§7.8.1syllogismus habet aliquid simile scripto et voluntati, quia semper pars in eo altera scripto nititur, sed hoc interest, quod illic dicitur contra scriptum, hic supra scriptum; illic qui verba defendit, hoc agit ut fiat utique quod scriptum est; hic, ne aliud quam scriptum est.
类推(syllogismus)与“条文与意图”有某些相似之处,因为在其中总是有一方依赖于条文,但区别在于:在后者中,辩论是针对条文的,而在前者中,则是超出条文的;在后者中,维护文字的人致力于使写下来的内容务必得到执行;在前者中,则致力于使不超出写下来的内容得到执行。
ei nonnulla etiam cum finitione coniunctio: nam saepe, si finitio infirma est, in syllogismum delabitur.
它与“定义”(finilio)也有一些联系,因为通常如果定义不够强,就会滑入类推。
§7.8.2sit enim lex: venefica capite puniatur.
例如,假设有法律:“毒杀女应处以极刑。
saepe se verberanti marito uxor amatorium dedit; eundem repudiavit; per propinquos rogata ut rediret non est reversa; suspendit se maritus.
”妻子给经常殴打她的丈夫服用了春药;随后她与丈夫离婚;亲戚请求她回去,她没有回去;丈夫上吊自杀。
mulier veneficii rea est.
该妇女被指控犯有毒杀罪。
fortissima est actio dicentis amatorium venenum esse.
声称春药是毒药的起诉方的指控是最强有力的。
id erit finitio;
这将属于“定义”;但如果这不够有效,就会变成类推。
quod si parum valebit, fiet syllogismus, ad quem, velut remissa priore contentione, veniemus, an proinde puniri debeat, ac si virum veneno necasset?
我们将会——仿佛搁置了先前的争论——转向这个问题:她是否应当像用毒药杀死丈夫那样受到惩罚?
§7.8.3ergo hic status ducit ex eo quod scriptum est id quod incertum est; quod quoniam ratione colligitur, ratiocinativus dicitur.
因此,这一地位是从已写明的内容中推导不确定的内容;因为这是通过理性推导出来的,所以被称为“推理的”或“类推的(地位)”。
in has autem fere species venit an, quod semel ius est, idem et saepius. incesti damnata et praecipitata de saxo vixit; repetitur. an, quod in uno, et in pluribus. qui duos uno tempore tyrannos occidit, duo praemia petit.
它大致分为以下几种情况:一次合法的,是否也多次(或再次)合法(被判犯有乱伦罪并被从岩石上推下去的女子活了下来;她被要求再次执行);在一个案例中适用的,是否也适用于多个案例(在同一时间杀死了两名篡位者的人请求两份赏金);在前的,是否也在后。
an quod ante, et postea. §7.8.4raptor profugit, rapta nupsit, reverso illo petit optionem.
(强奸者逃跑了,被强奸的妇女结婚了,当他回来时,她请求行使选择权。
an, quod in toto, idem in parte. aratrum accipere pignori non licet, vomerem accepit.
)在整体中适用的,是否在部分中也同样适用(不允许将犁作为抵押品,而他拿了犁刀)。
an, quod in parte, idem in toto. lanas evehere Tarento non licet, oves evexit.
在部分中适用的,是否在整体中也同样适用(不允许从塔兰托出口羊毛,而他出口了羊)。
§7.8.5in his syllogismus et scripto nititur; nam satis cautum esse dicit.
在这些情况下,类推也依赖于条文;因为有人声称法律已作出了充分的规定。
postulo, ut praecipitetur incesta; lex est; et rapta optionem petit, et in ore lanae sunt, similiter alia.
“我要求将乱伦的女子推下去,这是法律”;被强奸的妇女请求她的选择权;以及“羊身上有羊毛”,其他情况以此类推。
sed quia responderi potest, §7.8.6non est scriptum, ut bis praecipitetur damnata, ut quandoque rapta optet, ut tyrannicida duo praemia accipiat, nihil de vomere cautum, nihil de ovibus: ex eo, quod manifestum est, colligitur quod dubium est.
但是,因为可以这样回答: “并没有写着被判罪的女子应该被推下去两次,或者被强奸的妇女可以在任何时候选择,或者弑君者应该获得两份赏金,对犁刀没有任何规定,对羊没有任何规定”:因此,从显而易见的事实中推导出了可疑的事实。
maioris pugnae est ex scripto ducere quod scriptum non est; an, quia hoc, et hoc.
从已写明的内容中推导未写明的内容是更激烈的争论:是否因为这是如此,那也是如此。
qui patrem occiderit, culleo insuatur: matrem occidit.
(例如:“杀父者应缝入皮袋中:他杀死了母亲。
ex domo in ius educere ne liceat: ex tabernaculo eduxit.
”“不得将人从家中带到法庭上:他从帐篷里带走了人。
in hoc genere haec quaeruntur, §7.8.7an, quotiens propria lex non est, simili sit utendum, an id de quo agitur ei de quo scriptum est simile sit.
”)在这种类型中,要探究以下问题:是否只要没有专属的法律,就应当使用类似的法律;所涉及的事项是否与已写明的事项类似。
simile autem et maius est et par et minus.
而类似的可以分为:更大的、同等的、更小的。
in illo priore, an satis lege cautum sit, an, etsi parum cautum est, et hoc sit utendum.
在之前的那种情况中,要探究法律是否作出了充分的规定,或者,即使规定不足,是否也应当使用这一法律。
in utroque de voluntate legumlatoris.
在这两种情况中,都涉及立法者的意图。
sed de aequo tractatus potentissimi.
但关于公平的论述是最有力的。