§6.3.57acriora igitur sunt et elegantiora, quae trahuntur ex vi rerum.
因此,从事物本质中导出的言语更为尖锐,也更为文雅。
in his maxime valet similitudo, si tamen ad aliquid inferius leviusque referatur;
在这些言语中,相似性发挥着最大的作用,只要它被引向某种更低下、更轻微的事物。
quae iam veteres illi iocabantur, qui Lentulum Spintherem et Scipionem Serapionem esse dixerunt.
古代人也曾以此开玩笑,他们把伦图鲁斯称为斯平特尔,把西庇阿称为塞拉皮翁。
sed ea non ab hominibus modo petitur verum etiam ab animalibus, ut nobis pueris Iunius Bassus, homo in primis dicax, asinus albus vocabatur; §6.3.58et Sarmentus Messium Cicirrum equo fero comparavit.
但这种相似性不仅来自人,也来自动物。 例如,在我们小时候,一个特别幽默的男人尤尼乌斯·巴苏斯被叫做“白驴”;萨尔门图斯也把梅西乌斯·奇奇鲁斯比作野马。
ducitur et ab inanimis sicut P. Blaesius Iulium, hominem nigrum et macrum et pandum, fibulam ferream dixit.
相似性也可以从无生物中导出,正如普布利乌斯·布莱西乌斯称一个又黑又瘦又驼背的男人朱利乌斯为“铁搭扣”。
quod nunc risus petendi genus frequentissimum est.
如今,这种寻求笑料的方式已是极其常见。
§6.3.59Adhibetur autem similitudo interim palam, interim inseri solet parabolae;
此外,相似性有时是公开使用的,有时则常被插入比喻中。
cuius est generis illud Augusti, qui militi libellum timide porrigenti, noli, inquit, tanquam assem elephanto des.
奥古斯都的这句话就属于此类,他对一个战战兢兢递上请愿书的士兵说:“别像给大象扔铜板一样递给我。
§6.3.60sunt quaedam vi similia;
” 有些事物在含义上相似。
unde Vatinius dixit hoc dictum, cum reus, agente in eum Calvo, frontem candido sudario tergeret, idque ipsum accusator in invidiam vocaret, quamvis reus sum, inquit, et panem item candidum edo.
因此,当一名被告在卡尔乌斯对他进行控诉时用白色手帕擦额头,而控告者借此引起人们的厌恶时,瓦蒂尼乌斯说了这样一句话:“虽然我是被告,但我吃的是一样白的面包。
§6.3.61adhuc est subtilior illa ex simili translatio, cum, quod in alia re fieri solet, in aliam mutuamur.
” 从相似中进行的隐喻则更为微妙,它是指我们将某件事中通常的做法借用到另一件事中。
ea dicatur sane fictio: ut Chrysippus, cum in triumpho Caesaris eborea oppida essent translata, et post dies paucos Fabii Maximi lignea, thecas esse oppidorum Caesaris dixit.
这确实可以被称为“虚构”:例如克律西波斯,在凯撒的凯旋式中运送了象牙雕刻的城镇,而几天后法比乌斯·马克西穆斯的凯旋式中运送了木制的城镇,他说木制城镇是凯撒象牙城镇的“外套/容盛器”。
et Pedo de mirmillone, qui retiarium consequebatur nec feriebat, vivum, inquit, capere vult.
佩多谈到追赶网斗士却不攻击的鱼盔斗士时说:“他想生擒对方。
§6.3.62iungitur amphiboliae similitudo, ut a Galba, qui pilam negligenter petenti, sic, inquit, petis, tamquam Caesaris candidatus.
” 相似性也与双关结合。 例如加尔巴对一个心不在焉接球的人说:“你接球的样子,就像是凯撒的候选人似的。
Nam illud petis ambiguum est, securitas similis Quod hactenus ostendisse satis est.
” 因为“petere(接、求)”这个词是双关的,而那种不慌不忙则是相似的。 到此为止,说明这些就已经足够了。
§6.3.63ceterum frequentissima aliorum generum cum aliis mixtura est, eaque optima, quae ex pluribus constat.
此外,不同种类的相互混交是极其常见的,而且由多种类型构成的效果最好。
eadem dissimilium ratio est.
不同事物(不适合)的情况也是如此。
hinc eques Romanus, ad quem in spectaculis bibentem cum misisset Augustus, qui ei diceret, ego si prandere volo, domum eo: Tu enim, inquit, non times, ne locum perdas.
因此,一个罗马骑士在看戏时喝酒,奥古斯都派人去对他说:“如果我想吃午饭,我就回家去。 ”骑士回答说:“是的,因为您不用担心丢了座位。
§6.3.64ex contrario non una species.
” 基于相反情况的表现不仅有一种。
neque enim eodem modo dixit Augustus praefecto, quem cum ignominia mittebat, subinde interponenti precibus, quid respondebo patri meo? dic, me tibi displicuisse; quo Galba penulam roganti: non possum commodare, domi maneo, cum cenaculum eius perplueret.
奥古斯都对一个被他因不名誉而免职的部下(此人在苦苦哀求中不断插话道:“我该怎么回答我父亲? ”)说:“告诉他,是我让你不满意了”;这与加尔巴对要借大衣的人说:“我不能借给你,我得呆在家里”(尽管他的阁楼正在漏雨)所用的方式并不同。
tertium adhuc illud: (nisi quod, ut ne auctorem ponam, verecundia ipsius facit) libidinosior es quam ullus spado;
还有第三种情况(只是为了不提及作者,他的体面使我如此):“你比任何宦官都更风流。
quo sine dubio et opinio decipitur sed ex contrario.
”这无疑也出乎意料,但是源自相反的情况。
et hoc ex eodem loco est sed nulli priorum simile, quod dixit M. Vestinus, cum ei nuntiatum esset necatum esse, aliquando desinet putere.
还有一句和这个在同一个地方,但与前面的都不相似,是马尔库斯·韦斯蒂努斯听到某人被杀的消息时说的:“他终于不再散发臭气了。
§6.3.65onerabo librum exemplis similemque iis, qui risus gratia componuntur, efficiam, si persequi voluero singula veterum.
” 如果我想一一追溯古代人的每个例子,我就会让这本书充满实例,使其变得像一本专门为了逗笑而编纂的笑话集。
ex omnibus argumentorum locis eadem occasio est.
从所有的论证论题中,都有同样的滑稽机会。
nam et finitione usus est Augustus de pantomimis duobus, qui alternis gestibus contendebant, cum eorum alterum saltatorem dixit alterum interpellatorem; §6.3.66et partitione Galba, cum paenulam roganti respondit, non pluit, non opus est tibi; si pluit, ipse utar.
因为奥古斯都对两个以交替动作竞争的哑剧演员使用了“定义”,称其中一人为“舞蹈家”,另一人为“插话者”;而加尔巴则使用了“分割”,他回答借外套的人说:“现在没下雨,你不需要它;如果下雨,我自己要用。
proinde genere, specie, propriis, differentibus, iugatis, adiunctis, consequentibus, antecedentibus, repugnantibus, causis, effectis, comparatione parium, maiorum, minorum similis materia praebetur; sicut in tropos quoque omnes cadit.
”同样,通过类、种、固有属性、差异、同系、附带、结果、前因、相反、原因、结果,以及同等、更大、更小事物的比较,都会提供相似的素材;正如这也适用于所有的修辞格。
§6.3.67an non plurima per hyperbolen dicuntur? quale refert Cicero de homine praelongo, caput eum ad fornicem Fabium offendisse; et quod P. Oppius dixit de genere Lentulorum, cum assidue minores parentibus liberi essent, nascendo interiturum.
难道不是有很多话是用夸张法说的吗? 比如西塞罗提到一个极高的人时,说他的头撞到了法比乌斯凯旋门上;普布利乌斯·奥皮乌斯谈到伦图鲁斯家族(因其孩子总是比父母矮小)时说,这个家族将会因出生而消亡。