§6.pr.1haec, Marcelle Victori, ex tua voluntate maxime ingressus, tum si qua ex nobis ad iuvenes bonos pervenire posset utilitas, novissime paene etiam necessitate quadam officii delegati mihi sedulo laborabam;
マルケルス・ウィクトルよ、私は主に君の希望に従って、また私から善良な若者たちに何か有益なことが届けばという思いから、これら(の執筆)に着手したが、最近では、私に委ねられた義務というある種の必然性によっても、熱心に努めていた。
respiciens tamen illam curam meae voluptatis, quod filio, cuius eminens ingenium sollicitam quoque parentis diligentiam merebatur, hanc optimam partem relicturus hereditatis videbar ut, si me, quod aequum et optabile fuit, fata intercepissent, praeceptore tamen patre uteretur.
しかし一方で、私自身の喜びというあの配慮にも目を向けていた。 というのも、その傑出した才能が親の細心の配慮をも受けるに値した私の息子に、相続財産のこの最良の部分を残すことになると思われ、それによって、もし運命が(それが公正で望ましいことであったのだが)私を途中で奪い去ったとしても、彼がなお父親を教師として利用できるようにするためであった。
§6.pr.2at me fortuna id agentem diebus ac noctibus festinantemque metu meae mortalitatis ita subito prostravit, ut laboris mei fructus ad neminem minus quam ad me pertineret.
しかし、昼も夜もそのことに努め、自らの死の恐怖から急いでいた私を、運命はあまりにも突然に打ちのめした。 その結果、私の労働の果実は、私自身以上に、他の誰にとっても関係のないものとなってしまった。
illum enim, de quo summa conceperam et in quo spem unicam senectutis reponebam, repetito vulnere orbitatis amisi.
なぜなら、私が最高の期待を抱き、老後の唯一の希望を託していたあの息子を、度重なる喪失の痛手によって失ったからである。
§6.pr.3quid nunc agam? aut quem ultra esse usum mei, diis repugnantibus, credam? nam ita forte accidit, ut eum quoque librum, quem de causis corruptae eloquentiae emisi, iam scribere aggressus ictu simili ferirer.
私は今どうすべきか。 あるいは、神々が拒まれる中で、これ以上何の私の使い道があると信じるべきか。 なぜなら、偶然にもこのように起こったからである。 私が世に出したあの『雄弁衰退の原因について』という書物をも、すでに書き始めていたときに同様の打撃によって撃たれた。
nonne igitur optimum fuit, infaustum opus et quidquid hoc est in me infelicium litterarum super immaturum funus consumpturis viscera mea flammis iniicere neque hanc impiam vivacitatem novis insuper curis fatigare?
それなら、不吉な作品や、私の中にあるこの不幸せな文学のすべてを、未熟な骸の上で、私の内臓を焼き尽くそうとする炎の中へと投げ込み、この不信心な生き長らえを、その上さらに新しい配慮で疲れさせないようにすることが最善ではなかっただろうか。
§6.pr.4quis enim mihi bonus parens ignoscat, si studere amplius possum, ac non oderit hanc animi mei firmitatem, si quis in me alius usus vocis, quam ut incusem deos superstes omnium meorum, nullam in terras despicere providentiam tester, si non meo casu, cui tamen nihil obiici, nisi quod vivam, potest, at illorum certe, quos utique immeritos mors acerba damnavit, erepta prius mihi matre eorundem, quae nondum expleto aetatis undevicesimo anno duos enixa filios, quamvis acerbissimis rapta fatis, non infelix decessit?
なぜなら、もし私がこれ以上勉学に励むことができるなら、どの善良な親が私を許すだろうか。 そして、もし私のすべての愛する者たちに生き残って、神々を告発し、いかなる摂理も地上を見下ろしていないことを証言する以外に、私の声の使い道が何か他にあるとするならば、私のこの精神の強固さを憎まないだろうか。 我が身の災い(これに対しては、私が生きていること以外に何も非難され得ないのだが)によってではないとしても、少なくとも、まったく罪がないのに非情な死が宣告したあの子供たちの災いによって(摂理がないことを証言するなら)。 かつて彼らの母親が私から奪い去られたが、彼女はまだ十九歳に達しないうちに二人の息子を産み、極めて過酷な運命に奪い去られたとはいえ、不幸ではなく世を去ったのであった。
§6.pr.5ego vel hoc uno malo sic eram adflictus, ut me iam nulla fortuna posset efficere felicem.
私はこの一つの不幸だけでも、もはやいかなる運命も私を幸福にすることはできないほどに打ちのめされていた。
nam cum omni virtute, quae in feminas cadit, functa insanabilem attulit marito dolorem, tum aetate tam puellari, praesertim meae comparata, potest et ipsa numerari inter vulnera orbitatis.
なぜなら、彼女は女性に備わりうるあらゆる美徳を全うして、夫に癒えない苦痛をもたらしただけでなく、非常に若い年齢であったこと(特に私の年齢と比較して)それ自体も、喪失の痛手の中に数えられうるからである。
§6.pr.6liberis tamen superstitibus et, quod nefas erat, sed optabat ipsa, me salvo maximos cruciatus praecipiti via effugit.
しかしながら、子供たちが生き残り、そして不条理なことではあったが彼女自身が望んでいたように私が無事であったことで、彼女は急ぎ足の道によって最大の苦痛を免れたのである。
mihi filius minor quintum egressus annum prior alterum ex duobus eruit lumen.
私にとっては、五歳を過ぎたばかりの下の息子が、二つの光のうちの一方を最初に奪い去った。
§6.pr.7non sum ambitiosus in malis nec augere lacrimarum causas volo, utinamque esset ratio minuendi.
私は不幸を誇張する者ではなく、涙の原因を増やしたいわけでもない。 そして、それを減らす方法があればよいのだが。
sed dissimulare qui possum, quid ille gratiae in vultu, quid iucunditatis in sermone, quos ingenii igniculos, quam substantiam placidae et (quod scio vix posse credi) iam tum altae mentis ostenderit;
しかし、彼が顔立ちにどれほどの優美さを、言葉にどれほどの愛嬌を、才能のどんな火花を、穏やかで(信じがたいことだと私は知っているが)すでにその時にして高邁な精神のいかなる実質を示したかを、どうして隠すことができようか。
qualis amorem quicunque alienus infans mereretur.
それは、他人の子供であったとしても、誰もが愛を注ぐに値するほどのものであった。
§6.pr.8illud vero insidiantis, quo me validius cruciaret, fortunae fuit, ut ille mihi blandissimus me suis nutricibus, me aviae educanti, me omnibus, qui sollicitare illas aetates solent, anteferret.
実に、私をより強く苦しめるための、待ち伏せする運命の企みであったのは、私に対してこの上なく懐いていた彼が、自分の乳母たちよりも、自分を育ててくれた祖母よりも、あの年齢の子供たちの関心を引こうとするすべての人々よりも、私を優先したということである。
§6.pr.9quapropter illi dolori, quem ex matre optima atque omnem laudem supergressa paucos ante menses ceperam, gratulor.
それゆえ、私は数ヶ月前にあの最良で、あらゆる称賛を超えた母親の死から得た苦痛を、むしろ喜ぶのである。
minus enim est, quod flendum meo nomine quam quod illius gaudendum est.
なぜなら、私自身の名において泣くべきことよりも、彼女の名において喜ぶべきことの方が大きいからである。