Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §7.6.1-7.6.12

条文与立法者意图的冲突

第 209 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

昆体良讨论了因文献的条文(scriptum)与制作者意图(voluntas)冲突而产生的“地位”,并结合法律条文明晰或模糊的各种具体案例(如共同盗窃、妓女之子的发言权、登上城墙的外邦人等)进行了阐述。

§7.6.1scripti et voluntatis frequentissima inter consultos quaestio est, et pars magna controversi iuris hinc pendet; quo minus id accidere in scholis mirum est, ubi etiam ex industria fingitur.
关于条文与意图的问题在法律家中最常出现,争议法律的大部分都取决于此;因此,这在学校中发生也就不足为奇了,因为在那里它们甚至是被刻意虚构出来的。
eius genus unum est, in quo et de scripto et de voluntate quaeritur.
其中一类是,对于条文和意图都要进行质询。
§7.6.2id tum accidit, cum est in lege aliqua obscuritas.
这种情况发生在法律存在某种模糊之处时。
in ea aut uterque suam interpretationem confirmat, adversarii subvertit: ut hic, fur quadruplum solvat.
在此情况下,双方都会肯定自己的解释并推翻对方的解释:例如,“窃贼应偿还四倍。
duo surripuerunt pariter decem milia; petuntur ab utroque quadragena; illi postulant, ut vicena conferant; nam et actor dicit hoc esse quadruplum quod petat, et rei hoc quod offerant; voluntas quoque utrinque defenditur.
”两人共同盗窃了一万塞斯特斯;向每人索要四万;他们则要求每人出两万;因为原告声称他所索要的正是四倍,而被告则声称他们所提供的正是四倍;双方也都为立法意图进行辩护。
§7.6.3aut, cum de altero intellectu certum est, de altero dubium: ex meretrice natus ne contionetur.
或者,当对一种理解是确定的,而对另一种理解是怀疑的时:“妓女所生者不得在集会上发言。
quae filium habebat, prostare coepit: prohibetur adolescens contione.
”一个已育有儿子的妇女开始卖淫;该青年被禁止在集会上发言。
nam de eius filio, quae ante partum meretrix fuit, certum est: an eadem huius causa sit, dubium est, quia ex hac natus est, antequam meretrix esset.
因为对于在生育前就是妓女的妇女的儿子,这是确定的;但此人的情况是否相同则是可疑的,因为他是在她成为妓女之前由她所生的。
§7.6.4solet et illud quaeri, quo referatur, quod scriptum est, bis de eadem re ne sit actio;
通常也会质询,条文所写的“不得就同一事项提起两次诉讼”指向什么;也就是说,这个“两次”是指原告,还是指诉讼?
id est, hoc bis ad actorem an ad actionem? haec ex iure obscuro.
这些都源于模糊的法律。
alterum genus est ex manifesto; quod qui solum viderunt, hunc statum plani et voluntatis appellarunt.
另一类则源于明白的法律;那些只看到这一类的人,将这种地位称为“明白条文与意图的地位”。
in hoc altera pars scripto nititur, altera voluntate.
在此,一方依赖于条文,另一方依赖于意图。
Sed contra scriptum tribus generibus occurritur.
但是,对抗条文有三种方式。
§7.6.5unum est, in quo ipso patet, semper id servari non posse: liberi parentis alant ad vinciantur; non enim adligabitur infans.
第一种情况是,条文本身就显而易见地表明它无法总是被遵守:“子女应当赡养父母,否则应予以捆绑”;因为婴儿显然不会被捆绑。
hic erit ad alia transitus, et divisio, num quisquis non aluerit, num hic propter hoc.
这里将过渡到其他点并进行划分:是否任何未加赡养的人都要被捆绑,还是此人因这一原因而要被捆绑。
§7.6.6secundum tale genus controversiarum, in quo nullum argumentum est, quod ex lege ipsa peti possit, sed de eo tantum, de quo lis est, quaerendum est.
第二类争端是,其中无法从法律本身引出任何论点,而只能针对诉讼所涉及的具体事项进行质询。
Peregrinus, si murum ascenderit, capite puniatur.
“外邦人若登上城墙,应处以死刑。
cum hostes murum ascendissent, peregrinus eos depulit; petitur ad supplicium.
”当敌人登上城墙时,一个外邦人将他们击退;他被要求接受处决。
§7.6.7non erunt hic separatae quaestiones, an quisquis, an hic, quia nullum potest adferri argumentum contra scriptum vehementius eo quod in lite est; sed hoc tantum, an ne servandae quidem civitatis causa.
在这里不会有分开的问题,如“是否任何人”或“是否此人”,因为针对条文,无法提出比诉讼本身所包含的更有力的论点;而只有这一点,即“即使为了挽救城邦(是否也应处死)”。
ergo aequitate et voluntate pugnandum.
因此,必须用公平和意图来抗争。
fieri tamen potest, ut ex aliis legibus exempla ducamus, per quae appareat semper stari scripto non posse, ut Cicero pro Caecina fecit.
然而,我们也有可能从其他法律中引入先例,通过这些先例表明我们不能总是死守条文,正如西塞罗在《为塞奇纳辩护》中所做的那样。
§7.6.8tertium, cum in ipsis verbis legis reperimus aliquid, per quod probemus aliud legumlatorem voluisse, ut in hac controversia: qui nocte cum ferro deprehensus fuerit, adligetur.
第三种情况是,当我们从法律本身的词句中发现某些内容,借此可以证明立法者有其他意图,例如在这场争端中:“夜间被捕获携带铁器者应予以捆绑。
cum anulo ferreo inuentum magistratus adligavit.
”一个官吏捆绑了一个被发现戴着铁戒指的人。
hic quia est verbum in lege deprehensus, satis etiam significatum videtur, non contineri lege nisi noxium ferrum.
在这里,因为法律中写有“被捕获”这个词,所以似乎已充分表明,法律所包含的非有害的铁器除外。
§7.6.9sed ut qui voluntate nitetur scriptum, quotiens poterit, infirmare debebit, ita, qui scriptum tuebitur, adiuvare se etiam voluntate temptabit.
但是,正如依赖于意图的人必须尽可能削弱条文一样,捍卫条文的人也将试图通过意图来协助自己。
in testamentis et illa accidunt, ut voluntas manifesta sit, scriptum nihil sit: ut in iudicio Curiano, in quo nota L. Crassi et Scaevolae fuit contentio.
在遗嘱中,也会发生意图显而易见,但条文什么也没写的情况:例如在库里乌斯案的审判中,其中有着著名的卢基乌斯·克拉苏与斯卡埃沃拉之间的争论。
§7.6.10substitutus heres erat, si postumus ante tutelae annos decessisset.
代位继承人被规定在遗腹子于监护年龄前去世时继承。
non est natus.
遗腹子并未出生。
propinqui bona sibi vindicabant.
亲属们将财产据为己有。
quis dubitaret, quin ea voluntas fuisset testantis, ut is non nato filio heres esset, qui mortuo? sed hoc non scripserat.
谁会怀疑遗嘱人的意图是,让那个在儿子去世时成为继承人的人,在儿子未出生时也成为继承人呢? 但他并没有写下这一点。
§7.6.11id quoque, quod huic contrarium est, accidit nuper, ut esset scriptum, quod appareret scriptorem noluisse.
最近也发生了相反的情况,即写下了显然并非立遗嘱人所意图的内容。
qui sestertium nummum quinque milia legaverat, cum emendaret testamentum, sublatis sestertiis nummis, argenti pondo posuit, quinque milia manserunt.
一个曾遗赠了五千塞斯特斯硬币的人,在修改遗嘱时,删去了“塞斯特斯硬币”,写上了“银磅”,而“五千”保留了下来。
apparuit tamen, quinque pondo dari voluisse, quia ille in argento legati modus et inauditus erat et incredibilis.
然而,显而易见他原本是想给五磅,因为在银器的遗赠中,那个数量既是前所未闻的,也是不可信的。
§7.6.12sub hoc statu generales sunt quaestiones, scripto an voluntate standum sit, quae fuerit scribentis voluntas; tractatus omnes qualitatis aut coniecturae, de quibus satis dictum arbitror.
在这种地位下,一般性的问题是,应当坚持条文还是坚持意图,以及立遗嘱人的意图是什么;所有的讨论都属于性质或推测,关于这些,我认为已经说得足够了。

词汇与语法注释

  1. 7.6.1quo minus — 夺格中性代词 quo(表示“因此、因之”)与比较级副词 minus(“更少”)的组合,意为“因此……不足为奇”。不应与引导阻止或妨碍从句的连词 quominus(“免得”)相混淆。
  2. 7.6.5alant ad vinciantur — 此处 "ad" 被视为手抄本中 "aut" 的异文或误写,表示法律规定中的选择性条件(“赡养或者被捆绑”)。动词 "alant" 和 "vinciantur" 为现在时虚拟式,起命令/意志作用。
  3. 7.6.10ut is non nato filio heres esset, qui mortuo — 在 "qui mortuo" 这一表达中,省略了主句和关系从句中的动词 "heres esset"。完整结构为 "ut is non nato filio heres esset, qui mortuo [filio heres esset]"(“让那个在儿子去世时成为继承人的人,在儿子未出生时也成为继承人”),"ut" 引导的从句是解释 "voluntas" 具体内容的实质性从句。
  4. 7.6.11argenti pondo — "pondo" 原本是表示“按重量”(源自 pondus)的夺格形式,但在后来的拉丁语中作为不变化名词使用,此处作为及物动词 "posuit" 的宾语(伴随属格 "argenti"),表示“银磅”。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §7.6.1-7.6.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:7.6.1-7.6.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。