Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §7.4.33-7.4.44

各类诉讼中的性质论点与奖惩分量

第 207 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

阐述在监护、使节不当、危害国家、忘恩负义等各种诉讼中,行为的“性质”以及决定奖惩的“分量”概念是如何被讨论并影响地位确定的。

§7.4.33de accusatore constituendo, quae iudicia divinationes vocantur; in quo genere Cicero quidem, qui mandantibus sociis Verrem deferebat, hac usus est divisione, spectandum a quo maxime agi velint ii quorum de ultione quaeritur, a quo minime velit is qui accusatur.
关于选定原告,这种审判被称为“预言”;在这一类型中,代表委托其起诉的盟友指控维雷斯的西塞罗,确实使用了如下划分:应当看,那些寻求报复的人最希望由谁来主持诉讼,而被指控的被告最不希望由谁来主持。
frequentissimae tamen hae sunt quaestiones, §7.4.34uter maiores causas habeat, uter plus industriae aut virium sit adlaturus ad accusandum, uter id fide meliore facturus.
然而,最频繁出现的争论点是,两人中谁拥有更重大的理由,谁将为指控投入更多的勤勉或力量,谁将以更好的诚信来做这件事。
§7.4.35tutelae praeterea; in quo iudicio solet quaeri, an alia de re quam de calculis cognosci oporteat, an fidem praestare debeat tantum, non etiam consilium et eventum.
此外还有监护诉讼;在这种审判中,通常会问及,是否应当对账目以外的其他事项进行审理,监护人是否仅应当保证诚信,而非同时保证决策和结果。
cui simile est male gestae procurationis, quae in foro negotiorum gestorum; nam et mandati actio est.
与此相似的是“代理不当”诉讼,这在法庭中属于“无因管理”;因为也有“委任”诉讼。
§7.4.36praeter haec finguntur in scholis et inscripti maleficii, in quibus aut hoc quaeritur, an inscriptum sit aut hoc, an maleficium sit, raro utrumque.
除这些之外,在学校里还会虚构“法无明文的恶行”诉讼,其中要么争论这是否“法无明文”,要么争论这是否是“恶行”,很少两者同时争论。
male gestae legationis apud Graecos et veris causis frequens, ubi iuris loco quaeri solet, an omnino aliter agere quam mandatum sit liceat, et quo usque sit legatus, quoniam aliae in nuntiando, aliae in renuntiando sunt, ut in Heio, qui testimonium in Verrem dixerat post perlatam legationem.
“不当使节”诉讼在希腊人中以及在真实的诉讼中都很频繁,在那里,作为法律问题,通常会问及,是否允许完全不按照委派的指令行动,以及使节的身份维持到何时,因为在传达命令和复命汇报时,情况是不同的,就像在海乌斯案中,他在使节任务结束后对维雷斯进行了指证。
§7.4.37plurimum tamen est in eo, quale sit factum.
然而,最大部分在于行为的性质。
rei publicae laesae: hinc moventur quidem illae iuris cavillationes, quid sit rem publicam laedere, et, laeserit an non profuerit, et, ab ipso an propter ipsum laesa sit: in facto tamen plurimum est.
“危害国家”诉讼:由此确实引发了那些法律上的诡辩:什么是危害国家,他是危害了国家还是仅仅没有带来利益,以及国家是由他本人危害的还是因为他而受到危害:然而,大部分在于行为的事实。
ingrati quoque, in quo genere quaeritur, an is cum quo agitur acceperit beneficium.
还有“忘恩负义”诉讼,在这种类型中,争论被起诉的人是否接受了恩惠。
quod raro negandum est; ingratus est enim qui negat.
这很少能够被否定,因为否定的人本身就是忘恩负义的。
§7.4.38quantum acceperit, an reddiderit, an protinus qui non reddidit ingratus sit, an potuerit reddere, an id, quod exigebatur, debuerit, quo animo sit.
他接受了多少,是否归还了,没有归还的人是否立刻成为忘恩负义者,他是否有能力归还,他是否有义务归还被要求的物品,他抱着什么意图。
simpliciores illae iniusti repudii, sub qua lege controversiae illud proprium habent, quod a parte accusantis defensio est, a defendentis accusatio.
更简单的是那些“不当离婚”的诉讼,在这项法律下的争论有一个特有性质,即控方进行的是辩护,而辩方(被告)进行的是指控。
§7.4.39praeterea, cum quis rationem mortis in senatu reddit, ubi una quaestio est iuris, an is demum prohibendus sit, qui mori vult ut se legum actionibus subtrahat; cetera qualitatis.
此外,当有人在元老院说明自己死因的理由时,那里唯一一个法律上的问题是,是否只有为了逃避法律诉讼而想死的人才应当被阻止;其余均属于性质问题。
finguntur et testamenta, in quibus de sola qualitate quaeratur, ut in controversia, quam supra exposui, in qua de parte patrimonii quarta, quam pater dignissimo ex filiis reliquerat, contendunt philosophus, medicus, orator.
遗言书也会被虚构,在其中仅探讨性质,正如我上面阐述的论争中,哲学者、医生、雄辩家为父亲留给儿子中最贤能者的四分之一家产进行争夺。
quod idem accidit, si orbae nuptias indicant pares gradu, et si inter propinquos de idoneo quaeratur.
如果同等地位的孤女要求结婚,以及在亲属之间寻找合适人选时,也会发生同样的情况。
§7.4.40sed mihi nec omnes persequi materias in animo est, fingi enim adhuc possunt; nec omnes earum quaestiones, quia positionibus mutantur.
但我并不打算追究所有的素材,因为它们依然可以被虚构;我也不打算追究它们所有的问题,因为它们会根据具体设定而改变。
hoc tantum admiror Flavum, cuius apud me summa est auctoritas, cum artem scholae tantum componeret, tam anguste materiam qualitatis terminasse.
我只是感到惊讶,在我心中拥有崇高权威的弗拉乌斯,在仅仅为学校编写教材时,竟然把性质的素材限制得如此狭窄。
§7.4.41quantitas quoque, ut dixi, etiamsi non semper, plerumque tamen eidem subiacet, seu modi est seu numeri.
“分量”也正如我所说,即使并非总是,但大多数情况下仍隶属于同一种,无论是程度的分量还是数量的分量。
sed modus aliquando constat aestimatione facti, quanta sit culpa, quantumve beneficium, aliquando iure, cum id in controversiam venit, qua quis lege puniendus vel honorandus sit: §7.4.42stuprator decem milia dare debeat, quae poena huic crimini constitute est, an, quia se stupratus suspendit, capite puniri tanquam causa mortis.
但是,程度有时取决于对行为的评估,即过失有多大,或恩惠有多大,有时则取决于法律,当争论某人应当根据哪条法律受罚或受奖时:强奸者是否应当支付一万塞斯特斯(这是为此罪行设立的惩罚),还是因为被强奸者自缢身亡,他应当作为死因而被判处死刑。
quo in genere falluntur, qui ita dicunt, tanquam inter duas leges quaeratur: nam de decem milibus nulla controversia est, quae non petuntur.
在这一类型中,那些认为是在两条法律之间进行抉择的人是错误的:因为对于未被索要的一万塞斯特斯,并没有任何争议。
§7.4.43iudicium redditur, an reus causa sit mortis.
所作出的判决是,被告是否是死亡的原因。
in coniecturam quoque eadem species cadit, cum, perpetuo an quinquennali sit exilio multandus, in controversiam venerit; nam an prudens caedem commiserit quaeritur.
同样的形式也适用于推测,当争论某人应当被处以终身流放还是五年流放时;因为这里所问的是,他是否故意进行了杀害。
§7.4.44illa quoque, quae ex numero ducitur, pendet ex iure, an Thrasybulo triginta praemia debeantur, et, cum duo fures pecuniam abstulerint, separatim quadruplum quisque an duplum debeat.
而那些从数量中导出的分量也取决于法律:是否应当给色拉西布洛斯三十份奖励,以及当两名盗贼偷走钱财时,是每人单独偿还四倍,还是共同偿还双倍。
sed hic quoque factum aestimatur et, tamen ius ipsum pendet ex qualitate.
但在这里行为同样被评估,然而法律本身仍取决于性质。

词汇与语法注释

  1. §7.4.33divinationes — 在古罗马法律中,当有多个起诉意愿者出现时,为了决定谁最适合担任主要原告而进行的预备审判被称为 divinatio。这是因为该审判不涉及对犯罪事实的调查,而是推测或预言谁在未来的诉讼中能更有效地指控被告。
  2. §7.4.36inscripti maleficii — 指“法无明文的恶行”(源自希腊语 agraphon adikēma),是修辞学校里常见的一种虚拟诉讼题。它针对的是法律条文中没有明文规定,但在道德或社会层面上被视为恶劣的行为,常用于虚拟演练。
  3. §7.4.36post perlatam legationem — 介词 post 后面跟着与 legationem 一致的完全被动分词 perlatam,意为“在使节任务完成之后”。这是一种拉丁语中典型的分词结构(类似于 ab urbe condita 结构),其中分词表达的动作构成了整个短语的核心语义。
  4. §7.4.42stuprator decem milia dare debeat ... an ... capite puniri — 尽管其结构类似于间接疑问句,但它实际上是一个双重疑问句(utrum... an),对比了两种潜在的法定刑罚:强奸者是应当支付法定的万塞斯特罚金,还是应当因作为受害者自缢的死因而被处以死刑。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §7.4.33-7.4.44. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:7.4.33-7.4.44

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。