§8.3.36cum sint eorum alia (ut dicit Cicero) nativa, id est, quae significata sunt primo sensu, alia reperta, quae ex his facta sunt, ut iam nobis ponere alia, quam quae illi rudes homines primique fecerunt, fas non sit, at derivare, flectere, coniungere, quod natis postea concessum est, §8.3.37quando desiit licere? sed, si quid periculosius finxisse videbimur, quibusdam remediis praemuniendum O. est: ut ita dicam, Si licet dicere, Quodam modo, Permittite mihi sic uti.
由于在这些词汇中,如西塞罗所说,有些是固有的(即在最初的感觉中被赋予意义的词),有些是新发现的(即由前者制造出来的词),以至于现在我们去创造那些与最初的、未开化的人类所创造的不同的词,是不合神律的,然而,对于后来出生的人所允许的派生、词形变化和词汇结合,何时停止被允许了呢? 但是,如果我们显得新造了某种过于冒险的词,就必须用某些补救措施预先做好防范:“可以说”、“如果允许这样说的话”、“在某种程度上”、“请允许我这样使用”。
quod idem etiam in iis, quae licentius translata erunt, proderit, nihilque non tuto dici potest, in quo non falli iudicium nostrum sollicitudine ipsa manifestum erit.
同样的方法对于那些隐喻使用得较为放肆的情况也是有益的,只要我们自身的顾虑能表明我们的判断没有失误,就没有什么是不可以安全说出的。
qua de re Graecum illud elegantissimum est, quo praecipitur προεπιπλήσσειν τῇ ὑπερβολῇ.
关于这一点,希腊人有句极优雅的格言,教导我们要预先纠正自己的夸张。
§8.3.38translata probari nisi in contextu sermonis non possunt.
比喻性词汇只有在言论的上下文中才能被认可。
itaque de singulis verbis satis dictum, quae, ut alio loco ostendi, per se nullam virtutem habent.
因此,关于单个词汇已经说得足够多了,正如我在另一处所表明的,它们本身没有任何优点。
sed ne inornata sunt quidem, nisi cum sunt infra rei, de qua loquendum est, dignitatem, excepto si obscena nudis nominibus enuntientur.
但它们也绝非没有修饰,除非它们低于所要谈论的事物的尊严,除非是以赤裸裸的名称来说明淫秽之物。
§8.3.39quod viderint, qui non putant esse vitanda, quia nec sit vox ulla natura turpis et, si qua est rei deformitas, alia quoque appellatione quacunque ad intellectum eundem nihilominus perveniat.
对此,那些认为不需要避免此类词汇的人应该自己看着办,因为在他们看来,没有任何词汇在天性上是肮脏的,而且,即使事物本身有什么丑陋之处,通过任何其他称呼也同样会达到相同的理解。
ego Romani pudoris more contentus, ut iam respondi talibus, verecundiam silentio vindicabo.
我满足于罗马人羞耻心的习俗,正如我已经对这些人做出的回应那样,我将通过沉默来维护端庄。
§8.3.40iam hinc igitur ad rationem sermonis coniuncti transeamus.
因此,现在让我们从这里过渡到连贯言论的法则。
cuius ornatus in haec duo prima dividitur, quam concipiamus elocutionem, quo modo efferamus.
其修饰首先分为以下两点:我们如何构思表达,以及我们如何将其说出。
nam primum est, ut liqueat, augere quid velimus an minuere, concitate dicere an moderate, laete an severe, abundanter an presse, aspere an leniter, magnifice an subtiliter, graviter an urbane.
因为首要的是要明确:我们是想要增强还是减弱某事物,是慷慨激昂地诉说还是温和地诉说,是欢快地还是严厉地,是丰满地还是简练地,是粗犷地还是温和地,是宏伟地还是精细地,是庄重地还是温雅地。
tum, §8.3.41quo translationum genere, quibus figuris, qualibus sententiis, quo modo, qua postremo collocatione id, quod intendimus, efficere possimus.
接着,我们通过何种隐喻、何种修辞格、何种思想、以何种方式、以及最后以何种布局,来达成我们的意图。
ceterum dicturus, quibus ornetur oratio, prius ea, quae sunt huic contraria laudi, attingam; nam prima virtus est vitio carere.
然而,在探讨言论由何物来修饰之前,我将先触及那些与此赞誉相反的事物;因为首要的美德是免于瑕疵。
§8.3.42igitur ante omnia ne speremus ornatam orationem fore, quae probabilis non erit.
因此,最重要的是,我们不要指望一篇不通理(缺乏说服力)的演说能够得到修饰。
Probabile autem Cicero id genus dicit, quod non nimis est comptum.
然而,西塞罗将那种不过分华丽的类型称为“通理”。
Non quia comi expolirique non debeat (nam et haec ornatus pars est) sed quia vitium est ubique quod nimium est.
这并非因为言论不应当被装点和琢磨(因为这也是修饰的一部分),而是因为在任何地方,过分的东西都是一种瑕疵。
§8.3.43itaque vult esse auctoritatem in verbis, sententias vel graves vel aptas opinionibus hominum ac moribus.
因此,他要求词汇应当具有威严,思想应当庄重或适应人们的观念和道德。
his enim salvis, licet assumere ea quibus illustrem fieri orationem putat, delecta, translata, superlata, ad nomen adiuncta, duplicata et idem significantia atque ab ipsa actione atque ab imitatione rerum non abhorrentia.
因为在保全这些的前提下,我们才可以采用他认为能使言论增辉的东西,如精选的词、比喻性的词、夸张的词、附加于名词的词(形容词)、重复和同义的词,以及那些与实际行动和对事物的摹仿不相冲突的词。
§8.3.44sed quoniam vitia prius demonstrare aggressi sumus, ab hoc initium sit, quod κακέμφατον vocatur, sive mala consuetudine in obscenum intellectum sermo detortus est (ut ductare exercitus et patrare bella, apud Sallustium dicta sancte et antique ridentibus, si dis placet; quam culpam non scribentium quidem iudico sed legentium, §8.3.45tamen vitandam, quatenus verba honesta moribus perdidimus, et vincentibus iam vitiis cedendum est) sive iunctura deformiter sonat, ut, si cum hominibus notis loqui nos dicimus, nisi hoc ipsum hominibus medium sit, in praefanda videmur incidere, quia ultima prioris syllabae littera, quae exprimi nisi labris coeuntibus non potest, aut intersistere nos indecentissime cogit aut continuata cum insequente in naturam eius corrumpitur.
然而,既然我们已着手先指出瑕疵,那就从被称为 kakemphaton(恶声)的东西开始吧。 这或者是由于不良习惯,言语被扭曲成了猥亵的意思(比如,萨卢斯特神圣而古风地使用的 ductare exercitus(统领军队)和 patrare bella(完成战争),哎呀呀,竟然被人们嘲笑;我判定这一罪责确实不在于作者,而在于读者,但由于我们在道德上已经丧失了高雅的词汇,且必须向已经占据上风的恶俗妥协,因此这仍是应当避免的);或者是因为词汇的衔接听起来很丑恶,例如,如果我们说我们在与“名人(hominibus notis)”交谈,除非“人(hominibus)”这个词本身被夹在中间,否则我们似乎就会陷入猥亵的措辞之中,因为前一个音节的最后一个字母(m)只有在双唇闭合时才能发音,它要么极其难看地迫使我们停顿,要么与后面的音接续,从而败坏了后面的音。
§8.3.46aliaeque coniunctiones aliquid simile faciunt, quas persequi libenter est in eo vitio, quod vitandum dicimus, commorantis.
其他的连结方式也会产生类似的效果,一一追究这些,是那些乐于停留于我们所说应当避免的瑕疵之中的人的做法。
sed divisio quoque adfert eandem iniuriam pudori, ut si intercapedinis nominativo casu quis utatur.
但是,词汇的拆分也会给羞耻心带来同样的侵害,例如,如果有人使用 intercapedo(间歇)的单数主格(并将其拆开)。