§6.3.35ea quae dicet vir bonus omnia salva dignitate ac verecundia dicet.
一个好人所说的一切,都将在保持其尊严和谦逊的前提下说出。
nimium enim risus pretium est, si probitatis impendio constat.
因为如果以牺牲正直为代价,那么笑的代价就太大了。
unde autem concilietur risus et quibus ex locis peti soleat, difficillimum dicere.
但是,笑是如何被争取到的,以及通常从哪些地方去寻找,这是极难说明的。
nam si species omnes persequi velimus, nec modum reperiemus et frustra laborabimus.
因为如果我们想追求所有的种类,我们不仅找不到限度,而且会徒劳无功。
§6.3.36neque enim minus numerosi sunt loci, ex quibus haec dicta, quam illi, ex quibus eae, quas sententias vocamus, ducuntur, neque alii.
因为产生这些话语的地方,并不比我们称之为格言的那些话语所源出的地方少,也并非不同。
nam hic quoque est inventio et elocutio, atque ipsius elocutionis vis alia in verbis, alia in figuris.
因为在这里也有构思和遣词,而遣词本身的力量,一部分在于词语,另一部分在于修辞格。
§6.3.37risus igitur oriuntur aut ex corpore eius, in quem dicimus, aut ex animo, qui factis ab eo dictisque colligitur, aut ex iis, quae sunt extra posita.
因此,笑要么源于我们所针对的人的身体,要么源于从其言行中推断出的心灵,要么源于外在的事物。
intra haec enim est omnis vituperatio; quae si gravius posita sit, severa est, si levius, ridicula.
因为所有的指责都在这些范围之内;如果被更庄重地呈现,它就是严肃的,如果被更轻微地呈现,它就是滑稽的。
haec aut ostenduntur aut narrantur aut dicto notantur.
这些要么被展示,要么被叙述,要么用话语来指出。
§6.3.38rarum est, ut oculis subiicere contingat, ut fecit C. Iulius; qui, cum Helvio Manciae saepius obstrepenti sibi diceret, etiam ostendam, qualis sis.
能够将其呈现在眼前是罕见的事,正如盖乌斯·尤利乌斯所做的那样;当赫尔维乌斯·曼基亚一再对他大声喧嚷时,他说:“我还要展示你是个什么样的人。
isque plane instaret interrogatione, qualem se ostensurus esset, digito demonstravit imaginem Galli in scuto Cimbrico pictam, cui Mancia tum simillimus est visus.
”当对方直截了当地追问他要展示自己是什么样的人时,他用手指着辛布里盾牌上画着的一个高卢人的画像,当时曼基亚看起来和画像极其相似。
tabernae autem erant circa forum, ac scutum illud signi gratia positum.
当时广场周围有商店,而那面盾牌是作为招牌放在那里的。
narrare, §6.3.39quae salsa sint, inprimis est subtile et oratorium, ut Cicero pro Cluentio narrat de Caepasio atque Fabricio aut M. Caelius de illa D. Laelii collegaeque eius in provinciam festinantium contentione.
叙述那些风趣的事物,首先是精妙且合乎演说术的,正如西塞罗在《为克鲁恩蒂乌斯辩护》中叙述关于凯帕西乌斯和法布里基乌斯的事,或者马克·凯里乌斯叙述关于德基穆斯·莱利乌斯及其同僚急于前往行省时的那场争执。
sed in his omnibus cum elegans et venusta exigitur tota expositio, tum id festivissimum est quod adiicit orator.
但在所有这些中,虽然要求整个叙述优雅且迷人,但演说家所添加的内容才是最令人愉快的。
nam et a Cicerone sic est Fabricii fuga illa condita: §6.3.40itaque cum callidissime se putaret dicere, et cum illa vera gravissima ex intimo artificio deprompsisset, Respicite, iudices, hominum fortunas, respicite C. Fabricii senectutem, cum hoc, Respicite, ornandae orationis causa saepe dixisset, respexit ipse;
因为西塞罗也是这样给法布里基乌斯的那个逃跑添油加醋的: “因此,当他认为自己说得极其巧妙,并且从他技艺的深处引出那些极庄重的真理时:‘裁判官们,请回顾人类的命运,请回顾盖乌斯·法布里基乌斯的晚年。
at Fabricius a subselliis demisso capite discesserat, et cetera, quae adiecit (nam est notus locus), cum in re hoc solum esset, Fabricium a iudicio recessisse.
’当他为了装饰演说而多次说出这个‘回顾’时,他自己回顾了;但法布里基乌斯已经低着头从座位上离开了。 ”以及他所添加的其他内容(因为这是个著名的地方),尽管在事实上这只有一件事,即法布里基乌斯退出了审判。
§6.3.41et Caelius cum omnia venustissime finxit, tum illud ultimum, hic subsecutus quomodo transient, utrum rate an piscatorio navigio, nemo sciebat, Siculi quidem, ut sunt lascivi et dicaces, aiebant in delphino sedisse et sic tanquam Ariona transvectum.
而凯里乌斯不仅把一切都虚构得极有魅力,尤其是最后那一段:“此后他们如何渡过去,是用筏子还是用渔船,没有人知道;而西西里人由于放荡且多嘴,确实说他们骑在海豚上,从而像阿里翁那样被送了过去。
§6.3.42in narrando autem Cicero consistere facetias putat, dicacitatem in iaciendo.
” 此外,西塞罗认为风趣存在于叙述中,而讥刺存在于抛出中。
mire fuit in hoc genere venustus Afer Domitius, cuius orationibus complures huiusmodi narrationes insertae reperiuntur, sed dictorum quoque ab eodem urbane sunt editi libri.
多米提乌斯·阿弗尔在这种类型中出奇地迷人,在他的演说中可以发现插入了许多此类叙述,但他也出版了由他以文雅方式说出的言辞之书。
§6.3.43illud quoque genus est positum non in hac veluti iaculatione dictorum et inclusa breviter urbanitate sed in quodam longiore actu, quod de L. Crasso contra Brutum Cicero in secundo de Oratore libro et allis quibusdam locis narrat.
还有另一种类型,它并不在于这种言辞的抛掷和简短包含的文雅,而在于某种较长的表演,正如西塞罗在《论演说家》第二卷及其他一些地方叙述关于卢基乌斯·克拉苏反对布鲁图斯的事。
§6.3.44nam, cum Brutus in accusatione C. Planci ex duobus lectoribus ostendisset, contraria L. Crassum patronum eius in oratione, quam de Colonia Narbonensi habuerat, suasisse iis, quae de lege Servilia dixerat, tris excitavit et ipse lectores, hisque patris eius dialogos dedit legendos; quorum cum in Privernati unus, alter in Albano, tertius in Tiburti sermonem habitum complecteretur, requirebat, ubi essent eae possessiones.
因为,当布鲁图斯在指控盖乌斯·普兰库斯时,通过两位朗读者指出,他的辩护人卢基乌斯·克拉苏在关于纳尔博殖民地的演说中所主张的,与他关于塞维利亚法所说的话相反,他自己也叫起了三位朗读者,并给他们阅读其父亲的对话录;其中一本包含了在普里韦尔努姆、另一本在阿尔巴努姆、第三本在蒂布尔进行的谈话,克拉苏便询问那些财产在哪里。
omnes autem illas Brutus vendiderat; et tum paterna emancupare praedia turpius habebatur.
而布鲁图斯已经把它们全部卖掉了;当时,卖掉祖传地产被认为是极不名誉的。
similis in apologis quoque et quibusdam interim etiam historiis exponendi gratia consequi solet.
在寓言以及有时甚至在历史中,为了进行阐述,也往往会产生类似的效果。