Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §6.pr.1-6.pr.9

痛悼妻儿早逝与写作动力的丧失

第 163 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

昆体良表达了他对命运的深切悲痛与愤怒。他解释说,自己原本是为了给儿子留下教育遗产而撰写这部著作,却接连遭遇了年轻妻子和幼子的夭折,令他陷入绝望。

§6.pr.1haec, Marcelle Victori, ex tua voluntate maxime ingressus, tum si qua ex nobis ad iuvenes bonos pervenire posset utilitas, novissime paene etiam necessitate quadam officii delegati mihi sedulo laborabam;
马尔凯鲁斯·维克托啊,我开始着手这些工作,主要是顺从你的心愿,同时也希望我们的一些努力能对优秀的青年们有所裨益。 最近,由于被委托的职责所带来的一定必然性,我几乎是一直在勤勉地工作。
respiciens tamen illam curam meae voluptatis, quod filio, cuius eminens ingenium sollicitam quoque parentis diligentiam merebatur, hanc optimam partem relicturus hereditatis videbar ut, si me, quod aequum et optabile fuit, fata intercepissent, praeceptore tamen patre uteretur.
然而,我也回顾了自己对个人愉悦的关切,因为我似乎要将这份最珍贵的遗产留给我的儿子——他的杰出天赋本也配得上父亲细心的关怀——以便在命运(如果这是公正且令人向往的话)中途夺走我时,他依然能将父亲作为他的导师。
§6.pr.2at me fortuna id agentem diebus ac noctibus festinantemque metu meae mortalitatis ita subito prostravit, ut laboris mei fructus ad neminem minus quam ad me pertineret.
但是,正当我日以继夜地致力于此,并因对自身死亡的恐惧而行色匆匆时,命运如此突然地将我击倒,以至于我劳动的果实,对任何人来说都比对我自己更有无关。
illum enim, de quo summa conceperam et in quo spem unicam senectutis reponebam, repetito vulnere orbitatis amisi.
因为我失去了他,那个我曾寄予最高期望、并将其视为我晚年唯一依靠的儿子,再次遭受了丧子之痛的沉重打击。
§6.pr.3quid nunc agam? aut quem ultra esse usum mei, diis repugnantibus, credam? nam ita forte accidit, ut eum quoque librum, quem de causis corruptae eloquentiae emisi, iam scribere aggressus ictu simili ferirer.
我现在该怎么办? 或者,在神明与我作对的情况下,我还能相信自己有什么用处? 因为事情恰巧如此发生:当我开始撰写那本我已经出版的《论雄辩衰退的原因》时,也曾遭到过类似的打击。
nonne igitur optimum fuit, infaustum opus et quidquid hoc est in me infelicium litterarum super immaturum funus consumpturis viscera mea flammis iniicere neque hanc impiam vivacitatem novis insuper curis fatigare?
既然如此,难道最坏的选择不是将这部不祥的著作,以及我身上所有这些不幸的文学,投向那在未成年孩子的坟墓上烤炙我心腹的烈火中,而不再用新的忧虑去折磨这不虔敬的苟活吗?
§6.pr.4quis enim mihi bonus parens ignoscat, si studere amplius possum, ac non oderit hanc animi mei firmitatem, si quis in me alius usus vocis, quam ut incusem deos superstes omnium meorum, nullam in terras despicere providentiam tester, si non meo casu, cui tamen nihil obiici, nisi quod vivam, potest, at illorum certe, quos utique immeritos mors acerba damnavit, erepta prius mihi matre eorundem, quae nondum expleto aetatis undevicesimo anno duos enixa filios, quamvis acerbissimis rapta fatis, non infelix decessit?
因为,如果我还能继续做学问,哪个善良的父亲会原谅我,又怎能不憎恨我这种精神的强韧? 如果我的声音除了在苟活于所有亲人之后控诉神明,并证明没有任何神圣的摄理俯瞰人间之外,还有其他什么用处的话——即便不是因为我自己的遭遇(对于我的遭遇,除了我还活着之外,没有任何可以指责的),也必然是因为他们的遭遇:冷酷的死神判处了那些无疑是无辜的人。 而在他们之前,他们的母亲已被从我身边夺走,她在不满十九岁时产下了两个儿子,虽然被极其残酷的命运夺去了生命,但她离世时却非不幸。
§6.pr.5ego vel hoc uno malo sic eram adflictus, ut me iam nulla fortuna posset efficere felicem.
我仅仅因这一件不幸就已遭受了如此的打击,以至于任何命运都无法再使我获得幸福。
nam cum omni virtute, quae in feminas cadit, functa insanabilem attulit marito dolorem, tum aetate tam puellari, praesertim meae comparata, potest et ipsa numerari inter vulnera orbitatis.
因为她履行了女性所能拥有的一切美德,给丈夫带来了无法治愈的痛苦;同时,她那如此年轻的少女般的年纪(特别是与我相比),其本身也可以被列入丧偶之痛的伤口之中。
§6.pr.6liberis tamen superstitibus et, quod nefas erat, sed optabat ipsa, me salvo maximos cruciatus praecipiti via effugit.
然而,由于孩子们还活着,而且——尽管这违背常理,但她自己却如此希望——我还平安无事,她得以通过一条快捷的道路逃避了极大的痛苦。
mihi filius minor quintum egressus annum prior alterum ex duobus eruit lumen.
而对我来说,我那刚满五岁的幼子,首先夺走了我双目中的一只(两个孩子中的一个)。
§6.pr.7non sum ambitiosus in malis nec augere lacrimarum causas volo, utinamque esset ratio minuendi.
在不幸中我并非刻意夸张,也不想增加流泪的理由,但愿有办法能够减少它们。
sed dissimulare qui possum, quid ille gratiae in vultu, quid iucunditatis in sermone, quos ingenii igniculos, quam substantiam placidae et (quod scio vix posse credi) iam tum altae mentis ostenderit; qualis amorem quicunque alienus infans mereretur.
但我怎能隐瞒,他在面容中展现出怎样的优雅,在言语中展现出怎样的令人愉悦,怎样的天赋火花,以及那平静且(我知道这几乎令人难以置信)在当时就已经高尚的心灵实质;无论他是谁家的孩子,都配得上任何陌生人的喜爱。
§6.pr.8illud vero insidiantis, quo me validius cruciaret, fortunae fuit, ut ille mihi blandissimus me suis nutricibus, me aviae educanti, me omnibus, qui sollicitare illas aetates solent, anteferret.
这实在是狡诈的命运为了更剧烈地折磨我而设下的陷阱:他对我极其亲昵,甚至将我置于他的乳母、抚养他的祖母,以及所有习惯于讨好那个年龄段孩子的人之上。
§6.pr.9quapropter illi dolori, quem ex matre optima atque omnem laudem supergressa paucos ante menses ceperam, gratulor.
因此,我为几个月前因失去那位超越一切赞美之词的优秀母亲而感到的悲痛感到庆幸。
minus enim est, quod flendum meo nomine quam quod illius gaudendum est.
因为以我自己的名义需要哭泣的事,远少于为她的名义值得高兴的事。

词汇与语法注释

  1. §6.pr.1ut, si me... fata intercepissent, praeceptore tamen patre uteretur — 连词 `ut` 引导目的从句,修饰前文的 `hanc optimam partem relicturus ... videbar`。`uteretur` 的主语是关系从句的先行词 `filio`。`praeceptore patre`(作为导师的父亲)是支配夺格的动词 `utor` 的夺格补语(具有同格功能)。
  2. §6.pr.2laboris mei fructus ad neminem minus quam ad me pertineret — 比较结构 `ad neminem minus quam ad me` 直译为“没有谁比我更少地拥有它(即与之无关)”,这是一种反问与悖论式表达,极力强调丧子后的绝望:“我劳动的成果,对我自身而言变得最毫无意义”。
  3. §6.pr.3quidquid hoc est in me infelicium litterarum — `infelicium litterarum` 是部分属格,修饰中性代词结构 `quidquid hoc`(这所有的……),意为“我身上所有这些不幸的文学”。
  4. §6.pr.4erepta prius mihi matre eorundem — `erepta ... matre` 构成了独立夺格结构(名词夺格 + 完成时分词夺格),表示在孩子夭折之前已经发生的事情(“他们的母亲先被夺走”)。
  5. §6.pr.6liberis tamen superstitibus et, quod nefas erat, sed optabat ipsa, me salvo — `liberis ... superstitibus` 和 `me salvo` 都是独立夺格结构(后者带有形容词 `salvus`),解释了妻子得以逃避极大痛苦的背景条件(“因孩子们还活着,且我还平安”)。插入语 `quod nefas erat, sed optabat ipsa`(这虽违背常理,却是她本人的愿望)指的是丈夫比年轻的妻子活得更久这一反常现象。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §6.pr.1-6.pr.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:6.pr.1-6.pr.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。