Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §6.3.45-6.3.56

双关与文字游戏中的简练机智

第 178 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

昆体良讨论了简练幽默的技巧,包括双关语、谜语、换喻以及基于名字的文字游戏,并通过西塞罗等人的实例阐明了其对演说家的适用性。

§6.3.45sed acutior est illa atque velocior in urbanitate brevitas.
但是在文雅中,那种简短则更为尖锐和快速。
cuius quidem duplex forma est dicendi ac respondendi, sed ratio communis in partem; nihil enim quod in lacessendo dici potest, non etiam in repercutiendo.
这确实有两种形式,即主动说出和进行回答,但其原理在某种程度上是共通的;因为凡是在攻击中可以说的,没有不能在反击中说的。
§6.3.46at quaedam propria sunt respondentium; illa etiam atque etiam cogitata adferri solent, haec plerumque in altercatione aut in rogandis testibus reperiuntur.
但是有些事情是回答者所特有的;前者通常是经过反复思考后提出的,而后者大多发现在辩论或质询证人时。
Cum sint autem loci plures, ex quibus dicta ridicula ducantur, repetendum est mihi non omnes eos oratoribus convenire; in primis ex amphibolia neque illa obscena, §6.3.47quae Atellani e more captant, nec qualia vulgo iactantur a vilissimo quoque, conversa in maledictum fere ambiguitate; ne illa quidem, quae Ciceroni aliquando sed non in agendo exciderunt, ut dixit, cum is candidatus, qui coqui filius habebatur, coram eo suffragium ab alio peteret: ego quoque tibi favebo.
然而,既然可以衍生出滑稽言语的论题有很多,我必须重申,并非所有这些论题都适合演说家;尤其是源于歧义的那些,甚至不是那些下流的,这些是依阿提拉戏的习惯所追求的,也不像最卑贱的人在平民中普遍传播的那样,其双关语几乎变成了谩骂;甚至不是西塞罗有时脱口而出的那些话(尽管不是在法廷辩护时),例如,当一个被认为是厨师之子的候选人在他面前向别人拉票时,他说:“我也愿意为你舀汤(支持你)。
§6.3.48non quia excludenda sint omnino verba duos sensus significantia, sed quia raro belle respondeant, nisi cum prorsus rebus ipsis adiuvantur.
” 这并不是因为具有双重含义的词语应当被完全排除,而是因为它们很少能产生美妙的效果,除非它们完全得到事物本身的辅助。
quare paene et ipsum scurrile Ciceronis est in eundem, de quo supra dixi, Isauricum: miror, quid sit, quod pater tuus, homo constantissimus, te nobis varium reliquit.
因此,西塞罗针对我上面提到的那个伊萨乌里库斯所说的话,几乎也是下流的:“我感到奇怪,你那极为坚定的父亲,怎么会把你作为一个多变的人留给我们。
§6.3.49sed illud ex eodem genere praeclarum; cum obiiceret Miloni accusator in argumentum factarum Clodio insidiarum, quod Bovillas ante horam nonam devertisset, ut exspectaret, dum Clodius a villa sua exiret, et identidem interrogaret, quo tempore Clodius occisus esset, respondit, sero; quod vel solum sufficit, ut hoc genus non totum repudietur.
” 但同类的以下例子却非常精彩;当控告者指责米隆,作为对克罗狄乌斯设下埋伏的证据,说他在第九时之前拐进了博维莱,以便等待克罗狄乌斯从其别墅出来,并一再追问克罗狄乌斯是在什么时间被杀的,他回答说:“太迟了”;单凭这一点就足以说明这种类型不应被完全否定。
§6.3.50nec plura modo significari solent, sed etiam diversa, ut Nero de servo pessimo dixit nulli plus apud se fidei haberi, nihil ei neque occlusum neque signatum esse.
不仅通常表示多种含义,甚至表示相反的含义,正如尼禄谈到一个最差劲的奴隶时说,在他那里没有人比这个奴隶更受信任,因为对他没有任何东西是被锁上或密封的。
§6.3.51pervenit res usque ad aenigma, quale est Ciceronis in Plaetorium Fonteii accusatorem, cuius matrem, dixit, dum vixisset, ludum, postquam mortua esset, magistros habuisse.
这种情况甚至发展成了谜语,例如西塞罗针对丰特尤斯的控告者普莱托里乌斯所说的那样,他说他的母亲在世时拥有“学校”,死后拥有“教师”。
dicebantur autem, dum vixit, infames feminae convenire ad eam solitae; post mortem bona eius venierant.
然而据说,在她活着的时候,声名狼藉的妇女常常聚集在她家;她死后,她的财产被拍卖了。
quanquam hic ludus per translationem dictus est, magistri per ambiguitatem.
虽然在这里,“学校”是通过隐喻说的,而“教师”是通过双关说的。
§6.3.52in metalempsin quoque cadit eadem ratio dictorum, ut Fabius Maximus, incusans Augusti congiariorum, quae amicis dabantur, exiguitatem, heminaria esse dixit; nam congiarium commune liberalitatis atque mensurae, a mensura ducta imminutio rerum.
同样的言语原理也适用于换喻,正如法比乌斯·马克西穆斯在指责奥古斯都给朋友们的赏赐微薄时,说那些是“半升赏赐”;因为赏赐既与慷慨有关,也与度量有关,而事物的减少正是从度量中推导出来的。
§6.3.53haec tam frigida quam est nominum fictio adiectis, detractis, mutatis litteris, ut Acisculum, quia esset pactus, Pacisculum, et Placidum nomine, quod is acerbus natura esset, Acidum, et Tullium, cum fur esset, Tollium dictos invenio.
这就像通过增加、减少或改变字母来捏造名字一样索然无味,例如,我发现阿基斯库卢斯因为达成了交易而被叫做帕基斯库卢斯,名字叫普拉基杜斯的人因为天性刻薄而被叫做阿基杜斯,而图利乌斯因为是个小偷而被叫做托利乌斯。
§6.3.54sed haec eadem genera commodius in rebus quam in nominibus respondent.
但是,这些相同的类型在事物中比在名字中应用得更妥当。
Afer enim venuste Manlium Suram, multum in agendo discursantem, salientem, manus iactantem, togam deiicientem et reponentem, non agere, dixit, sed satagere. est enim dictum per se urbanum satagere etiamsi nulla subsit alterius verbi similitudo.
因为阿弗尔曾巧妙地谈到曼利乌斯·苏拉——他在辩护时四处奔跑、跳跃、挥动手臂、抖落并重新整理托加袍——说他不是在“辩护”,而是在“瞎忙”;因为即使没有另一个词的相似性作为基础,“satagere”这个词本身也是文雅的。
§6.3.55fiunt et adiecta et detracta aspiratione et divisis coniunctisque verbis similiter saepius frigida, aliquando tamen recipienda.
通过增加或减少送气音,以及通过拆分和结合词语,也可以做出类似的事情,这些通常同样是索然无味的,但有时也应予以接受。
eademque condicio est in iis, quae a nominibus trahuntur.
源于名字的那些情况也是如此。
multa ex hoc Cicero in Verrem, sed ut ab aliis dicta, modo futurum, ut omnia verreret, cum diceretur Verres, modo Herculi, quem expilaverat, molestiorem apro Erymanthio fuisse, modo malum sacerdotem, qui tam nequam verrem reliquisset, quia Sacerdoti Verres successerat.
西塞罗在《针对维勒斯》中多次使用了这种类型,但仿佛是别人说的一样:有时说,既然他叫维勒斯,他迟早会把一切扫荡干净;有时说,对于被他掠夺的赫拉克勒斯而言,他比厄律曼托斯野猪更加麻烦,因为他是一只公猪;有时又说,留下这样一个无用公猪的萨克尔多斯是一个坏祭司,因为维勒斯是继萨克尔多斯之后任职的。
§6.3.56praebet tamen aliquando occasionem quaedam felicitas hoc quoque bene utendi: ut pro Caecina Cicero in testem Sex.
然而,有时某种幸运的巧合也提供了很好地利用这一点的机会:正如西塞罗在《为凯基纳辩护》中针对证人塞克斯图斯·克罗狄乌斯·波尔米奥所说:“既不比那泰伦提乌斯剧中的波尔米奥少一分黑,也不比他少一分放肆。
Clodium Phormionem, nec minus niger, inquit, nec minus confidens quam est ille Terentianus Phormio.

词汇与语法注释

  1. §6.3.47ego quoque tibi favebo — 西塞罗的一个即兴双关语,利用动词“faveo”(支持、垂青)与烹饪动作(如“foveo”温热、保暖,或暗示平民的豆汤“faba”)的相似性,来讽刺该候选人是厨师之子的传言。
  2. §6.3.48varium — 形容词“varius”的双重含义,既指性格上的“反复无常、不坚定”(与其“极坚定”的父亲相对比),又指肉体特征上的“有斑点的”(暗指天花疤痕或面部斑点)。
  3. §6.3.49sero — 米隆一个简练而有效的回答,利用了副词“sero”的双重含义,它既指“在很晚的时间”(字面上回答时间问题),又指“太迟了/无济于事”(借以否定控告者提问的意义)。
  4. §6.3.51magistros — 利用“magister”的双重含义进行的幽默,它既指普通名词“教师”,又是罗马法中在破产时被任命管理并拍卖财产的“财产管理人(magistri bonorum)”的专有名词。
  5. §6.3.52heminaria — 换喻(metalepsis)的一个例子。法比乌斯·马克西穆斯根据极小的容积单位“hemina”(约0.27升)创造了“heminaria”一词,以对比源自“congius”(约3升)的赏赐“congiarium”,从而讽刺奥古斯都施舍的微薄。
  6. §6.3.55Verrem — 一种多重文字游戏,利用了被告人维勒斯(Verres)的名字与名词“verres”(公猪)的同音,以及其与动词“verro”(扫荡、一扫而空)在发音上的相似性。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §6.3.45-6.3.56. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:6.3.45-6.3.56

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。