Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §7.10.1-7.10.9

地位间的相互关联与布局法的教学

第 213 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者梳理了定义、类推、书写与意志等各种“地位”之间的概念亲缘关系,并讨论了修辞布局(dispositio)的教学法,强调具体材料的实践引导胜过抽象的普遍规则。

§7.10.1est autem quaedam inter hos status cognatio.
然而,在这些地位之间存在着某种亲缘关系。
nam et in finitione, quae sit voluntas nominis, quaeritur, et in syllogismo, qui secundus a finitione status est, spectatur quid voluerit scriptor; et contrarias leges duos esse scripti et voluntatis status apparet.
因为即便在定义中,也会追问词语的意图是什么;而在作为定义之后第二种地位的类推中,也会考察写作者的意图;并且显而易见,相反的法律就是书写与意志这两个地位。
rursus et finitio quodammodo est amphibolia, cum in duas partes diducatur intellectus nominis.
此外,在某种程度上定义也是一种歧义,因为对词语的理解被拉向了两个方向。
§7.10.2scriptum et voluntas habet in verbis iuris quaestionem, quod idem antinomia petitur.
“书写与意志”在法律条文的字句中包含着一个法律问题,这与法条冲突(反论)所追求的相同。
ideoque omnia haec quidam scriptum et voluntatem esse dixerunt, alii in scripto et voluntate amphiboliam esse, quae facit quaestionem.
因此,有人说所有这些都是“书写与意志”,而另一些人则认为在“书写与意志”中存在着产生问题的歧义。
sed distincta sunt; aliud est enim obscurum ius, aliud ambiguum.
但它们是不同的;因为不明确的法律是一回事,有歧义的法律是另一回事。
§7.10.3igitur finitio in natura ipsa nominis quaestionem habet generalem, et quae esse etiam citra complexum causae possit; scriptum et voluntas de eo disputat iure quod est in lege, syllogismus de eo quod non est.
因此,定义在词语本身的性质中包含着一个普遍的问题,而且这个问题甚至在不涉及案件的具体关联时也能存在;“书写与意志”辩论的是法律中已有的权利,而类推辩论的是法律中未有的权利。
amphiboliae lis in diversum trahit, legum contrariarum ex diverso pugna est.
歧义的诉讼朝不同的方向拉扯,而相反法律的斗争则是来自不同方向的冲突。
§7.10.4neque immerito et recepta est a doctissimis haec differentia et apud plurimos ac prudentissimos durat.
而且最有学问的人接受这种区分并非毫无道理,它在大多数最智慧的人中间得以延续。
et de hoc quidem genere dispositionis, etiamsi non omnia, tradi tamen aliqua potuerunt.
关于这种布局的类型,虽然不能传授所有内容,但仍有一些是可以传授的。
§7.10.5sunt alia quae, nisi proposita de qua dicendum est materia, viam docendi non praebeant.
还有一些事情,除非提出将要论述的材料,否则无法提供教学的途径。
non enim causa tantum universa in quaestiones ac locos diducenda est, sed hae ipsae partes habent rursus ordinem suum.
因为不仅整个诉讼应当被划分为问题和论点,而且这些部分本身也依次有其自身的顺序。
nam et in prooemio primum est aliquid et secundum ac deinceps, et quaestio omnis ac locus habet suam dispositionem ut theses etiam simplices.
因为在绪论中也有首先、其次以及接下来的内容,每个问题和论点也像简单的命题一样,有其自身的布局。
nisi forte satis erit dividendi peritus, §7.10.6qui controversiam in haec diduxerit, an omne praemium viro forti dandum sit, an ex privato, an nuptiae, an eius quae nupta sit, an hae; deinde, cum fuerit de prima quaestione dicendum, passim et ut quidque in mentem veniet miscuerit, non primum in ea scierit esse tractandum, §7.10.7verbis legis standum sit an voluntate, huius ipsius particulae aliquod initium fecerit, deinde proxima subnectens struxerit orationem, ut pars hominis est manus, eius digiti, illorum quoque articuli.
除非对划分熟练的人来说,以下做法就足够了:他将争端划分为以下几点:是否所有的赏赐都应该给勇敢的人,是否来自私人财产,是否是婚礼,是否是已婚女子的婚礼,还是这个女子的婚礼;然后,当必须对第一个问题进行论述时,他四处混杂,想到什么就混入什么,却不知道在这个问题中首先应该讨论的是,应当坚持法律的字句还是意图,并且从这个极小的部分开始,接着连缀最贴近的内容来构建演讲,就像手是人的一部分,手指是手的一部分,关节又是手指的一部分一样。
hoc est quod scriptor demonstrare non possit, nisi certa definitaque materia.
这就是写作者在没有确定的、具体材料的情况下所无法展示的东西。
§7.10.8sed quid una faciet aut altera, quin immo centum ac mille in re infinita? Praeceptoris est, in alio atque alio genere cotidie ostendere, quis ordo sit rerum et quae copulatio, ut paulatim fiat usus et ad similia transitus.
但是,在无限的事情中,一两个,或者说成百上千个例子又能起什么作用呢? 导师的职责是在日常中,在各种不同的类型里展示事情的顺序是什么,以及它们是如何结合的,以便渐渐形成习惯并过渡到类似的事情。
tradi enim omnia, quae ars efficit, non possunt.
因为艺术所能成就的一切事物,是无法全部传授的。
nam quis pictor omnia, §7.10.9quae in rerum natura sunt, adumbrare didicit? sed percepta semel imitandi ratione adsimulabit quidquid acceperit.
因为有哪位画家学会了描绘自然界中存在的一切事物? 但一旦掌握了模仿的方法,他就能摹拟他所拿到的任何东西。
quis non faber vasculum aliquod, quale nunquam viderat, fecit?
哪位工匠没有制作过某种他从未见过的器皿呢?

词汇与语法注释

  1. §7.10.1contrarias leges duos esse scripti et voluntatis status apparet — 作为非人称动词 'apparet'(显而易见)的主语的“对格与不定式”(A.C.I.)结构。'contrarias leges' 是不定式 'esse'(在此作为 'duos esse' 的一部分)在语义上的主语(对格),而 'duos ... status' 是表语对格。解为“显而易见,相反的法律实际上就是书写与意志这两个地位”。
  2. §7.10.5nisi proposita de qua dicendum est materia — 在独立夺格结构 'nisi proposita ... materia'(除非材料被提出)中间插入了关系从句 'de qua dicendum est'(关于它应当被论述)。先行词 'materia' 被置于关系从句之后(独立夺格的末尾),产生了一种语序倒置(hyperbaton)。
  3. §7.10.5nisi forte satis erit dividendi peritus — 由 'nisi forte'(除非偶然/绝非)引导的带有修辞性讽刺的句子。本应作为 'satis erit' 主语的代词(如 'is')被省略,它也是 §7.10.6 中关系代词 'qui' 的先行词。整句的结构意为“绝非只要一个对划分熟练的人,像 §7.10.6 那样划分,像 §7.10.7 那样混杂,在不知道顺序的情况下构建演讲,就足够了”。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §7.10.1-7.10.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:7.10.1-7.10.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。