§7.5.1qui neque fecisse se negabit neque aliud esse quod fecerit dicet neque factum defendet, necesse est in suo iure consistat, in quo plerumque actionis est quaestio.
既不否认自己做过此事,也不说自己所做的是别的事,又不为该行为辩护的人,必然要立足于自己的法律权利之上,而在这种情况下,争论通常在于诉讼程序。
§7.5.2ea non semper, ut quidam putaverunt, iudicium antecedit, qualia sunt praetorum curiosa consilia, cum de iure accusatoris ambigitur; sed in ipsis iudiciis frequentissime versatur.
这一问题并不像某些人所认为的那样,总是先于审判——例如当对原告的权利产生疑问时,执政官们所进行的仔细咨询会商——而是极其频繁地在审判本身中被探讨。
est autem duplex eius disceptationis condicio, quod aut intentio aut praescriptio habet controversiam.
然而,这种争论的情况是双重的,因为要么是诉讼请求,要么是先决抗辩构成了争议。
ac fuerunt, qui praescriptionis statum facerent, tanquam ea non iisdem omnibus quibus ceterae leges quaestionibus contineretur.
甚至有人将先决抗辩立为一个单独的“地位”,仿佛它并不包含在与其他法律相同的全部问题之中。
§7.5.3cum ex praescriptione lis pendet, de ipsa re quaeri non est necesse.
当诉讼取决于先决抗辩时,没有必要对案件本身进行审理。
ignominioso filius praescribit: de eo solo iudicatio est, an liceat.
儿子对名誉扫地的父亲提出先决抗辩:判定仅在于这一点,即这是否被允许。
quotiens tamen poterimus, efficiendum est, ut de re quoque iudex bene sentiat;
然而,只要我们能够做到,就应当设法让法官对案件本身也抱有好的看法;因为这样他就会更乐意成全我们的权利。
sic enim iuri nostro libentius indulgebit, ut in sponsionibus, quae ex interdictis fiunt, etiam si non proprietatis est quaestio sed tantum possessionis, tamen non solum possedisse nos, sed etiam nostrum possedisse docere oportebit.
正如在根据禁令做出的保证诉讼中,即使争论的问题不是所有权而仅仅是占有权,我们不仅需要证明我们占有着,还需要证明我们是作为自己的东西而占有着。
sed frequentius etiam quaeritur de intentione.
但是,关于诉讼请求的质询甚至更为频繁。
§7.5.4vir fortis optet, quod volet.
“勇士可以挑选他所想要的东西。
nego illi dandum, quidquid optaverit: non habeo praescriptionem, sed tamen voluntate contra verba praescriptionis nodo utor.
”我主张,无论他挑选了什么,都不应当赐予他:在此我并没有先决抗辩,然而通过对抗文字的意图,我使用了类似于先决抗辩的束缚。
in utroque autem genere status iidem sunt.
然而,在这两种类型中,地位都是相同的。
§7.5.5porro lex omnis aut tribuit aut adimit aut punit aut iubet aut vetat aut permittit.
此外,每一条法律要么赋予,要么剥夺,要么惩罚,要么命令,要么禁止,要么允许。
litem habet aut propter se ipsam aut propter alteram, quaestionem aut in scripto aut in voluntate.
它引起诉讼要么是因为其自身,要么是因为另一条法律,而问题要么在于条文,要么在于意图。
§7.5.6scriptum aut apertum est aut obscurum aut ambiguum.
条文要么是清晰的,要么是晦涩的,要么是模棱两可的。
quod de legibus dico, idem accipi volo de testamentis, pactis, stipulationibus, omni denique scripto, idem de voce.
我关于法律所说的话,同样希望被理解为适用于遗嘱、契约、约定,总之适用于一切书面材料,同样也适用于口头语言。
et quoniam quattuor eius generis quaestiones vel status facimus, singulos percurram.
既然我们对此类问题设定了四个问题或“地位”,我将逐一进行探讨。