Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §7.7.1-7.7.10

法律之间的冲突及其分类与解决方法

第 210 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

讨论相互冲突的法律(法律矛盾)的定义与分类。阐述同等法律之间的碰撞、不同法律之间(相似或不对等)的碰撞,以及在权利明确或可疑的情况下如何处理。

§7.7.1proximum est de legibus contrariis dicere, quia inter omnes artium scriptores constitit, in antinomia duos esse scripti et voluntatis status; neque immerito; quia, cum lex legi obstat, et utrinque contra scriptum dicitur et quaestio est de voluntate; in utraque id ambigitur, an utique illa lege sit utendum.
下一步应当讨论相互冲突的法律,因为所有修辞学著作的作者都一致认为,在法律矛盾(antinomia)中存在两个“条文与意图的地位”;而这并非没有道理;因为当法律与法律相抵触时,双方都会针对条文进行反驳,且问题在于意图;在双方的情况下,都会产生是否必定应当使用该法律的疑问。
§7.7.2omnibus autem manifestum est nunquam esse legem legi contrariam iure ipso, quia, si diversum ius esset, alterum altero abrogaretur, sed eas casu collidi et eventu.
然而,所有人也都很清楚,在法律本身中,法律决不会与法律相冲突,因为如果存在不同的法,其中一方就会被另一方废除,它们只是由于偶然和具体情况才发生碰撞。
§7.7.3colliduntur autem aut pares inter se, ut si optio tyrannicidae et viri fortis comparentur, utrique data quod velit petendi potestate; hic meritorum, temporis, praemii collatio est; aut secum ipsae, ut duorum fortium, duorum tyrannicidarum, duarum raptarum, in quibus non potest esse alia quaestio, quam temporis, utra prior sit, aut qualitatis, utra iustior sit petitio.
碰撞发生于彼此同等的情况,例如将弑君者与勇士的选择权进行比较,双方都被赋予了请求其所期望之物的权力;这里进行的是功绩、时间、奖赏的比较;或者是同一法律内部的碰撞,例如两名勇士、两名弑君者、两名被强暴的妇女,在这些情况下,除了时间(哪一个在先)或者性质(哪一个请求更正当)之外,不可能有其他问题。
§7.7.4diversae quoque leges confligunt aut similes aut impares.
不同的法律也会发生冲突,或者是相似的,或者是不对等的。
diversae, quibus etiam citra adversam legem contradici possit, ut in hac controversia: magistratus ab arce ne discedat; vir fortis optet quod volet: impunitatem magistratus petit.
所谓不同的法律,是指甚至在没有相反法律的情况下也能够被反驳,例如在这一争端中:“执政官不得离开城堡”;“勇士可以选择他想要的东西”:勇士请求免除执政官的惩罚。
vel alia nulla obstante quaeri potest, vir fortis an, quidquid optarit, accipere debeat.
即使在没有其他法律阻碍的情况下,也可以质询,无论勇士选择了什么,他是否都应当获得。
et in legem magistratus multa dicentur, quibus scriptum expugnatur; si incendium in arce fuerit, si in hostes decurrendum.
而且针对执政官的法律也会提出许多论点,借此击破条文;例如“如果城堡发生火灾”,“如果必须对敌人发起冲锋”。
§7.7.5similes, contra quas nihil opponi potest nisi lex altera: tyrannicidae imago in gymnasio ponatur; contra, mulieris imago in gymnasio ne ponatur.
相似的法律是指,除了另一部法律之外,没有任何东西可以作为对抗提出来:“在体育场内应设立弑君者的肖像”;相反,“在体育场内不得设立妇女的肖像”。
mulier tyrannum occidit.
一名妇女杀死了篡位者。
nam neque mulieris imago ullo alio casu poni potest nec tyrannicidae ullo alio casu summoveri.
因为在任何其他情况下都不能设立妇女的肖像,在任何其他情况下也不能移除弑君者的肖像。
§7.7.6impares sunt, cum alteri multa opponi possunt, alteri nihil nisi quod in lite est: ut cum vir fortis impunitatem desertoris petit.
不对等的情况是,针对其中一部法律可以提出许多反驳,而针对另一部法律则除了诉讼所涉及的事项外什么也无法提出:例如勇士请求免除逃兵的惩罚。
nam contra legem viri fortis, ut supra ostendi, multa dicuntur; adversus desertores scripta non potest nisi optione subverti.
因为针对勇士的法律,正如我上面所表明的那样,有许多话可说;而针对逃兵的成文法,除了通过选择权之外,无法被推翻。
§7.7.7item aut confessum ex utraque parte ius est aut dubium.
同样,双方所主张的权利要么是公认的,要么是可疑的。
si confessum est, haec fere quaeruntur, utra lex potentior; ad deos pertineat an ad homines, rem publicam an privatos, de honore an de poena, de magnis rebus an de parvis; permittat an vetet an imperet.
如果是公认的,通常会质询以下问题:哪一部法律更有效力;是涉及神明还是涉及人类,是涉及国家还是涉及私人,是关于荣誉还是关于惩罚,是关于大事还是关于小事;它是允许、禁止、还是命令。
§7.7.8solet tractari et, utra sit antiquior, sed velut potentissimum, utra minus perdat; ut in desertore et viro forti, quod illo non occiso lex tota tollatur, occiso, sit reliqua viro forti alia optio.
通常也会讨论哪一部法律更古老,但作为最强有力的论点,是哪一部法律损失较少;例如在逃兵和勇士的案例中,因为如果不杀死前者,整部法律就会被废除,而如果他被杀死,勇士还保留有其他的选择。
plurimum tamen est in hoc, utrum fieri sit melius atque aequius; de quo nihil praecipi nisi proposita materia potest.
然而,这其中最关键的在于,做哪一件事更好、更公平;关于这一点,除非提出具体案情,否则无法给出任何法则。
§7.7.9si dubium, aut alteri aut invicem utrique de iure fit controversia, ut in re tali: patri in filium, patrono in libertum manus iniectio sit; liberti heredem sequantur.
如果是可疑的,则会对一方或双方轮流对法律产生争议,例如在这样的案情中:“父亲对儿子、保护人对释奴享有身体拘束权”;“释奴应追随继承人”。
liberti filium quidam fecit heredem: invicem petitur manus iniectio; et pater dicit sibi ius in filium esse, et patronus negat ius patris illi fuisse, quia ipse in manu patroni fuerit.
某人让一个释奴的儿子做了继承人:双方轮流请求对其行使身体拘束权;父亲声称自己对儿子拥有权利,而保护人则否认父亲曾拥有对该儿子的权利,因为父亲自己曾处于保护人的控制(手中)之下。
§7.7.10duplices leges sicut duae colliduntur: ut nothus ante legitimum natus, legitimus sit; post legitimum, tantum civis.
双重法律(包含相互冲突规定的法律)的冲突就像两部法律冲突一样:例如“在婚生子之前出生的庶子应为合法子女;但在婚生子之后出生的,仅为公民”。
quod de legibus, idem de senatus consultis dictum; quae si aut inter se pugnent aut obstent legibus, non tamen aliud sit eius status nomen.
关于法律所说的,对于元老院决议也同样适用;即使它们相互冲突或阻碍法律,该地位的名称也不会有所不同。

词汇与语法注释

  1. §7.7.1an utique illa lege sit utendum — 间接疑问从句,包含无人称被动动名词(`utendum [esse]`)。`utique` 是表示强调的副词(“无论如何”、“必定”)。`illa lege` 是受 `uti` 支配的夺格宾语。整个从句意为“是否确实应当使用该法律”。
  2. §7.7.3utrique data quod velit petendi potestate — 夺格绝对结构(`data ... potestate`),其中修饰 `potestate` 的动名词属格 `petendi` 支配着作为宾语的从句 `quod velit`(带有表示假设/让步的虚拟式)。`utrique` 是取决于 `data` 的与格(“给予两者中的每一个”)。
  3. §7.7.4citra adversam legem — 介词 `citra`(支配宾格)本义为“在……的这一边”,但在白银时代拉丁语(特别是修辞学和法律语境)中,它经常具有“没有”、“无需”(相当于 `sine`)或“不至于”的意思。在这里表示“即使没有相反的法律”。
  4. §7.7.6adversus desertores scripta — 省略了名词 `lex`(法律),`scripta` 是修饰它的完成时分词。直译为“针对逃兵写下的[法律]”,指代惩罚逃兵的成文法。
  5. §7.7.8quod illo non occiso lex tota tollatur — `quod` 引导一个解释性的名词从句(“……这一点”)。从句中的 `illo non occiso` 是夺格绝对结构,其中代名词 `illo` 指代前文中的 `desertore`(逃兵)。意思是“如果他未被处死,整部法律就会失效”。
  6. §7.7.9liberti heredem sequantur — 使用现在时虚拟式(命令/意志)的法律程式句。意思是“让释奴追随(即归属于原主人的)继承人”。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §7.7.1-7.7.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:7.7.1-7.7.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。