Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §8.3.58-8.3.68

文体瑕疵与生动描摹的鲜明性

第 226 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

昆体良讨论了导致文体堕落的各种瑕疵,随后阐述了超越单纯明晰性的“鲜明(enargeia)”的重要性,并结合西塞罗等作家的具体描写实例说明如何将场景呈现在读者心灵的眼前。

§8.3.58est autem omne κακόζηλον utique falsum, etiamsi non omne falsum κακόζηλον est enim quod dicitur aliter, quam se natura habet et quam oportet et quam sat est.
然而,所有的矫揉造作(kakozelon)无疑都是虚假的,尽管并非所有虚假的东西都是矫揉造作。 因为它是指那样一种言论,其表述与自然状态不符、与应有的状态不符、与充足的状态不符。
totidem autem generibus corrumpitur oratio quot ornatur.
此外,言论因多少种美德而增辉,就因多少种瑕疵而堕落。
sed de hac parte et in alio nobis opere plenius dictum est et in hoc saepe tractatur et adhuc spargetur omnibus locis.
但是关于这一部分,我们在另一部著作中已经作了更详尽的说明,在本书中也经常讨论,并且今后仍将散见于各个地方。
loquentes enim de ornatu subinde, quae sint vitanda similia virtutibus vitia, dicemus.
因为我们在谈论修饰时,会不时指出哪些是与美德相似、应当避免的瑕疵。
§8.3.59sunt inornata et haec: quod male dispositum est, id ἀνοικονόμητον, quod male figuratum, id ἀσχημάτιστον quod male collocatum, id κακοσύνθετον vocant.
以下这些也是缺乏修饰的:布局不当的,他们称为无条理(anoiconometon);修辞不当的,称为无文采(aschematiston);结构不当的,称为恶声(cacosyntheton)。
sed de dispositione diximus; de figuris et compositione dicemus.
不过关于布局我们已经谈过了;关于修辞格和文句构成,我们将会谈到。
Σαρδισμὸς quoque appellatur quaedam mixta ex varia ratione linguarum oratio, ut si Atticis Dorica, Ionica, Aeolica etiam dicta confundas.
混合了不同语言方式的某种言论也被称为萨尔迪斯语(Sardismos),例如在阿提卡方言中混杂了多利亚方言、伊奥尼亚方言甚至艾奥利亚方言。
Cui simile vitium est apud nos, §8.3.60si quis sublimia humilibus, vetera novis, poetica vulgaribus misceat.
在我们这里也有类似的瑕疵,如果有人将高雅与卑俗、古老与现代、诗意与平庸混为一谈。
id enim tale monstrum, quale Horatius in prima parte libri de arte poetica fingit: " humano capiti cervicem pictor equinam iungere si velit, " et cetera ex diversis naturis subiiciat.
因为这就像霍拉蒂斯在《诗艺》的第一部分中所虚构的那种怪物:“如果画家想要将马的脖子连接到人的头上,”并且把源自不同本性的其他部分拼凑在一起。
§8.3.61ornatum est, quod perspicuo ac probabili plus est.
修饰,是超越明晰和可信的东西。
eius primi sunt gradus in eo quod velis concipiendo et exprimendo, tertius, qui haec nitidiora faciat, quod proprie dixeris cultum.
它的第一步在于构思和表达你所想要表达的东西;第三步,则是使这些东西更加光彩夺目,这才是本来意义上所谓的“雕琢(cultus)”。
itaque ἐνάργειαν cuius in praeceptis narrationis feci mentionem, quia plus est evidentia vel, ut alii dicunt, repraesentatio quam perspicuitas, et illud patet, hoc se quodam modo ostendit, inter ornamenta ponamus.
因此,让我们把“鲜明(enargeia)”置于修饰之列——我在叙事规则中提到过它,因为显明(evidentia)或如他人所说的呈现(repraesentatio)要比明晰(perspicuitas)更胜一筹,后者只是显而易见,而前者则在某种程度上将自身展现出来。
§8.3.62magna virtus est res de quibus loquimur dare atque, ut cerni videantur, enuntiare.
我们所谈论的事物,能够将其呈现出来,并用言词表达得仿佛能被看见,这是一项极大的美德。
non enim satis efficit neque, ut debet, plene dominatur oratio, si usque ad aures valet atque ea sibi iudex, de quibus cognoscit, narrari credit, non exprimi et oculis mentis ostendi.
因为如果言论仅能传达到耳边,且法官认为他所审理的事物仅仅是在被叙述,而不是被表达出来并呈现在他心灵的眼前,那么言论就无法产生足够的效果,也无法像它应当做到的那样完全支配人心。
§8.3.63sed quoniam pluribus modis accipi solet non equidem in omnes eam particulas secabo, quarum ambitiose a quibusdam numerus augetur, sed maxime necessarias attingam.
但既然它通常以多种方式被理解,我并不会将它切碎为所有的细小部分(某些人为了炫耀而增加了这些部分的数量),而只会触及最必要的部分。
est igitur unum genus, quo tota rerum imago quodammodo verbis depingitur: " constitit in digitos extemplo arrectus uterque " et cetera, quae nobis illam pugilum congredientium faciem ita ostendunt, ut non clarior futura fuerit spectantibus.
因此,有一种类型,事物的整个图像在某种程度上是用言辞描绘出来的:“两人随即立起,踮起脚尖,”以及其他诗句,它们向我们展示了拳击手交锋的那个场景,其清晰程度即使是对旁观者来说也不过如此。
§8.3.64plurimum in hoc genere sicut in ceteris eminet Cicero.
在这一类型中,西塞罗如同在其他领域一样,最为杰出。
an quisquam tam procul a concipiendis imaginibus rerum abest, ut non, cum illa in Verrem legit, stetit soleatus praetor populi Romani cum pallio purpureo tunicaque talari muliercula nixus in litore, non solum ipsos intueri videatur et locum et habitum, sed quaedam etiam ex iis, quae dicta non sunt, sibi ipse adstruat?
难道有人对构思事物图像的能力感到如此疏远,以至于在阅读《控告维雷斯》中的那些话时:罗马人民的法务官穿着凉鞋,披着紫色斗篷,穿着及踝的宽大长袍,在沙滩上倚靠着一个女人站着彼等自身和地点和装束不仅仿佛看到了,甚至还为自己补充了一些未被言明的情景吗?
§8.3.65ego certe mihi cernere videor et vultum et oculos et deformes utriusque blanditias et eorum qui aderant tacitam aversationem ac timidam verecundiam.
我自己确实仿佛看到了两人的面容、眼神和难看的调情,以及在场者的默然反感和怯懦的羞耻。
§8.3.66interim ex pluribus efficitur illa quam conamur exprimere facies, ut est apud eundem (namque ad omnium ornandi virtutum exemplum vel unus sufficit) in descriptione convivii luxuriosi: videbar videre alios intrantes, alios autem exeuntes, quosdam ex vino vacillantes, quosdam hesterna ex potatione oscitantes.
有时,我们努力表达的那种场景是由多个细节构成的,正如在同一位作家那里(因为单是他一人就足以作为所有修饰美德的范例)对奢侈宴会的描写:“我仿佛看见有人进来,也有人出去,有的人因酒醉而摇晃,有的人因昨天的宿醉而打着哈欠。
humus erat immunda, lutulenta vino, coronis languidulis et spinis cooperta piscium.
地面肮脏不堪,被酒水弄得泥泞,覆盖着枯萎的花冠和鱼刺。
§8.3.67quid plus videret qui intrasset? sic et urbium captarum crescit miseratio.
” 已经进去的人还能看到比这更多的东西吗? 如此一来,对被攻陷城市的同情也随之增加。
sine dubio enim, qui dicit expugnatam esse civitatem, complectitur omnia quaecunque talis fortuna recipit, sed in adfectus minus penetrat brevis hic velut nuntius.
因为毫无疑问,说一个城市被攻陷的人,包揽了这种命运所包含的一切;但这个简短的、犹如急报的消息,却较少能渗透到情感中。
§8.3.68at si aperias haec, quae verbo uno inclusa erant, apparebunt effusae per domus ac templa flammae et ruentium tectorum fragor et ex diversis clamoribus unus quidam sonus, aliorum fuga incerta, alii extremo complexu suorum cohaerentes et infantium feminarumque ploratus et male usque in illum diem servati fato senes;
但如果你敞开这些被包裹在单一词汇中的情景,就会出现蔓延在房屋和神殿中的火焰、崩塌屋顶的巨响、从各种嘈杂中传出的一种独特声音、有的人盲目逃跑、有的人在与家人的最后拥抱中紧紧相依、婴儿和妇女的哭泣,以及被命运不幸地留存到那一天的老人;

词汇与语法注释

  1. 8.3.58est enim quod dicitur — quod 是关系代词,省略了先行词 id。est quod dicitur 意为“这就是被表述为……的东西”,在此用于定义“矫揉造作(kakozelon)”的本质。
  2. 8.3.61in eo quod velis concipiendo et exprimendo — concipiendo 和 exprimendo 是夺格动名词,与介词 in 连用,限定了修饰(ornatum)第一步的具体范围,即“构思和表达你所想表达的”。
  3. 8.3.63ut non clarior futura fuerit spectantibus — ut 引导结果从句,futura fuerit 是过去迂回式虚拟语气完成时,表示对过去事实的虚拟假设结果(“对于旁观者而言也不会比这更清晰”)。
  4. 8.3.64ut non ... non solum ipsos intueri videatur ... sed ... sibi ipse adstruat — tam ... ut 的相关结构。主句中的修辞疑问句与结果从句中的否定词 non 相结合,构成双重否定,传达出强烈的肯定含义(“每个人都会仿佛看见……”)。
  5. 8.3.68male usque in illum diem servati fato senes — 副词 male 在此并非指“恶劣地”,而是修饰分词 servati,带有否定或同情的色彩,意为“不幸地、徒然地(被留存)”。fato 是原因或手段夺格(凭借命运)。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §8.3.58-8.3.68. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:8.3.58-8.3.68

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。