§6.3.80mendacium quoque mendacio, ut Galba, dicente quodam, victoriato se uno in Sicilia quinque pedes longam murenam emisse: nihil, inquit, mirum; nam ibi tam longae nascuntur, ut iis piscatores pro restibus cingantur.
也可以用谎言来应对谎言,正如加尔巴,当有人说自己在西西里只花了一维克托里亚图斯银币就买到了一条五英尺长的鯙鱼时,他说:“这没什么好奇怪的,因为那里的鱼长得太长,渔师都拿它们当腰带系在身上。
§6.3.81contraria est neganti confessionis simulatio, sed ipsa quoque multum habet urbanitatis.
” 与否认相反的是假装承认(假装同意),但这种方式本身也非常高雅。
sic Afer, cum ageret contra libertum Claudii Caesaris, et ex diverso quidam condicionis eiusdem, cuius erat litigator, exclamasset,
"praeterea tu semper in libertos Caesaris dicis,"
"nec mehercule, inquit, quicquam proficio.
例如多米蒂乌斯·阿菲尔,当他在针对克劳狄乌斯·凯撒的解放奴隶进行诉讼时,对方阵营中一个与诉讼对手具有相同身份的人喊道:“此外,你总是针对凯撒的解放奴隶发表言论,”阿菲尔回答道:“凭赫拉克勒斯起誓,我什么成效也没取得。
"
cui vicinum est non negare quod obiicitur, cum et id palam falsum est et inde materia bene respondendi datur: ut Catulus dicenti Philippo,
"quid latras?"
"furem video,"
inquit.
” 与此相似的是不否认指控,当该指控显然是虚假的,且能由此提供绝佳的反驳素材时:正如卡图卢斯对对他说“你为什么吠叫? ”的腓力回答道:“因为我看到了小偷。
§6.3.82in se dicere non fere est nisi scurrarum et in oratore utique minime probabile, quod fieri totidem modis quot in alios potest.
” 自我调侃(说自己的坏话)几乎只是小丑的行为,在辩论家看来是极不妥当的,因为这可以用与调侃他人相同多的方式来进行。
ideoque hoc, quamvis frequens sit, transeo.
因此,虽然这种方式很常见,但我还是略过不提。
§6.3.83illud vero, etiamsi ridiculum est, indignum tamen est homine liberali, quod aut turpiter aut potenter dicitur; quod fecisse quendam scio, qui humiliori libere adversus se loquenti, colaphum, inquit, tibi ducam et formulam scribam, quod caput durum habeas.
然而,那种以卑俗或权势压人的方式说出的话,即使滑稽,也是不配称为自由人的;我知道某人曾做过这种事,他对一个身份低微但对他直言不讳的人说:“我要给你一拳,并写一份诉状,控告你有一个硬脑袋。
hic enim dubium est, utrum ridere audientes an indignari debuerint.
”因为在这里,听众究竟应该发笑还是感到愤慨,是令人怀疑的。
§6.3.84superest genus decipiendi opinionem aut dicta aliter intellegendi, quae sunt in omni hac materia vel venustissima.
剩下的一种是打破预期(欺骗预料)或以另一种方式理解话语,这些在此类主题中是最为优美的。
inopinatum et a lacessente poni solet, quale est, quod refert Cicero, quid huic abest nisi res et virus? aut illud Afri, homo in agendis causis optime vestitus;
出其不意通常由攻击者使用,正如西塞罗所记载的:“这个男人除了财产和毒药之外还缺少什么? ”或者阿菲尔的那句:“在代理诉讼时穿着最为体面的人。
et in occurrendo, ut Cicero, audita falsa Vatinii morte, cum obvium libertum eius interrogasset,
"rectene omnia?"
dicenti,
"recte,"
"mortuus est?" §6.3.85inquit.
”以及在意外相遇时,正如西塞罗在听到瓦蒂尼乌斯死讯的谣言后,遇到了他的解放奴隶并询问:“一切都好吗? ”对方回答“都好”时,西塞罗说:“他死了吗?
plurimus autem circa simulationem et dissimulationem risus est, quae sunt vicina et prope eadem; sed simulatio est certam opinionem animi sui imitantis, dissimulatio aliena se parum intelligere fingentis.
” 然而,大部分的笑料都在于伪装(模拟)和佯装不知(隐瞒),这两者非常接近,几乎相同;但伪装是模仿自己心中的某种特定看法,而佯装不知则是假装自己不太明白他人的事情。
simulavit Afer, cum in causa subinde dicentibus Celsinam de re cognovisse, quae erat potens femina: quis est, inquit, iste? Celsinam enim videri sibi virum finxit.
阿菲尔使用了伪装:在一次诉讼中,人们接连说起有权势的女性塞尔西娜已经审理了此案,阿菲尔说:“那个人是谁? ”因为他假装塞尔西娜在自己看来是一个男人。
§6.3.86dissimulavit Cicero, cum Sex. Annalis testis reum laesisset, et instaret identidem accusator ei, dic, M. Tulli, numquid potes de Sex.
西塞罗使用了佯装不知:当证人塞克斯图斯·安纳利斯损害了被告的利益,而控告者一再催促他:“说吧,马克思·突里乌斯,难道你不能对塞克斯图斯·安纳利斯说点什么吗?
Annali? versus enim dicere coepit de libro Ennii annali sexto:
"
quis potis ingentis causas evolvere belli?
"
”因为他开始背诵恩尼乌斯《年代记》第六卷中的诗行: “谁能阐明这场大战的原因?
§6.3.87cui sine dubio frequentissimam dat occasionem ambiguitas: ut Cascellio, qui consultatori dicenti,
"navem lividere volo,"
"perdes,"
inquit.
” 毫无疑问,双关语(歧义)为这种手法提供了最频繁的机会:正如卡斯凯利乌斯,对一位说“我想分割我的船”的咨询者,他说:“你会毁了它的。
sed averti intellectus et aliter solet, cum ab asperioribus ad leniora deflectitur: ut qui interrogatus, quid sentiret de eo, qui in adulterio deprehensus esset, tardum fuisse respondit.
”但理解也常以另一种方式被转移,即从更严厉的事情转向更温和的事情:正如有人被问及对一个通奸被捕的人有何看法时,他回答说“他动作太慢了”。
§6.3.88ei confine est, quod dicitur per suspicionem: quale illud apud Ciceronem querenti, quod uxor sua ex fico sese suspendisset, rogo, des mihi surculum ex illa arbore, ut inseram;
与之邻近的是通过暗示(怀疑)来表达:正如西塞罗记载的那样,对一个抱怨妻子在无花果树上上吊自尽的人,他说:“求你,给我那棵树上的一根树枝,让我拿去嫁接。
intelligitur enim quod non dicitur.
”因为没有说出来的意思被理解了。
§6.3.89et hercule omnis salse dicendi ratio in eo est, ut aliter quam est rectum verumque dicatur: quod fit totum fingendis aut nostris aut alienis persuasionibus aut dicendo quod fieri non potest.
凭赫拉克勒斯起誓,所有幽默言论的原理都在于,以一种不同于正确和真实的方式来表达:这完全是通过虚构我们自己或他人的信念,或者通过说出不可能发生的事情来实现的。
§6.3.90alienam finxit Iuba, qui querenti, quod ab equo suo esset aspersus, quid? Tu, inquit, me Hippocentaurum putas? suam C. Cassius, qui militi sine gladio decurrenti, Heus, commilito, pugno bene uteris, inquit.
尤巴虚构了他人的信念,对一个抱怨被他的马溅了一身的人说:“什么? 你把我当成半人马了吗? ”盖乌斯·卡西乌斯虚构了自己的信念,对一个没有带剑突击训练的士兵说:“嘿,战友,你的拳头用得真好。
et Galba de piscibus, qui cum pridie ex parte adesi et versati postera die appositi essent, festinemus, alii subcenant, inquit.
”而加尔巴谈到鱼时,由于这些鱼前一天已被吃掉了一部分,第二天被翻过来重新端上桌,他说:“我们快点吃吧,其他人在下面吃着呢。
tertium illud Cicero, ut dixi, adversus Curium; fieri enim certe non poterat ut, cum declamaret, natus non esset.
”第三种是不可能发生的事,正如我所说,西塞罗针对库里奥所说的那样;因为当他进行辩论演习时他还没有出生,这当然是不可能的。