§5.14.27peregisse mihi videor sacra tradentium artes, sed consilio locus superest.
我觉得我已经讲完了传授技艺者的奥秘,但依然留有提出建议的空间。
namque ego, ut in oratione syllogismo quidem aliquando uti nefas non duco, ita constare totam aut certe confertam esse aggressionum et enthymematum stipatione minime velim.
因为我虽然不认为在演说中有时使用三段论是不允许的,但我绝不希望整个演说都由论证和恩梯墨玛的堆砌所构成,或者至少是塞满了这些东西。
dialogis enim et dialecticis disputationibus erit similior quam nostri operis actionibus, quae quidem inter se plurimum differunt.
因为这样演说就会更像对话录和辩证法的讨论,而不是我们著作中所关心的法庭辩论,这两者之间实际上有着极大的不同。
§5.14.28namque in illis homines docti et inter doctos verum quaerentes minutius et scrupulosius scrutantur omnia, et ad liquidum confessumque perducunt, ut qui sibi et inveniendi et iudicandi vindicent partes, quarum alteram τοπικήν alteram κριτικήν vocant.
因为在那些讨论中,博学之士在博学者之间探求真理,更加细致和严密地审视一切,并将事物引导到清晰和公认的境地,就像那些为自己主张发现和判断职责的人一样,他们将前者称为“地方志”,将后者称为“批判术”。
§5.14.29nobis ad aliorum iudicia componenda est oratio, et saepius apud omnino imperitos atque illarum certe ignaros litterarum loquendum est, quos nisi et delectatione allicimus et viribus trahimus et nonnunquam turbamus adfectibus, ipsa, quae iusta ac vera sunt, tenere non possumus.
而我们则必须针对他人的审判来撰写演说,并且更频繁地是在完全没有文化、至少对这些学问一无所知的人面前发言。 如果我们不用愉悦去吸引他们,不用力量去拉动他们,有时不用情感去震撼他们,我们就无法捍卫那些正义和真实的事物本身。
§5.14.30locuples et speciosa et imperiosa vult esse eloquentia; quorum nihil consequetur, si conclusionibus certis et in unam prope formam cadentibus concisa et contemptum ex humilitate et odium ex quadam severitate et ex copia satietatem et ex similitudine fastidium attulerit.
雄辩术渴望成为丰富的、华丽的和具有统治力的;如果它被精确的、几乎陷入单一形式的结论所割裂,并因卑微而带来轻蔑,因某种严苛而带来憎恨,因过剩而带来厌腻,因相似而带来反感,那么它将一无所获。
§5.14.31feratur ergo non semitis sed campis, non uti fontes angustis fistulis colliguntur sed ut beatissimi amnes totis vallibus fluunt, ac sibi viam, si quando non acceperit, faciat.
因此,让它不要在小路上奔跑,而是在平原上奔驰;不要像泉水那样被收集在狭窄的管道中,而是像最丰沛的大河那样流经整个山谷,如果没有现成的道路,就为自己开辟一条道路。
nam quid illa miserius lege velut praeformatas infantibus litteras persequentium et, ut Graeci dicere solent, quem mater amictum dedit, sollicite custodientium: propositio ac conclusio ex consequentibus et repugnantibus?
因为有什么比那些像小孩子描红一样临摹字母的规则,或者像希腊人常说的那样,“小心翼翼地看守着母亲给的衣服”的规则更可悲的呢? 即那种基于归结和相反的命题与结论。
§5.14.32non inspiret? non augeat? non mille figuris variet ac verset? ut ea nasci et ipsa provenire natura, non manu facta et arte suspecta magistrum fateri ubique videantur? quis unquam sic dixit orator? nonne apud ipsum Demosthenen paucissima huius generis reperiuntur? quae apprehensa Graeci magis (nam hoc solum peius faciunt) in catenas ligant et inexplicabili serie connectunt, et indubitata colligunt et probant confessa et se antiquis per hoc similes vocant, deinde interrogati nunquam respondebunt, quem imitentur.
它难道不该注入灵感吗? 不该进行扩充吗? 不该用千种修辞格来变化和运转吗? 从而使这些东西看起来像是自然诞生和自行成长出来的,而不是人工制造、涉嫌技巧、到处显露出导师的痕迹。 有哪个演说家曾这样说过话? 难道在德摩斯梯尼本人那里,这种类型的例子不是极少被发现吗? 希腊人(因为唯独在这一点上他们做得更糟)却抓住这些东西,把它们锁在链条里,用无法解开的序列连接起来,推论出不容置疑的事实,证明公认的事实,并因此自称为古人的同道;然而一旦被问及,他们永远无法回答自己在模仿谁。
sed de figuris alio loco.
但关于修辞格,我们将在别处讨论。
§5.14.33nunc illud adiiciendum, ne iis quidem consentire me, qui semper argumenta sermone puro et dilucido et distincto ceterum minime elato ornatoque putant esse dicenda.
现在必须补充一点,我不同意那些认为论证必须始终用纯洁、明晰、条理分明但绝不宏大和华丽的语言来表达的人。
namque ea distincta quidem ac perspicua debere esse confiteor, in rebus vero minoribus etiam sermone ac verbis quam maxime propriis et ex usu; §5.14.34at si maior erit materia, nullum iis ornatum, qui modo non obscuret, subtrahendum puto.
因为我承认论证确实应当条理分明且显而易见,在较小的事情上,甚至应该尽可能使用最贴切和日常的词汇和语言;但如果题材更为重大,我认为只要不造成晦涩,就不应剥夺它们的任何装饰。
nam et saepe plurimum lucis adfert ipsa translatio, cum etiam iuris consulti, quorum summus circa verborum proprietatem labor est, litus esse audeant dicere, qua fluctus eludit.
因为隐喻本身往往能带来极大的光明,甚至连那些在词语准确性上花最大气力的法学家们,也敢于把波浪嬉戏消散的地方称为“海岸”。
§5.14.35quoque quid est natura magis asperum, hoc pluribus condiendum est voluptatibus; et minus suspecta argumentatio dissimulatione, et multum ad fidem adiuvat audientis voluptas.
而且,某物在天性上越是粗糙,就越需要用更多的乐趣来加以调味;隐蔽的论证较少令人起疑,听众的愉悦对建立信任有很大帮助。
nisi forte existimamus Ciceronem haec ipsa mala in argumentatione dixisse, silere leges inter arma, et gladium nobis interim ab ipsis porrigi legibus.
除非我们竟然认为,西塞罗在论证中说出的这些话是粗俗的:“法律在武器面前保持沉默”,以及“时而法律本身也会将剑交到我们手中”。
hic tamen habendus istis modus, ut sint ornamento non impedimento.
然而,在这些事物上必须掌握分寸,使它们成为装饰,而不是障碍。