Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §6.pr.10-6.pr.16

哀悼长子夭折与坚持著述的决心

第 164 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

昆提利安表达了失去高赞、前途无量的十岁长子的深切悲痛,但他最终决定为了他人的利益而坚持写作。

§6.pr.10una post haec Quintiliani mei spe ac voluptate nitebar, et poterat sufficere solacio.
此后,我唯有依靠我的昆提利安这一希望与慰藉,而他也本足以成为我的抚慰。
non enim flosculos, sicut prior, sed iam decimum aetatis ingressus annum, certos ac deformatos fructus ostenderat.
因为他不像前一个儿子那样仅仅展现出花蕾,而是已经进入了十岁,展现出了确凿且已成形的果实。
iuro per mala mea, per infelicem conscientiam, per illos manes, numina mei doloris, eas me in illo vidisse virtutes ingenii, non modo ad percipiendas disciplinas, quo nihil praestantius cognovi plurima expertus, studiique iam tum non coacti (sciunt praeceptores), sed probitatis, pietatis, humanitatis, liberalitatis, ut prorsus posset hinc esse tanti fulminis metus, quod observatum fere est celerius occidere festinatam maturitatem et esse nescio quam, quae spes tantas decerpat, invidiam, ne videlicet ultra quam homini datum est nostra provehantur.
我凭着我的不幸、我那悲惨的良知,以及作为我痛苦之神明的亡灵发誓,我在他身上看到了极其杰出的天赋美德——不仅在领悟学问上(在经历了诸多事情之后,我未曾见过比这更优秀的),而且在当时就已经无需强迫的学习热情上(他的教师们知道),甚至在正直、敬虔、仁爱、慷慨等品德上,以至于完全可以由此产生对如此巨大霹雳的恐惧。 因为人们普遍观察到,过早的成熟往往凋谢得更快,并且存在着某种会摘除如此巨大希望的嫉妒,显然是为了防止我们的事物超越赐予人类的界限。
§6.pr.11etiam illa fortuita aderant omnia, vocis iucunditas claritasque, oris suavitas et in utracunque lingua, tanquam ad eam demum natus esset, expressa proprietas omnium litterarum.
那些偶然的天赋也一应俱全:声音的甜美与清晰,口齿的优雅,以及在两种语言中,都仿佛他只是为了那一种语言而生一般,对每一个字母的准确发音。
sed hae spes adhuc; illa maiora, constantia, gravitas, contra dolores etiam ac metus robur.
但这些还只是希望;而更伟大的,是他的坚韧、庄重,以及面对痛苦甚至恐惧时的力量。
nam quo ille animo, qua medicorum admiratione mensium octo valetudinem tulit! ut me in supremis consolatus est! quam etiam deficiens iamque non noster ipsum ilium alienatae mentis errorem circa scholas ac litteras habuit!
因为,他是以怎样的精神,在医生们的怎样赞叹中,忍受了八个月的病痛! 在临终时刻,他又是如何安慰我的! 甚至当他生命垂危、已不再属于我们时,他那神志不清的谵妄,又如何依然围绕着学校和学问!
§6.pr.12tuosne ego, o meae spes inanes, labentes oculos, tuum fugientem spiritum vidi? tuum corpus frigidum exsangue complexus animam recipere auramque communem haurire amplius potui, dignus his cruciatibus, quos fero,
噢,我那空虚的希望啊,难道我目睹了你无神的双眼,你那正在逝去的呼吸? 抱住你冰冷、无血色的身体,我怎能再次顺畅呼吸,怎能继续吸入这共有的空气,配得上我正在承受的这些痛苦,配得上这些想法吗?
§6.pr.13dignus his cogitationibus? tene consulari nuper adoptione ad omnium spes honorum prius admotum, te avunculo praetori generum destinatum, te avitae eloquentiae candidatum, superstes parens tantum ad poenas, amisi? Et si non cupido lucis, certe patientia vindicet te reliqua mea aetate.
你最近刚通过领事收养而被引入所有荣誉的希望之中,被选定为法务官叔父的女婿,又是祖传雄辩术的继承人,而我这个仅仅为了受罚而苟活的父亲,竟然失去了你吗? 即使不是出于对生命的渴望,至少我的坚忍也将在我的余生中为你昭雪。
nam frustra mala omnia ad crimen fortunate relegamus.
因为我们徒劳地将所有恶行都归咎于命运。
§6.pr.14nemo nisi sua culpa diu dolet.
若非因其自身的过错,没有人会长期悲伤。
sed vivimus, et aliqua vivendi ratio quaerenda est, credendumque doctissimis hominibus, qui unicum adversorum solacium litteras putaverunt.
但我们活着,必须寻找某种生活的方式,必须相信那些最博学的人,他们认为文学是逆境中唯一的安慰。
si quando tamen ita resederit praesens impetus, ut aliqua tot luctibus alia cogitatio inseri possit, non iniuste petierim morae veniam.
然而,如果眼前的悲痛冲动在某个时候能够平息,以便在如此多的哀伤中可以穿插一些其他的思考,那么我请求对延迟予以原谅便非不公。
quis enim dilata studia miretur, quae potius non abrupta esse mirandum est? tum, si qua fuerint minus effecta iis, §6.pr.15quae levius adhuc adflicti coeperamus, imperitanti fortunae remittantur, quae, si quid mediocrium alioqui in nostro ingenio virium fuit, ut non exstinxerit, debilitavit tamen.
因为谁会奇怪学业的推迟呢? 相反,学业没有被彻底中断才更令人惊奇。 此外,如果在那些我们在尚未遭受如此沉重打击时就已经开始的事情中,有一些未能完全完成,那就归咎于那支配一切的命运吧。 即使我们天赋中原本还有些许平庸的力量,命运虽未将其熄灭,却也已使其削弱。
sed vel propter hoc nos contumacius erigamus, quod illam ut perferre nobis difficile est, ita facile contemnere.
但正因如此,我们应当更加顽强地站立起来,因为,正如我们难以承受命运一样,轻视它却很容易。
nihil enim sibi adversus me reliquit et infelicem quidem, sed certissimam tamen attulit mihi ex his malis securitatem.
因为命运对我已无所保留,而且在这些灾难中,它虽然带给我不幸,却也带给我极其确定的安全感。
§6.pr.16boni autem consulere nostrum laborem vel propter hoc aequum est, quod in nullum iam proprium usum perseveramus, sed omnis haec cura alienas utilitates (si modo quid utile scribimus) spectat.
此外,即便仅出于这一原因,公正地看待我们的劳动也是合理的,即我们不再为了自己的任何私利而坚持,而是所有的这些操劳都着眼于他人的益处(只要我们写出了任何有益的东西)。
nos miseri sicut facultates patrimonii nostri, ita hoc opus aliis praeparabamus, aliis relinquemus.
我们这些可怜的人,就像准备我们祖传财产的资产一样,当时也为他人准备了这部著作,而现在也将把它留给他人。

词汇与语法注释

  1. 6.pr.10eas me in illo vidisse virtutes ingenii... ut prorsus posset — 指示代名词 eas 与 ut 构成相关关系,引导结果从句:“在他身上看到了如此的美德,以至于……”
  2. 6.pr.10invidiam, ne videlicet ultra quam homini datum est nostra provehantur — 名词 invidia(嫉妒、忌恨)背景是希腊思想中神明对人类过度繁荣的忌讳(Nemesis)。ne 从句表示 invidia 的内容或恐惧:“以免我们的成果超越赐予人类的界限”。
  3. 6.pr.12animam recipere — 可作两种解释:一是“恢复呼吸(苏醒)”,二是暗示罗马传统习俗中通过亲吻吸入垂死亲人“最后的呼吸”。在上下文中,它表达了作者在儿子死后自己竟能清醒过来并继续苟活的自我厌恶。
  4. 6.pr.13vindicet — 现在时虚拟语气。动词 vindicare 有“释放、救出、复仇、补偿”等多重含义,此处表示愿望:“愿忍耐着活下去,在我的余生中维护你的名誉(或补偿你的夭折)”。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §6.pr.10-6.pr.16. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:6.pr.10-6.pr.16

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。