Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §8.3.47-8.3.57

卑俗冗赘与矫揉造作等文体瑕疵

第 225 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

昆体良讨论了导致不雅含义或误解的恶声(kakemphaton)的更多例子,并论述了诸如卑俗(tapeinosis)等各种文体瑕疵。他还解释了多余词汇的重复(叠语)、冗长表达(赘语、冗长)以及矫揉造作(kakozelon),后者是破坏一切美德的最坏的文体瑕疵。

§8.3.47nec scripto modo id accidit, sed etiam sensu plerique obscene intelligere, nisi caveris, cupiunt (ut apud Ovidium quaeque latent meliora putat) et ex verbis, quae longissime ab obscenitate absunt, occasionem turpitudinis rapere.
这种情况不仅发生在书面文字中,而且大多数人,除非你多加提防,否则在理解其含义时也渴望往猥亵处想(正如奥维德所说:“凡是隐藏起来的,他都认为更好”),并从那些与猥亵风马牛不相及的词汇中强行攫取下流的契机。
siquidem Celsus κακέμφατον apud Vergilium putat: " incipiunt agitata tumescere.
实际上,凯尔苏斯认为维吉尔的诗句中含有恶声(kakemphaton):\n“被搅动的东西开始膨胀。
" Quod si recipias, nihil loqui tutum est.
”\n如果容许这种看法,那就没有什么话是安全可说的了。
§8.3.48deformitati proximum est humilitatis vitium, ταπείνωσιν vocant, qua rei magnitudo vel dignitas minuitur: ut saxea est verruca in summo montis vertice.
与丑恶最接近的是卑俗(tapeinosis)这一瑕疵,以此事物的宏伟或尊严被削弱:如“山顶上的石疣”。
cui natura contrarium, sed errore par est, parvis dare excedentia modum nomina, nisi cum ex industria risus inde captatur.
在性质上与此相反、但在错误程度上与之相等的是,给微小的事物冠以逾越分寸的大名,除非是故意以此博人一笑。
itaque nec parricidam nequam dixeris hominem nec deditum forte meretrici nefarium; quia alterum parum, alterum nimium est.
因此,你既不应将杀害尊亲者称为“无赖”,也不应将沉溺于女色者称为“大逆不道”;因为前者程度不够,后者则太过头。
proinde quaedam hebes, §8.3.49sordida, ieiuna, tristis, ingrata, vilis oratio est;
同样,有些言论是迟钝的、肮脏的、贫瘠的、忧郁的、不讨喜的、低贱的;这些瑕疵通过相反的美德最容易显现出来。
quae vitia facillime fient manifesta contrariis virtutibus. nam primum acuto, secundum nitido, tertium copioso, deinceps hilari, iucundo, accurato diversum est.
因为第一种(迟钝)与锐利相反,第二种(肮脏)与光鲜相反,第三种(贫瘠)与丰满相反,接下来的则分别与欢快、愉悦、精细相反。
§8.3.50vitari debet et μείωσις, cum sermoni deest aliquid, quo minus plenus sit; quanquam id obscurae potius quam inornatae orationis est vitium.
减省(meiosis)也应当避免,即言论中缺少某些东西以至于不够充实;尽管这与其说是缺乏修饰的言论的瑕疵,不如说是含混的言论的瑕疵。
sed hoc quoque, cum a prudentibus fit, schema dici solet, sicut ταυτολογία id est eiusdem verbi aut sermonis iteratio.
但这一点如果是由精明者(有意的作家)所做,通常也被称为一种修辞格(schema),正如叠语(tautology),即同一词汇或言语的重复。
haec enim, §8.3.51quanquam non magnopere a summis auctoribus vitata, interim vitium videri potest, in quod saepe incidit etiam Cicero securus tam parvae observationis, sicut hoc loco, non solum igitur illud iudicium iudicii simile, iudices, non fuit.
因为这种重复,虽然并未被最杰出的作家们极力避免,但有时也可能被视为一种瑕疵,甚至西塞罗也常常陷入其中,疏于注意如此细微的规则,例如在此处:“因此,法官们,不仅那次判决不像一次判决。
interim mutato nomine ἐπανάλημψις dicitur, atque est et ipsum inter schemata; quorum exempla illo loco quaerenda, quo virtutes erunt.
”有时,在改变名称后它被称为重言(epanalepsis),而它本身也属于修辞格之一;这些例子应当在探讨美德的地方去寻找。
§8.3.52peior hac ὁμοείδεια, quae nulla varietatis gratia levat taedium atque est tota coloris unius, qua maxime deprehenditur carens arte oratio; eaque et in sententiis et in figuris et in compositione longe non animis solum sed etiam auribus est ingratissima.
比这更糟糕的是单调(homoeideia),它没有任何因变化而带来的美感来缓解沉闷,且整体上只有一种颜色,缺乏艺术的言论最容易通过它被察觉;而且无论在思想上、修辞格上还是在布局上,它不仅对心灵、而且对耳朵来说都显然是最不讨喜的。
vitanda etiam μακρολογία, §8.3.53id est longior quam oportet sermo: ut apud T. Livium, legati non impetrata pace retro domum, unde venerant, abierunt.
冗长(macrologia)也应当避免,即长于所必需的言论:如在提图斯·李维那里:“使者们未求得和平,便回到了他们来时的家园。
sed huic vicina periphrasis virtus habetur.
”但与此临近的迂言(periphrasis)却被视为一种美德。
est et πλεονασμὸς vitium, cum supervacuis verbis oratio oneratur: ego oculis meis vidi; sat est enim vidi.
赘语(pleonasm)也是一种瑕疵,即言论被多余的词汇所累:“我用我自己的眼睛看见了”;因为“我看见了”就已经足够了。
§8.3.54emendavit hoc etiam urbane in Hirtio Cicero, cui sapasim cum declamans filium a matre decem mensibus in utero latum esse dixisset, quid? aliae, inquit, in perula solent ferre? nonnunquam tamen illud genus, cuius exemplum priore loco posui, adfirmationis gratia adhibetur: " vocemque his auribus hausi. "
西塞罗甚至幽默地纠正了希尔提乌斯(Hirtius)的这一毛病,当后者在作演讲练习时说,一个儿子被母亲在子宫里怀了十个月:“什么? ”西塞罗说,“难道别的女人习惯把孩子装在小皮袋里吗? ”然而,有时我刚才在前面举出例子的那种类型,是为了强调而使用的:\n“我亲耳聆听了这声音。
§8.3.55at vitium erit, quotiens otiosum fuerit et supererit, non cum adiicietur.
” 但只要它是冗余和多余的,它就是一种瑕疵,而不仅仅是被添加。
est etiam, quae περιεργία vocatur, supervacua, ut sic dixerim, operositas, ut a diligenti curiosus et a religion superstitio distat.
还有一种被称为雕琢(periergia)的东西,可以说是一种多余的、费力的修饰,就像爱管闲事者与勤勉者的区别,以及迷信与宗教的区别一样。
atque, ut semel finiam, verbum omne, quod neque intellectum adiuvat neque ornatum, vitiosum dici potest.
并且,为了毕其功于一役,凡是既不能帮助理解又不能增添修饰的词,都可以说是带有瑕疵的。
§8.3.56κακόζηλον id est mala adfectatio, per omne dicendi genus peccat.
矫揉造作(kakozelon),即不良的装腔作势,在任何文体中都会犯错。
nam et tumida et pusilla et praedulcia et abundantia et arcessita et exultantia sub idem nomen cadunt.
因为浮夸的、渺小的、过分甜腻的、冗余的、牵强的以及轻浮放荡的,都归于这同一个名称之下。
denique κακόζηλον vocatur, quidquid est ultra virtutem, quotiens ingenium iudicio caret et specie boni fallitur, omnium in eloquentia vitiorum pessimum.
总之,凡是超越美德边界的都被称为矫揉造作,只要才华缺乏判断力并被美德的外表所欺骗,这就是雄辩术中所有瑕疵中最糟糕的一个。
nam cetera parum vitantur, hoc petitur.
因为其他的瑕疵是由于避之不及,而这一个却是刻意追求的。
§8.3.57est autem totum in elocutione.
但这完全存在于表达之中。
nam rerum vitia sunt stultum, commune, contrarium, supervacuum; corrupta oratio in verbis maxime impropriis, redundantibus, comprehensione obscura compositione fracta, vocum similium aut ambiguarum puerili captatione consistit.
因为事物内容的瑕疵是愚蠢、平庸、自相矛盾、多余;而堕落的言论则主要存在于极不恰当的词汇、多余的词汇、晦涩的理解、支离破碎的结构,以及对相似或含糊之词的幼稚追求之中。

词汇与语法注释

  1. 8.3.47plerique obscene intelligere, nisi caveris, cupiunt ... et ... occasionem turpitudinis rapere — 限定动词 cupiunt 同时支配了两个不定式短语:plerique ... obscene intelligere 和 [plerique] ... occasionem turpitudinis rapere。
  2. 8.3.48cui natura contrarium, sed errore par est, parvis dare excedentia modum nomina — 该句的语法主语是起名词作用的不定式短语 parvis dare excedentia modum nomina(给微小的事物冠以逾越分寸的名字),而谓语部分则是 cui [vitio] natura contrarium, sed errore par est。
  3. 8.3.54cui sapasim cum declamans filium a matre decem mensibus in utero latum esse dixisset — 关系代词与格 cui(对他)在句首起连接作用。虽然 sapasim 在抄本传统中是一个疑似受损的词汇,但句子的核心语法结构是由 cum 引导的虚拟式过去完成时从句 cum [Hirtius] declamans dixisset...。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §8.3.47-8.3.57. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:8.3.47-8.3.57

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。