§8.4.21illud quoque est ex relatione ad aliquid, quod non eius rei gratia dictum videtur, amplificationis genus.
还有一种源于与他物相关联的夸大类型,这似乎并不是为了该事物本身而说的。
non putant indignum Troiani principes, Graios Troianosque propter Helenae speciem tot mala tanto temporis spatio sustinere: quaenam igitur illa forma credenda est? non enim hoc dicit Paris, qui rapuit, non aliquis iuvenis aut unus e vulgo, sed senes et prudentissimi et Priamo assidentes.
特洛伊的长老们并不认为,希腊人和特洛伊人为了海伦的美貌而在如此长的时间内承受如此多的苦难是不值当的:那么,那种美貌该被信以为是何等样貌呢? 因为说这话的不是掠走她的帕里斯,不是某个年轻人,也不是平民中的一员,而是老人们、最明智的人、以及陪伴在普里阿摩斯身旁的人。
§8.4.22verum et ipse rex decennii bello exhaustus, amissis tot liberis, imminente summo discrimine, cui faciem illam, ex qua tot lacrimarum origo fluxisset, invisam atque abominandam esse oportebat, et audit haec et eam filiam appellans iuxta se locat et excusat etiam atque sibi esse malorum causam negat.
不仅如此,连因十年战争而疲惫不堪、失去了如此多孩子、面临着极大危机的国王本人(对他而言,那张流出了如此多泪水之源泉的脸庞本该是可憎和可恶的),他也听到了这些话,并称她为女儿,安置在自己身边,甚至为她辩护,否认她是自己苦难的原因。
§8.4.23nec mihi videtur in Symposio Plato, cum Alcibiadem confitentem de se, quid a Socrate pati voluerit, narrat, ut illum culparet, haec tradidisse, sed ut Socratis invictam continentiam ostenderet, quae corrumpi speciosissimi hominis tam obvia voluntate non posset.
在我看来,柏拉图在《会饮篇》中,当他叙述阿尔西比亚德斯自白他希望从苏格拉底那里得到什么对待时,传下这些事并非为了指责他,而是为了展示苏格拉底无法被征服的自制力,这种自制力是无法被那最俊美之人的如此明显的意愿所败坏的。
§8.4.24quin ex instrumento quoque heroum illorum magnitudo aestimanda nobis datur.
的确,从英雄们的装备中,我们也得以估量他们的伟大。
huc pertinet clipeus Aiacis et Pelias Achillis.
这包括埃阿斯的盾牌和阿喀琉斯的培利翁梣木枪。
qua virtute egregie est usus in Cyclope Vergilius.
维吉尔在描写独眼巨人时极好地利用了这一妙处。
nam quod illud corpus mente concipiam, cuius
"
trunca manum pinus regit?
"
Quid?
因为我该在脑海中想象一个怎样的身体,以至于‘一棵砍掉枝叶的松树在指引他的手’? 还有呢?
§8.4.25cum vix loricam duo multiplicem connixi humeris ferunt, quantus Demoleos, qui indutus ea
"
cursu palantes Troas agebat?
"
Quid? M. Tullius de M. Antonii luxuria tantum fingere saltem potuisset, quantum ostendit dicendo, conchyliatis Cn.
当两个全力以赴的壮汉用肩膀也几乎无法扛起那件多重重叠的铠甲时,那身穿此铠甲并‘在奔跑中驱赶着四散逃窜的特洛伊人’的德摩勒奥斯该有多么高大? 还有呢? 关于马克·安东尼的奢侈,马尔库斯·图利乌斯难道哪怕能想象出如同他通过说以下这番话所展现出的那么多吗?
Pompeii peristromatis servorum in cellis stratos lectos videres? conchyliata peristromata et Cn.
‘你会看到在奴隶的简陋小屋里,床铺上铺着格奈乌斯·庞培的紫色织毯。
Pompeii terunt servi in cellis: nihil dici potest ultra, et necesse est tamen infinito plus in domino cogitare.
’奴隶们在小木屋里磨损着紫色织毯,而且还是格奈乌斯·庞培的织毯:再没有更进一层的话可说了,然而,我们却必然会对这位主人的奢侈产生无限多的联想。
§8.4.26est hoc simile illi, quod ἔμφασις dicitur; sed illa ex verbo, hoc ex re coniecturam facit tantoque plus valet, quanto res ipsa verbis est firmior.
这与被称为‘隐意’的修辞相似;但那是从言辞中进行推测,而这是从事实上进行推测,并且事实本身越是比言辞更为坚定,它的力量就越大。
potest adscribi amplificationi congeries quoque verborum ac sententiarum idem significantium.
表达相同意思的言辞和句子的累叠也可以归入夸大。
nam, etiamsi non per gradus ascendant, tamen velut acervo quodam adlevantur: §8.4.27quid enim tuus ille, Tubero, destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? cuius latus ille mucro petebat? qui sensus erat armorum tuorum? quae tua mens, oculi, manus, ardor animi? quid cupiebas? quid optabas? Simile est hoc figurae, quam συναθροισμόν vocant; sed illic plurium rerum est congeries, hic unius multiplicatio.
因为,即使它们不是按阶梯递升,但它们仍像某种堆积一样被抬高: ‘因为,图贝罗,你在法萨卢斯战线上拔出的那把剑,究竟在做什么? 那剑锋在寻找谁的肋部? 你的武器意欲为何? 你的心、你的眼睛、你的双手、你灵魂的炽热又是什么? 你渴望什么? 你期盼什么? ’这类似于人们称为‘积聚’的修辞格;但在那里是若干不同事物的堆积,而在这里是单一事物的成倍多样化。
haec etiam crescere solet verbis omnibus altius atque altius insurgentibus: aderat ianitor carceris, carnifex praetoris, mors terrorque sociorum et civim Romanorum, victor Sextius.
这往往也通过所有言语愈升愈高而增长:‘在场的有监狱的门卒,行政官的刽子手,盟友和罗马公民的死亡与恐怖,胜利者塞克斯提乌斯。
28 Eadem fere est ratio minuendi.
’ 缩减的方法也几乎相同。
nam totidem sunt ascendentibus quot descendentibus gradus.
因为下行的台阶与上行的台阶一样多。
ideoque uno ero exemplo contentus eius loci, quo Cicero de oratione Rulli haec dicit: pauci tamen qui proximi adstiterant, nescio quid illum de lege agraria voluisse dicere suspicabantur.
因此,我仅满足于西塞罗在谈到鲁路斯的演说时所说的那个地方的一个例子:‘然而,站在最靠近他的少数人怀疑,他似乎想就土地法说点什么。
quod si ad intellectum referas, minutio est, si ad obscuritatem, incrementum.
’如果把这归于理解力,它就是缩减;如果归于晦涩,它就是增长。
§8.4.29scio posse videri quibusdam speciem amplificationis hyperbolen quoque, nam et haec in utramque partem valet; sed quia excedit hoc nomen in tropos, differenda est.
我知道,夸张法在某些人看来也可以是夸大的一种形式,因为这在两个方向上都起作用;但由于这一名称属于比喻,因而必须予以推迟。
quos continuo subiungerem, nisi esset a ceteris separata ratio dicendi,.
若非它们的表达方式与其他方式相分离,我本会紧接着将它们接续在后。
Demus ergo breviter hoc desiderio iam paene publico, ne omittamus eum, quem plerique praecipuum ac paene solum putant orationis ornatum.
因此,让我们简短地满足这一近乎公众的愿望,以免我们遗漏了大多数人认为是言辞之首要且几乎是唯一装饰的这一内容。