§7.9.1amphiboliae species sunt innumerabiles, adeo ut philosophorum quibusdam nullum videatur esse verbum quod non plura significet; genera admodum pauca; aut enim vocibus accidit singulis aut coniunctis.
歧义(两义性)的种类是无数的,以至于在某些哲学家看来,似乎没有一个词是不表示多种含义的;然而其属却非常少;因为歧义要么发生在单个词中,要么发生在结合的词中。
§7.9.2singula adferunt errorem, cum pluribus rebus aut hominibus eadem appellatio est (ὁμωνυμία dicitur), ut gallus, avem an gentem an nomen an fortunam corporis significet, incertum est; et Aiax, Telamonius an Oilei filius.
单个词在同一名称属于多个事物或人时会带来错误(这被称为同音异义)。 例如,“gallus”是指雄鸡、高卢人、一个人名,还是指身体的某种境遇(阉割),这是不确定的;而“Aiax”(艾亚斯)是指泰拉蒙之子还是奥伊琉斯之子,也是不确定的。
verba quoque quaedam diversos intellectus habent, ut cerno.
某些动词也有不同的理解,例如“cerno”。
§7.9.3quae ambiguitas plurimis modis accidit.
这种歧义以极多的方式发生。
unde fere lites, praecipue ex testamentis, cum de libertate aut etiam de hereditate contendunt ii quibus idem nomen est, aut quid sit legatum quaeritur.
几乎所有的诉讼都由此产生,特别是源于遗言,当拥有相同名字的人们争夺自由身分甚至遗产时,或者在探究被遗赠的究竟是什么时。
§7.9.4alterum est, in quo alia integro verbo significatio est, alia diviso, ut ingenua et armamentum et Corvinum, ineptae sane cavillationis, ex qua tamen Graeci controversias ducunt: inde enim αὐλητρίς illa vulgata, cum quaeritur, utrum aula, quae ter ceciderit, an tibicina, si ceciderit, debeat publicari.
另一种情况是,一个词作为整体有一种含义,而被分割时有另一种含义,例如“ingenua”、“armamentum”和“Corvinum”——这确实是愚蠢的诡辩,然而希腊人却从中导出了争论:例如那个广为人知的关于“auletrix”(女长笛手)的案子,当时人们争论,究竟是倒塌了三次的中庭(“aule tris”)应当被充公,还是女长笛手(“auletrix”)如果跌倒了应当被充公。
§7.9.5tertia est ex compositis, ut si quis corpus suum in culto loco poni iubeat, circaque monumentum multum agri ab heredibus in tutelam cinerum, ut solent, leget, sit litis occasio cultum locum dixerit an incultum.
第三种是由合成(合成词或词组)引起的,例如,如果某人命令将自己的遗体安葬在“耕作之地”(*culto loco*),并且像往常一样,为了保护骨灰,从继承人那里遗赠纪念碑周围的大片土地,这可能会引发诉讼,争论他指的是“耕作之地”(*cultum locum*)还是“未耕作之地”(*incultum locum*)。
§7.9.6sic apud Graecos contendunt Λέων et Πανταλέων, cum scriptura dubia est, bona omnia Λέοντι an bona Πανταλέοντι relicta sint.
同样,在希腊人中,当字迹模糊、不确定所有的财产是留给“雷翁”(Λέων)还是“潘塔雷翁”(Πανταλέων)时,也会产生争论。
in coniunctis plus ambiguitatis est.
在结合的词中存在更多的歧义。
fit autem per casus, ut
"
aio te, Aeacida, Romanos sincere posse. "
这可以通过格发生,例如: “埃阿科斯的后代啊,我说你能真诚地[对待]罗马人”(或者“我说罗马人能真诚地[对待]你”)。
§7.9.7Per collocationem, ubi dubium est, quid quo referri oporteat, ac frequentissime, cum quidem medium est, cum utrinque possit trahi, ut de Troilo Vergilius, lora tenens tamen.
通过语序(位置),当不确定什么应当归入什么时,最常见的是当一个词处于中间、可以向两边拉动时,正如维吉尔谈到托伊罗斯时所说:“然而他仍握着缰绳”(*lora tenens tamen*)。
hic, utrum teneat tamen lora an, quamvis teneat, tamen trahatur, quaeri potest. unde controversia illa,
在这里,可以追问他是“然而仍握着缰绳”,还是“虽然握着,然而仍被拖着”。
§7.9.8testamento quidam iussit poni statuam auream hastam tenentem.
由此产生了那个争论:某人在遗嘱中命令建造一尊“手持长枪的金色雕像”(*statuam auream hastam tenentem*)。
quaeritur, statua hastam tenens aurea esse debeat an hasta esse aurea in statua alterius materiae? fit per flexum idem magis: quinquaginta ubi erant centum inde occidit Achilles. saepe,
人们追问,是手持长枪的雕像(整体)应当是金色的,还是在其他材质的雕像上长枪应当是金色的? 通过声调的变化,同样的情况更容易发生:“在有一百人的地方,阿基琉斯从中杀死了五十人”(或者“在有五十人的地方,阿基琉斯从中杀死了一百人”)。
§7.9.9utri duorum antecedentium sermo subiunctus sit, in dubio est: unde et controversia, heres meus uxori meae dare damnas esto argenti quod elegerit pondo centum.
通常,后续的话语究竟与两个先行项中的哪一个相连是不确定的,由此也产生了争论:“我的继承人应当负责将他/她所选择的一百磅银给付与我的妻子。
uter eligat, quaeritur.
”人们追问,究竟由谁来选择(继承人还是妻子)。
verum id, quod ex his primum est, mutatione casuum, sequens divisione verborum aut translatione emendatur, tertium adiectione.
但是,这些()中第一种情况(格引起的)可以通过改变格来纠正,第二种情况(语序引起的)可以通过词的分割或位置转换(*translatio*)来纠正,第三种情况则通过添加(词语)来纠正。
§7.9.10accusativi geminatione facta amphibolia solvitur ablativo, ut illud, Lachetem audivi percussisse Demean.
因对格重复而产生的歧义可以通过夺格来解决,例如那句:“我听说拉克斯殴打了德墨阿斯。
fiat a Lachete percussum Demean.
”如果改为“德墨阿斯被拉克斯殴打”即可。
sed ablativo ipsi, ut in primo diximus, inest naturalis amphibolia.
但是在夺格本身中,正如我们在第一卷中所说,也存在着天然的歧义。
caelo decurrit aperto: utrum per apertum caelum, an cum apertum esset.
“他从开敞的天空降下”(*caelo decurrit aperto*):是通过开敞的天空(路径夺格),还是当天空开敞的时候(情况的独立夺格)。
§7.9.11divisio respiratione et mora constat: statuam, deinde auream hastam; vel statuam auream, deinde hastam.
分割由换气和停顿构成:“雕像,[停顿]然后是金色的长枪”;或者“金色的雕像,[停顿]然后是长枪”。
adiectio talis est, argentum, quod elegerit ipse, ut heres intelligatur, vel ipsa, ut uxor.
添加是这样的形式:“他自己(*ipse*)所选择的银”,以便理解为继承人;或者“她自己(*ipsa*)”,以便理解为妻子。
adiectione facta amphibolia, qualis sit, Nos flentes illos deprehendimus, detractione solvetur.
因添加而产生的歧义,例如“我们发现他们正在哭泣”(*Nos flentes illos deprehendimus*),将通过删减(*detractio*)来解决。
§7.9.12pluribus verbis emendandum, ubi est id, quod quo referatur dubium est, et ipsum est ambiguum. heres meus dare illi damnas esto omnia sua.
当被指代的对象不确定且其自身也具有两义性时,必须用更多的词来纠正:“我的继承人应当负责将他自己的所有财产给付与他。
in quod genus incidit Cicero loquens de C. Fannio; is soceri instituto, quem, quia cooptatus in augurum collegium non erat, non admodum diligebat, praesertim cum ille Q. Scaevolam sibi minorem natu generum praetulisset.
”西塞罗在谈到盖乌斯·范尼乌斯时就陷入了这种类型:“他[听从了]岳父的意愿,由于岳父没有被选入鸟占官公会,他并不怎么喜欢岳父,特别是当岳父将比他年轻的女婿昆图斯·斯卡埃沃拉置于自己(*sibi*)之上时。
nam sibi et ad socerum referri et ad Fannium potest.
”因为“sibi”既可以指代岳父,也可以指代范尼乌斯。
§7.9.13productio quoque in scripto et correptio in dubio relicta causa est ambiguitatis, ut in hoc, Cato.
在书写中,长音(*productio*)和短音(*correptio*)留下的疑问也是产生歧义的原因,例如“Cato”这个词。
aliud enim ostendit brevis secunda syllaba casu nominativo, aliud eadem syllaba producta casu dativo aut ablativo.
因为第二音节若为短音(*Cătŏ*)则表示主格,而同一音节若发长音(*Cătō*)则表示与格或夺格。
Plurimae praeterea sunt aliae species, quas persequi nihil necesse est.
此外还有许多其他种类,完全没有必要一一追究。
§7.9.14nec refert, quo modo sit facta amphibolia aut quo resolvatur.
歧义是如何产生的,或者由什么来解决,这并不重要。
duas enim res significari manifestum est et, quod ad scriptum vocemve pertinet, in utramque partem par est.
因为显然指的是两件事,而且就书写或声音而言,双方是均等的。
ideoque frustra praecipitur, ut in hoc statu vocem ipsam ad nostram partem conemur vertere.
因此,在这个地位中,企图将词语本身引向我们这一边的教导是徒劳的。
nam, si id fieri potest, amphibolia non est.
因为如果能做到这一点,那就不是歧义了。
amphiboliae autem omnis erit in his quaestio; §7.9.15aliquando, uter sit secundum naturam magis sermo, semper, utrum sit aequius, utrum is, qui scripsit ac dixit, voluerit.
但是,关于歧义的所有探究都将在以下几点中进行:有时,哪种表达方式更符合天性;始终,哪种表达方式更公平,以及那个书写并说出该话的人意欲如何。
quarum in utramque partem satis ex his, quae de coniectura et qualitate diximus, praeceptum est.
关于这两个方面,从我们讨论推测和性质的内容中已经给予了充分的教导。