人注目的话: “凯萨啊,你的高卢各行省请求你,勇敢地承受你的福祉。
sunt et alio relata: §8.5.16ut Afer Domitius, cum Cloatillam defenderet, cui obiectum crimen, quod virum qui inter rebellantes fuerat sepelisset, remiserat Claudius, in epilogo filios eius adloquens, matrem tamen, inquit, pueri sepelitote.
” 还有一些转向其他事物的情况:例如多米提乌斯·阿非尔在为克洛阿蒂拉辩护时,她被控埋葬了曾属于叛军的丈夫(此罪已被克劳狄乌斯宽免),阿非尔在结词中对她的儿子们说: “然而,孩子们,去埋葬你们的母亲吧。
§8.5.17et aliunde petita, id est in alium locum ex alio translata.
” 还有从别处借用的,即从一个语境转用到另一个语境。
pro Spatale Crispus, quam qui heredem amator instituerat decessit, cum haberet annos duodeviginti, hominem divinum, qui sibi indulsit.
克里斯普斯为斯帕塔莱辩护,其情夫立她为继承人后去世,当时她年仅十八岁: “真是个神人啊,他满足了自己!
§8.5.18facit quasdam sententias sola geminatio, qualis est Senecae in eo scripto, quod Nero ad senatum misit occisa matre, cum se periclitatum videri vellet: salvum me esse adhuc nec credo nec gaudeo.
” 仅仅是通过重叠(geminatio)就能产生某些“sententiae”,比如塞内卡在尼禄弑母后送交元老院的文书中(当时尼禄希望显得自己也曾身处险境)所写的: “我至今仍然安然无恙,对此我既不敢相信,也不感到高兴。
melior, cum ex contrariis valet: habeo quem fugiam; quem sequar non habeo.
” 当它从对立面中获得力量时则更好: “我有了要躲避的人;而要追随的人,我却没有。
quid, quod miser, cum loqui non posset, lacere non poterat?
” 还有: “可怜的人啊,既然不能说话,又怎能不保持沉默?
§8.5.19ea vero fit pulcherrima, cum aliqua comparatione clarescit.
” 如果它通过某种对比而显现,那就最为美丽了。
Trachalus contra Spatalen: placet hoc ergo, leges, diligentissimae pudoris custodes, decimas uxoribus dari, quartas meretricibus?
特拉卡卢斯针对斯帕塔莱说: “法律啊,你们作为贞洁最勤勉的守护者,难道赞同将十分之一分给妻子,而将四分之一分给娼妓吗?
§8.5.20sed horum quidem generum et bonae dici possunt et malae.
” 但在这些类型中,确实可以说有好的,也有坏的。
illae semper vitiosae ut a verbo: patres conscripti, sic enim incipiendum est mihi, ut memineritis patrum.
那些源于字词的总是不可取的: “各位应征父老,我之所以必须这样开始,是为了让你们记住自己的父亲们。
peius adhuc, quo magis falsum est et longius petitum, contra eandem sororem gladiatoris, cuius modo feci mentionem, ad digitum pugnavi.
” 更糟糕的是那些虚假且生搬硬套的,正如对刚才提到过的那位角斗士的姐姐所说的: “我曾战至最后一指。
§8.5.21est etiam generis eiusdem, nescio an vitiosissimum, quotiens verborum ambiguitas cum rerum falsa quadam similitudine iungitur.
” 在同一种类型中,或许也是最恶劣的,就是词语的双关与事物虚假的相似性结合在一起。
clarum actorem iuvenis audivi, cum lecta in capite cuiusdam ossa sententiae gratia tenenda matri dedisset: infelicissima femina, nondum extulisti filium et iam ossa legisti.
我年轻时听一位著名的诉讼代理人说,为了追求一句“sententia”,他把从某人头部拾取的骨头拿给其母亲抱着,并说: “最不幸的女人啊,你还没有送走你的儿子,就已经拾取了他的骨头。
§8.5.22ad hoc plerique minimis etiam inventiunculis gaudent, quae excussae risum habent, inventae facie ingenii blandiuntur.
” 对此,大多数人甚至为最微不足道的雕虫小技而沾沾自喜,这些心思一旦说穿便引人发笑,但在刚被发现时却以聪明伶俐的面貌取悦他人。
de eo, qui naufragus et ante agrorum sterilitate vexatus in scholis fingitur se suspendisse: quem neque terra recipit nec mare, pendeat. huic simile in illo,
在学校演练中,假定一个遭遇海难、此前又因土地荒芜而饱受折磨的人上吊自杀: “既然陆地和海洋都不接纳他,就让他吊着吧。
§8.5.23de quo supra dixi, cui pater sua membra laceranti venenum dedit: qui haec edit, debet hoc bibere.
” 与此相似的是,在我上面提到的那个例子中,父亲给自残肢体的儿子送去毒药: “吃这些东西的人,应该喝这个。
et in luxuriosum, qui ἀποκαρτέρησιν simulasse dicitur: necte laqueum, habes, quod faucibus tuis irascaris; sume venenum, decet luxuriosum bibendo mori.
” 对于一个据称假装绝食自尽的奢侈之徒: “套好绳套吧,你有理由对自己的喉咙动怒;服下毒药吧,奢侈的人在饮酒中死去正合适。 ”

词汇与语法注释

  1. 8.5.12eras dignus, ut haberes integram manum — 未完成过去时“eras”表达了“本应当拥有(但实际没有)”的违背事实或过去义务的语气,而“ut haberes”是由“dignus”引导的、使用虚拟式未完成过去时的结果或名词从句。
  2. 8.5.18lacere — 抄本传统中的“lacere”极有可能是“tacere”(保持沉默,与前文的“loqui”对立)或“lacrimare”(流泪)的抄写错误。在此假定其为“tacere”并据此进行翻译。
  3. 8.5.21nondum extulisti filium et iam ossa legisti — 昆体良批评了利用双关(词语歧义)进行的不得体的夸张表达:“extulisti”(源自“efferre”,意为运出安葬)和“ossa legisti”(源自“ossa legere”,既可指从火葬堆中拾骨,也可指从头部伤口中取出碎骨)。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §8.5.11-8.5.23. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:8.5.11-8.5.23

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。